Quaestio 36
Quaestio 36
Articulus 1
IN primo articulo quaestionis trigesimaesextae, memento doctrinae superius datae in primo articulo quaestionis octavae, quomodo privationes accipiuntur ut entia et bona in ratione. Eodem enim iudicio sumunt rationem contrarii mali: sicut enim mulierem non tangere sumitur ut bonum, ita etiam sumitur ut malum.
Sed occurrit unum dubium non dissimulandum. Si bonum amissum et malum coniunctum in re coincidunt, quia malum in privatione boni consistit; et propterea in motu naturali nulla quodammodo esset haec quaestio, ut in littera dicitur: cum in ratione utrumque induat rationem entis, quae restat inter ea differentia, ob quam malum coniunctum sortiatur rationem contrarii potius quam bonum amissum, et ob quam tristitia respicit bonum amissum sub ratione mali coniuncti, et non e converso ?
II. Ad hoc dicitur quod, licet tam amissio boni quam malum possit habere rationem. entis, apprehendi siquidem potest et amissio vitae et malum mortis sub ratione sacrificii divini, etc.; inter ipsa tamen in re et in ratione hoc interest, quod in re utriusque ratio consistit in privatione boni, ut in littera deducitur; in ratione autem, ratio boni amissi consistit in privatione, ratio vero mali consistit in positione. Amissio siquidem boni praesentatur ín ratione privationis convenientis, ut patet: malum vero coniunctum praesentatur indutum rationem disconvenientis, quod constat habere rationem entis contrarii bono amisso, quod habet rationem convenientis. Ita quod illamet privatio quae in re est privatio boni et malum, apprehensa ut privatio boni, offertur ut privatio: et quantum est ex se, moveret appetitum ut privatio convenientis. Apprehensa vero ut malum, offertur, et movet appetitum, ut disconveniens, ac per hoc ut ens contrarium. Et hoc experimur in nobis, dum, privati rebus, amico, vel quacumque re, et privationem convenientis, et appositionem. disconvenientis diversimode flemus, illud referendo ad ea quae habebamus vel sperabamus, et hoc ad ea quae patimur aut timemus. Usque tamen adeo malum vindicat sibi movere ad tristitiam, ut etiam ipsa privatio boni non causet eam, nisi ut sapit rationem mali: quia non nisi ut sapit disconvenientiam, ut in responsione ad primum in littera habetur; nisi enim ut disconvenientiam participans haberetur, non deploraretur. Malum ergo coniunctum est per se primo causans tristitiam, bonum autem amissum per se secundo, ex parte obiecti.
Articuli 3-4
In tertio et quarto articulo eiusdem quaestionis trigesimaesextae, nil occurrit scribendum. Sed tu collige causas tristitiae. Et ex parte obiecti, habes, per se primo, malum coniunctum; et per se secundo, bonum amissum; et potestatem maiorem, ut auferentem hoc. Ex parte vero subiecti, habes amorem boni, et appetitum unitatis, etc.