Text List

Quaestio 34

Quaestio 34

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

Omissa quaestione trigesimatertia, circa quaestionem trigesimamquartam, adverte quod Auctor, post tractatum de bonitate et malitia passionum in communi, examinare volens bonitatem et malitiam passionum in speciali, circa duas tantum. passiones, scilicet delectationem et tristitiam, quaestiones movet singillatim de bonitate et malitia. Et ratio est, quia ad istas terminantur omnes aliae passiones, et ab eis quodammodo regulantur, ut infra habetur.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

In secundo articulo trigesimaequartae quaestionis, omisso primo, dubium occurrit circa responsionem ad primum, pro quanto dicit quod mihil est utile quod non sit bonum. Quia aut est sermo: de bonitate naturae, aut de bonitate moris. Si de bonitate naturae, riulla est differentia inter utile et delectabile: quia utrumque est bonum tali bonitate. — Si de bonitate morali, tunc falsa quoque est differentia: quia multa utilia bona sunt mala moraliter, utpote ad malum ducentia; sicut multa delectabilia mala sunt moraliter, mala opera consequentia.

II. Ad hoc dicitur quod hic est sermo de bonitate morali: et quod bonum utile est secundum se rationi con- sonans. Cum enim dicis bonum utile, dicis aliquid consonum rationi, sicut cum dicis pascere esurientem. Et in hoc differt utile a delectabili, ut in littera dicitur, quia utile significat aliquid consonum rationi, delectabile vero consonum appetitui. Bonum autem et malum morale constituitur ex consonantia et dissonantia ad rationem, et non ad appetitum. Et ideo utile non abstrahit a bono et malo morali, sicut delectabile, sed est bonum morale. — Nec per hoc sequitur nullum bonum utile esse malum moraliter. Quoniam sicut pascere esurientem potest esse malum moraliter, ut si fiat propter adulterium, etc.; ita multa bona utilia possunt mala fieri, dum ordinarentur ad malum.

Articulus 3

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo tertio dubium "Thomistis molestum occurrit propter illa verba: Adiqua delectatio hominis potest dici optimum inter bona humana. Repugnat siquidem hoc doctrinae Auctoris, tenentis operationem praecedentem, puta visionem Dei, esse optimum inter bona humana.

II. Ad hoc licet diversimode dici possit: — puta quod delectatio est optimum ut accidens, operatio autem ut substantia, iuxta dicta in qu. m, art. 6; vel quod delectatio est optimum in genere motuum appetitivorum; vel quod est optimum secundum se, quia habet in se unde ultimo quietet appetitum, licet habeat aliud optimum melius ipso, non ut bono magis bonum, sed ut optimo in uno ordine optimum alterius ordinis, honestum enim et delectabile duorum bonorum ordines constituunt: - ad litteram tamen loquendo, distinguo: quia aut est sermo de bonitate naturae,'aut moris. Si quis enim inspexerit quod tractatus iste de bonitate et malitia est moralis, videbit quod quaestio est de optimo moraliter, idest summe consonante rationi; omittendamque censebit contradictionem aliis dictis s. Thomae, puta quod visio est nobilior, quod est finis etiam delectationis; haec enim omnia ad maiorem bonitatem naturae spectant. Delectatio siquidem consequens et operatio. eadem numero bonitate morali bonae sunt: eadem quippe consonantia vel dissonantia consonant vel dissonant rationi. Ac per hoc, optimam operationem sequens delectatio, optima est non minore bonitate: et non magis nec minus bona moraliter.

III. Nec obstat huic sensui quod in responsione ad secundum, in prima responsione, Auctor videtur velle quod delectatio est melior actu virtutis, quam sequitur. Hoc enim Auctor non dicit, nec intendit dicere. Sed prima responsio ibi data respondet maiori propositioni argumenti, quae est communissima propositio, scilicet: Optimum nullo adiecto fit melius. Et dicit quod est vera de optimo simence et non de optimo in genere, quale est delectatio. Et ideo, dato etiam quod ex actu virtutis esset melior, adhuc stat quod sit optimum in genere.

Secunda vero responsio respondet minori, scilicet: Delectatio addita operationi, est melior. Et dicit quod operatio non est adiecta delectationi, sed intranea eidem. Et haec responsio nullam patitur in se calumniam; et nihil extorquens, omnia salvat. Sic enim et est optima moraliter inter bona humana, summe consonans rationi: quia nihil est melius moraliter ipsa. Et est minus bona naturaliter operatione quam sequitur, quae est optima et in genere moris et naturae, in utroque ordine ultimus finis existens: quamvis diversimode, quia in illo, communi sibi et delectationi bonitate; in isto, propria. Propter quod, in isto ordine finis est etiam delectationis: in illo autem, non.

Articulus 4

Commentaria Cardinalis Caietani

In titulo articuli quarti, adverte quod, quia mensura est certificativa quantitatis mensurabilium, et regula certificativa dispositionis; et utrumque horum exigit primitatem in cognoscendo, et quodammodo in essendo, secundum aliuod genus causae: idcirco Auctor, proponendo hunc articulum in enumeratione omnium articulorum in principio quaestionis, quaerit utrum delectatio sit mensura secundum quam iudicetur; hic vero absolute, utrum sit mensura; quasi ibi primitatem in cognoscendo, hic in essendo insinuans. Et in corpore articuli, mensuram secundum cognitionem et iudicium determinat: in responsionibus vero ad primum et ultimum, causalitatem finalem quodammodo ei tribuit.

Et scito quod, quia ad rationem mensurae et regulae non sufficit primitas in essendo, sed exigitur quod sit nobis certissima; ideo, licet bonum honestum sit secundum se prius et certius quam delectabile, quia consequitur ad illud, et potest esse bona et mala delectatio; quia tamen dele- ctatio est nobis magis certa, ideo ipsi attribuitur ratio mensurae; et operatio ipsa mendicat, quoad hoc, a delectatione. Propter quod Auctor studuit, in corpore articuli, ad probandum rationem mensurae in delectatione, ex cognitione et iudicio. Et sat fuit salvare utcumque prioritatem in essendo: ut patet in responsione ad tertium, ubi finis ratione satis large, propter hoc salvandum, utitur.

II. Circa calcem responsionis ad tertium, in eodem quarto articulo, dubium occurrit novitiis: quia videtur adversari supra dictis. Si enim bonitas delectationis est causa quodammodo bonitatis in operatione, aut e converso; sequitur non esse eandem numero bonitatem utriusque. Cuius oppositum dictum fuit.

Ad hoc breviter dicitur quod, ut ex superius dictis apparet, in analoga causalitate, seu redundantia, salvatur identitas numeralis in causa et causato. Unde hoc nihil obstat proposito: sicut nec bonitatibus actus exterioris et interioris.

PrevBack to TopNext