Quaestio 41
Quaestio 41
Articuli 1-4
In tota quaestione quadragesimaprima nihil mihi occurrit scribendum, nisi quod advertas admirationem ab Aristotele, in I Rhetoric., poni concupiscentiam, a Damasceno vero timorem: aut quia communius ea usus est Aristoteles, iste vero specialiter, ut est respectu difficilis mali; aut quia utraque passio in admiratione clauditur, scilicet concupiscentia et timor, et ratione illius delectat, ratione istius non. Et quoniam experimur admirantes nos delectari, ut superius dictum est, admiratio magis concupiscentiae quam timoris habet. Videtur tamen aliquid timoris semper habere, dum timet malum difficultatis, ut in responsione ad quartum: vel potius iudicii, ut in responsione ad ultimum dicitur. Utrumque enim malum praesto est admiranti, laboris scilicet et erroris: sed hoc communius videtur.