Text List

Quaestio 42

Quaestio 42

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN primo articulo quaestionis quadragesimaesecundae, dubitationem faciunt illae duae universales affirmativae in littera positae, scilicet: Omnis motus appetitivae virtutis importans prosecutionem, habet bonum pro obiecto ; et, Omnis motus appetitivae virtutis importans fugam, habet malum pro obiecto. Habent enim instantias manifestas. Primae quidem obstat audacia, quae importat prosecutionem, et tamen obiectum eius est malum. Secundae vero obstat desperatio, quae importat fugam, et obiectum eius est bonum.

II. Ad hoc dicitur quod sermo praesens intelligitur de omnibus per se: instantiae autem allatae sunt de omnibus per accidens. Prosecutio enim per se sibi vindicat bonum, et e converso: et similiter fuga per se sibi vindicat malum, et e converso. Unde nulla prosecutio est mali nisi per accidens, scilicet propter coniunctum bonum. Et hoc modo audacia est motus prosecutivus mali, ut infra, qu. xrv, patet. Et similiter nulla fuga est boni nisi per accidens, scilicet propter coniunctum malum. Et hoc modo desperatio est fuga boni. Et hic est tertius modus accidentalitatis inventae in passionibus animae respectu boni et mali, de quo infra erit sermo.

III. In toto residuo quaestionis eiusdem, adverte quod, quia obiectum timoris includit in se tria, scilicet malum, arduum, futurum, ex his redditur ratio timendorum et non timendorum, et magis et minus timendorum. Ex ratione namque futuri, excluduntur multum distantia secundum tempus, et praesentia, et inevasibilia: quae enim apprehen- duntur aliquo horum modorum, ut minus futura habentur, ut patet in secundo articulo. - Ex ratione vero ardui, seu difficilis ad evadendum vel resistendum, excluduntur mala culpae, et timor ipse quodammodo; et insolita ac repentina magis timentur: ut in tertio, quarto et quinto articulis patet. - Ex ratione vero mali, non timetur per se nisi malum; et magis timetur interminabile: ut in primo et ultimo articulo patet. - Et sic habes obiectum timoris, et ex ipso rationes timendorum unitas; quod potes in aliis facere.

Articulus 6

Commentaria Cardinalis Caietani

IN responsione ad ultimum ultimi articuli eiusdem quaestionis quadragesimaesecundae, breviter scito quod bonitas rei est duplex: scilicet spectans ad ipsam rei substantiam, et circümstans eam; sicut bonitas caloris est esse calorem ut quatuor vel sex, etc., vel esse in tali subiecto aut loco, etc. Duratio non auget primam bonitatem, sed secundam. Non enim calor durans triduo, est secundum se perfectior calore unius horae: sed bene est perfectior secundum circumstantiam temporis. Et hoc intendit tam Aristoteles ibi; quam Auctor hic: qui ideo in corpore articuli praemisit quod malum augetur dupliciter, scilicet secundum suam speciem, et secundum circumstantias. Praesenti enim proposito sat est quod malum apprehendatur ut maius: sive ex hac, sive ex illa proveniat causa, nihil refert.

PrevBack to TopNext