Text List

Quaestio 53

Quaestio 53

Articuli 1-3

Commentaria Cardinalis Caietani

In quaestione quinquagesimatertia adverte, ex primo articulo, quod apud Auctorem idem est iudicium de speciebus intelligibilibus et habitibus principiorum, quoad corruptibilitatem et incorruptibilitatem: et non est idem iudicium de praedictis et habitu scientiae et virtutum. Et causa est, ut patet in littera, quia illa sunt a solo intellectu agente, ista vero ab aliis causis, habentibus contraria. Neque enim phan- tasmata ex parte causae computanda censuit, qui alias docuit non causam, sed materiam causae esse ea quae sunt in parte sensitiva, ad ea quae sunt intellectus. Propter quod etiam hic ex parte subiecti posuit hoc, secundarium subiectum ipsa vocans. Quae tu, celsi ingenii, non pertransibis ieiunus.

Adverte quoque ex eodem articulo, quod hic expresse pluries habes unde habitum scientiae in nobis non esse species intelligibiles accipias. Illae enim et singulae et omnes carent contrariis: scientia autem non, ut in littera dicitur.

II. Adverte tertio, ex secundo articulo, quod Auctor, undique affluens propriis rationibus, non solum ad naturam rei reddit rationem intensionis et remissionis; sed ad res sic significatas, puta concrete vel abstracte, ex eadem radice descendit.

III. In responsione ad tertium, postremo, in articulo tertio, scrupulus occurrens novitiis removendus est. Videtur enim contrariari hic tertius articulus primo, in resp. ad 3, dum ibi dicitur quod scientia ex corporalibus motibus non corrumpitur in se, sed in suo actu impeditur, ut patet in ebriis: hic vero confirmatur, in responsione ad ultimum, quod scientia corrumpitur propter mutationem cui subiacent vires apprehensivae interiores, quae subsunt tempori.

Ad hoc enim dicendum est quod, diligentius perspecta, verba litterae sibi invicem non adversantur. Primum enim dictum loquitur de motibus partis interioris sensitivae tantum: secundus autem de eisdem ut pariunt, vel non conpescunt contrarias causas habituum, Et intendit Auctor quod impedimenta partis sensitivae, si non ultra progrediantur, non corrumpunt scientiam, sed actum eius: et ideo remanet post mortem. Si autem vel per diuturnam cessationem, vel positivam imaginationem, ad hoc progrediantur quod propositiones contrariae aut syllogismus fiat; quamvis ex parte sensitiva inchoet tantum corruptio haec, efficaciter tamen corrumpitur scientia per huiusmodi oblivionem vel deceptionem, ut in littera dicitur in primo articulo.

PrevBack to TopNext