Text List

Quaestio 59

Quaestio 59

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN tota quaestione quiquagesimanona nihil scribendum ocpan nisi in primo articulo, in responsione ad primum, monere quod virtus moralis materiam suam, puta passiones vel operationes, eligit secundum quosdam limites, sub quibus formam medii suscipiunt. Et propterea in littera di- citur quod virtus moralis non est secundum essentiam media inter passiones, sed secundum effectum: quia scilicet inter passiones constituit medium, eligendo eas in illa quantitate, etc, qua in medio secundum rationem constituuntur. Hoc enim effectus virtutis moralis est.

PrevBack to TopNext