Quaestio 108
Quaestio 108
De vindicatione
DEINDE considerandum est de vindicatione. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo: utrum vindicatio sit licita. Secundo: utrum sit specialis virtus. Tertio: de modo vindicandi. Quarto: in quos sit vindicta exercenda.
Articulus 1
Utrum vindicatio sit licita
AD PRIMUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod vindicatio non sit licita. Quicumque enim usurpat sibi quod Dei est, peccat. Sed vindicta pertinet ad Deum: dicitur enim Deut. xxxii, secundum aliam litteram: Mihi vindictam: et ego retribuam. Ergo omnis vindicatio est illicita.
2. PRAETEREA, ille de quo vindicta sumitur, non toleratur. Sed mali sunt tolerandi: quia super illud Cant. u, Sicut lilium inter spinas, dicit Glossa: Non fuit bonus qui malos tolerare non potuit. Ergo vindicta non est sumenda de malis.
3. PRAETEREA, vindicta per poenas fit, ex quibus causatur timor servilis. Sed lex nova non est lex timoris, sed amoris: ut Augustinus dicit, contra Adamantum. Ergo, ad minus in novo Testamento, vindicta fieri non debet.
4. PRAETEREA, ille dicitur se vindicare qui iniurias suas ulciscitur. Sed, ut videtur, non licet etiam iudici in se delinquentes punire: dicit enim Chrysostomus, super Matth.: Discamus exemplo Christi nostras iniurias. magnanimiler sustinere , Dei autem iniurias nec usque ad auditum sufferre. Ergo vindicatio videtur esse illicita.
5. PRAETEREA, peccatum multitudinis magis est nocivum quam peccatum unius tantum: dicitur enim Eccli. xxvi: A tribus timuit cor meum: zelaturam civitatis, et collectionem populi. Sed de peccato multitudinis non est vindicta sumenda: quia super illud Matth. xi, "Sinite utraque crescere, ne forte eradicetis triticum", dicit Glossa quod "multitudo non est excommunicanda, nec princeps". Ergo nec alia vindicatio ! est licita.
SED CONTRA, nihil est expectandum a Deo nisi quod est bonum et licitum. Sed vindicta de hostibus est expectanda a Deo: dicitur enim Luc. xvii: Deus non? faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte? quasi diceret: Zmmo faciet. Ergo vindicatio non est per se mala et illicita.
RESPONDEO DICENDUM quod vindicatio fit per aliquod poenale malum inflictum peccanti. Est ergo in vindicatione considerandus vindicantis animus, Si enim eius intentio feratur principaliter in malum illius de quo vindictam sumit, et ibi quiescat, est omnino illicitum: quia delectari in malo alterius pertinet ad odium, quod caritati repugnat, qua omnes homines debemus diligere. Nec aliquis excusatur si malum intendat illus qui, sibi iniuste intulit malum: sicut non excusatur aliquis per hoc quod odit se odientem. Non enim debet homo in alium peccare, propter hoc quod ille peccavit prius in ipsum: hoc enim est vinci a malo, quod Apostolus prohibet, Rom. xu, dicens: Noli vinci a malo: sed vince in bono malum. - Si vero intentio vindicantis feratur principaliter ad aliquod bonum, ad quod pervenitur per poenam peccantis, puta ad emendationem peccantis, vel saltem ad cohibitionem eius et quietem aliorum, et ad iustitiae conservationem et Dei honorem, potest esse vindicatio licita, aliis debitis circumstantiis servatis.
AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod ille qui secundum gradum sui ordinis vindictam exercet in malos, non usurpat sibi quod Dei est, sed utitur potestate sibi divinitus concessa: dicitur enim Rom. xii, de principe terreno, quod Dei minister est, vindex in iram ei qui male agit. Si autem praeter ordinem divinae institutionis aliquis vindictam exerceat, usurpat sibi quod Dei est: et ideo peccat.
AD SECUNDUM DICENDUM quod mali tolerantur a bonis in hoc quod ab eis proprias iniurias patienter sustinent, secundum quod oportet: non autem tolerant eos ut sustineant iniurias Dei et proximorum. Dicit enim Chrysostomus, super Matth.: "In propriis iniuriis esse quempiam patientem, laudabile est: iniurias autem Dei dissimulare nimis est impium".
AD TERTIUM DICENDUM quod lex Evangelii est lex amoris. Ideo illis qui ex amore bonum operantur, qui soli proprie ad Evangelium pertinent, non est timor incutiendus per poenas: sed solum illis qui ex amore non moventur ad bonum, qui, etsi numero sint de Ecclesia, non tamen merito
AD QUARTUM DICENDUM quod iniuria quae infertur personae alicui quandoque redundat in Deum et in Ecclesiam: et tunc debet aliquis propriam iniuriam ulcisci. Sicut patet de Elia, qui fecit ignem descendere super eos qui venerant ad'ipsum capiendum, ut legitur IV Aeg. 1. Et similiter Elisaeus maledixit pueris eum irridentibus, ut habetur IV Reg. u. Et Silvester Papa excommunicavit eos qui eum in exilium miserunt, ut habetur XXIII, qu. iv. - Inquantum vero iniuria in aliquem illata ad eius personam pertinet, debet eam tolerare patienter, si expediat. Huiusmodi enim praecepta patientiae intelligenda sunt secundum praeparationem animi: ut Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in Monte
AD QUINTUM DICENDUM quod quando tota multitudo peccat, est de ea vindicta sumenda vel quantum ad totam multitudinem, sicut Aegyptii submersi sunt in mari rubro persequentes filios Israel, ut habetur Exod. xiv, et sicut Sodomitae universaliter perierunt: vel quantum ad magnam multitudinis partem, sicut patet Exod. xxxit*, in poena eorum qui vitulum adoraverunt ?. - Quandoque vero, si speretur multorum correctio, debet severitas vindictae exerceri in aliquos paucos principaliores, quibus punitis ceteri terreantur: sicut Dominus, Num. xxv, mandavit suspendi principes populi pro peccato multitudinis.
Articulus 2
Utrum vindicatio sit specialis virtus ab aliis distincta
AD SECUNDUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod vindicatio non sit specialis virtus ab aliis distincta. Sicut enim remunerantur boni - pro his quae bene agunt, ita puniuntur mali pro his quae male agunt. Sed remuneratio bonorum non pertinet ad aliquam specialem virtutem, sed est actus commutativae iustitiae. Ergo, pari ratione, et vindicatio non debet poni specialis virtus.
2. PRAETEREA, ad actum illum non debet ordinari specialis virtus ad quem homo sufficienter disponitur per alias virtutes. Sed ad vindicandum mala sufficienter disponitur homo per virtutem - fortitudinis et per zelum. Non ergo vindicatio debet poni specialis virtus.
3. PRAETEREA, cuilibet speciali virtuti aliquod speciale vitium opponitur. Sed vindicationi non. videtur opponi aliquod speciale vitium. Ergo non est specialis virtus.
RESPONDEO DICENDUM quod, sicut Philosophus dicit, in II Ethic., aptitudo ad virtutem inest nobis a natura, licet complementum virtutis sit per assuetudinem vel per aliquam aliam causam. Unde patet quod virtutes perficiunt nos ad prosequendum debito modo inclinationes naturales, quae pertinent ad ius naturale. Et ideo ad quam- libet inclinationem naturalem determinatam ordinatur aliqua specialis virtus. Est autem quaedam specialis inclinatio naturae ad removendum nocumenta: unde et animalibus datur vis irascibilis separatim a vi concupiscibili. Repellit autem homo nocumenta per hoc quod se defendit contra iniurias, ne el inferantur, vel iam illatas iniurias ulciscitur; non intentione nocendi, sed intentione removendi nocumenta. Hoc autem pertinet ad vindicationem: dicit enim Tullius, in sua Rhetorica, quod vindicatio est per quam vis aut iniuria, et omnino quidquid obscurum est, idest ignominiosum , defendendo aut ulciscendo propulsatur. — vindicatio est specialis virtus.
AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod sicut recompensatio debiti legalis pertinet ad iustitiam commutativam, recompensatio autem debiti moralis quod nascitur ex particulari beneficio exhibito, pertinet ad virtutem gratiae; ita etiam punitio peccatorum, secundum quod pertinet ad publicam iustitiam, est actus commnutativae iustitiae; secundum autem quod pertinet ad immunitatem alicuius personae singularis, a qua iniuria propulsatur, pertinet ad virtutem vindicationis.
AD SECUNDUM DICENDUM quod fortitudo disponit ad vindictam removendo prohibens, scilicet timorem periculi imminentis. - Zelus autem, secun- dum quod importat fervorem amoris, importat primam radicem vindicationis, prout aliquis vindicat iniurias Dei vel proximorum, quas ex caritate reputat quasi suas. Cuiuslibet autem virtutis actus ex radice caritatis procedit: quia, ut Gregorius dicit, in quadam homilia, nihil habet viriditatis ramus ? boni operis, si non procedat ex radice caritatis.
AD TERTIUM DICENDUM quod vindicationi oppo- nuntur duo vitia. Unum quidem per excessum: scilicet peccatum crudelitatis vel saevitiae, quae excedit mensuram in puniendo. Aliud autem est vitium quod consistit in defectu, sicut cum aliquis est nimis remissus in puniendo: unde dicitur Prov. xii: Qui parcit virgae, odit filium suum. Virtus autem vindicationis consistit ut homo secundum omnes circumstantias debitam mensuram in vindicando conservet.
Articulus 3
Utrum vindicatio debeat fieri per poenas apud homines consuetas
AD TERTIUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod vindicatio non debeat fieri per poenas apud homines consuetas. Occisio enim hominis est quaedam eradicatio eius. Sed Dominus mandavit, Matth. xir, quod zizania, per quae significantur filii nequam, non eradicarentur. Ergo peccatores non sunt occidendi.
2. PRAETEREA, quicumque mortaliter peccant, eadem poena videntur digni. Si ergo aliqui mortaliter peccantes morte puniuntur, videtur quod omnes tales deberent morte puniri. Quod patet esse falsum.
3. PRAETEREA, cum aliquis pro peccato punitur ' manifeste, ex hoc peccatum eius manifestatur. Quod videtur esse nocivum multitudini, quae ex ? exemplo peccati sumit occasionem peccandi. Ergo vitutem et vincula, per quae perdit libertatem; videtur quod non sit poena mortis pro aliquo exilium, per quod perdit patriam; damnum, per peccato infligenda. quod perdit divitias; Zgnominiam, per quam perSED CONTRA EsT quod in lege divina his ' hu-'| dit gloriam. iusmodi poenae determinantur, ut ex supra di- AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod Dominus proctis patet. hibet eradicari zizania quando timetur se szmul RESPONDEO DICENDUM quod vindicatio intantum cum eis eradicetur et triticum. Sed quandoque licita est et virtuosa inquantum tendit ad cohi- possunt eradicari mali per mortem non solum bitionem malorum. Cohibentur autem aliqui a sine periculo, sed etiam cum magna utilitate bopeccando, qui affectum virtutis non habent, per norum. Et ideo in tali casu potest poena mortis hoc quod timent amittere aliqua quae plus amant peccatoribus infligi. quam illa quae peccando adipiscuntur: alias ti- ÀD SECUNDUM DICENDUM quod omnes peccantes mor non compesceret peccatum. Et ideo per mortaliter digni sunt morte aeterna quantum ad subtractionem omnium quae homo maxime di- futuram retributionem, quae est secundum veriligit, est vindicta de peccatis sumenda. Haec sunt tatem divini iudicii. Sed poenae praesentis vitae autem quae homo maxime diligit: vitam, inco- sunt magis medicinales. Et ideo illis solis peclumitatem corporis, libertatem sui, et bona exte- catis poena mortis infligitur quae in gravem perriora, puta divitias, patriam et gloriam. Et ideo, niciem aliorum cedunt. ut Augustinus refert, XXI de Civ. Dei, octo AD TERTIUM DICENDUM quod quando simul cum
Articulus 4
Utrum vindicta sit exercenda in eos qui involuntarie peccaverunt
AD QUARTUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod vindicta sit exercenda in eos qui involuntarie peccaverunt. Voluntas enim unius non consequitur voluntatem alterius. Sed unus punitur pro alio: secundum illud Exod. xx: : Ego sum Deus xelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem. Unde et pro peccato Cham Chanaan, filius eius, maledictus est, ut habetur Gen. ix. Giezi etiam peccante, lepra transmittitur ad posteros, ut habetur IV Reg. v. Sanguis etiam Christi reddit poenae obnoxios successores Iudaeorum, qui dixerunt, Matth. xxvii: Sanguis eius super nos, et super filios nostros. Legitur etiam quod pro peccato Achar populus Israel traditus est in manus hostium, ut habetur 7o sue vii. Et pro peccato filiorum Heli idem populus corruit in conspectu Philistinorum, ut habetur I Reg. iv. Ergo aliquis involuntarius est puniendus.
2. PRAETEREA, illud solum est voluntarium quod est in potestate hominis. Sed quandoque poena infertur pro eo quod non est in eius potestate: sicut propter vitium leprae aliquis removetur ab administratione ecclesiae; et propter paupertatem aut malitiam civium ecclesia perdit cathedram episcopalem. Ergo non solum pro peccato voluntario vindicta infertur.
3. PRAETEREA, ignorantia causat involuntarium. Sed vindicta quandoque exercetur in aliquos ignorantes. Parvuli enim Sodomitarum, licet haberent ingnorantiam invincibilem, cum parentibus perierunt, ut legitur Gen. xix. Similiter etiam parvuli pro peccato Dathan et Abiron pariter cum eis absorpti sunt, ut habetur Num. xvi. Bruta etiam animalia, quae carent ratione, iussa sunt interfici pro peccato Amalecitarum, ut habetur I Reg. xv. Ergo vindicta quandoque exercetur in involuntarios.
4. PRAETEREA, coactio maxime repugnat voluntario. Sed aliquis qui timore coactus aliquod peccatum committit, non propter hoc reatum poenae evadit. Ergo vindicta exercetur etiam in involuntarios.
5. PRAETEREA, Ambrosius dicit, super Lucam, quod navicula in qua erat Iudas, turbatur: unde et. Petrus, qui erat firmus meritis suis, turbatur alienis. Sed Petrus non volebat peccatum Iudae. Ergo quandoque involuntarius punitur.
SED CONTRA EST quod poena debetur peccato. Sed omne peccatum est voluntarium, ut dicit Augustinus. Ergo in solos voluntarios est exercenda vindicta.
RESPONDEO DICENDUM quod poena potest dupliciter considerari. Uno modo, secundum rationem poenae. Et secundum hoc, poena non debetur nisi peccato: quia per poenam reparatur aequalitas iustitiae, inquantum ille qui peccando nimis secutus est suam voluntatem, aliquid contra suam voluntatem patitur. Unde cum omne peccatum sit voluntarium, etiam originale, ut supra* habitum est; consequens est quod nullus punitur hoc modo nisi pro eo quod voluntarie factum est.
Alio modo potest considerari poena inquantum est medicina, non solum sanativa peccati praeteriti, sed etiam praeservativa a peccato futuro et? promotiva in aliquod bonum. Et secundum hoc, aliquis interdum punitur sine culpa: non tamen sine causa. - Sciendum tamen quod nunquam medicina subtrahit maius bonum ut promoveat minus bonum, sicut medicina carnalis nunquam caecat oculum ut sanet calcaneum: quandoque tamen infert nocumentum in minoribus ut melioribus auxilium praestet. Et quia bona spiritualia sunt maxima bona, bona autem temporalia sunt minima; ideo quandoque punitur aliquis in temporalibus bonis absque culpa, cuiusmodi sunt plures poenae praesentis vitae divinitus inflictae ad. humiliationem vel probationem: non autem punitur aliquis in spiritualibus bonis sine propria culpa, neque in praesenti neque in futuro; quia ibi poenae non sunt medicinae, sed consequuntur spiritualem damnationem.
AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod unus homo poena spirituali nunquam punitur pro peccato alterius: quia poena spiritualis pertinet ad animam, secundum quam quilibet est liber sui. Poena autem temporali quandoque unus punitur pro peccato alterius, triplici ratione. Primo quidem, quia unus homo temporaliter est res alterius, et ita in poenam eius etiam ipse punitur: sicut fili sunt secundum corpus quaedam res patris, et servi sunt quaedam res dominorum. - Alio modo, inquantum peccatum unius derivatur in alterum. Vel per imitationem: sicut filii imitantur peccata parentum, et servi peccata dominorum, ut audacius peccent. Vel per modum meriti: sicut peccata subditorum merentur peccatorem praelatum, secundum illud 7ob xxxiv: Qui regnare facit hominem hypocritam, propter peccata populi; unde et pro peccato David populum :numerantis, populus Israel punitus est, ut habetur II Reg. ult. Sive etiam per aliqualem consensum seu dissimulationem: sicut etiam interdum boni simul puniuntur temporaliter cum malis, quia eorum peccata non redargaerung, ut Augustinus dicit, in 1 de Civ. Dei. - Tertio, ad commendandum unitatem humanae societatis, ex qua unus debet pro alio sollicitus esse ne peccet: et ad detestationem peccati, dum poena unius redundat in omnes, quasi omnes essent unum corpus, ut Augustinus dicit de peccato Achar.
Quod autem Dominus dicit: Visitans peccata parentum in filios, in tertiam et quartam. generationem, magis videtur ad misericordiam quam ad severitatem pertinere: dum non statim vindictam adhibet, sed expectat in posterum, ut vel saltem posteri corrigantur; sed, crescente malitia posteriorum, quasi necesse est ultionem inferri.
AD SECUNDUM DICENDUM quod, sicut Augustinus dicit, iudicium humanum debet imitari divinum iudicium in manifestis Dei iudiciis, quibus homines spiritualiter damnat pro proprio peccato Occulta vero Dei iudicia, quibus temporaliter aliquos punit absque culpa, non potest humanum iudicium imitari: quia homo non potest comprehendere horum iudiciorum rationes, ut sciat quid expediat unicuique. Et ideo nunquam secundum humanum iudicium aliquis debet puniri sine culpa poena flagelli, ut occidatur, vel mutiletur, vel verberetur.
Poena autem damni punitur aliquis, etiam secundum humanum iudicium, etiam sine culpa: sed non sine causa. Et hoc tripliciter. Uno modo, ex hoc quod aliquis ineptus redditur, sine sua culpa, ad aliquod bonum habendum vel consequendum: sicut propter vitium leprae aliquis removetur ab administratione ecclesiae, et propter bigamiam vel iudicium sanguinis aliquis impeditur a sacris ordinibus. - Secundo, quia bonum in quo damnificatur non est proprium bonum, sed commune: sicut quod aliqua ecclesia habeat episcopatum, pertinet ad bonum totius civitatis, non autem ad bonum clericorum tantum. - Tertio, quia bonum unius dependet ex bono alterius: sicut in crimine laesae maiestatis filius amittit haereditatem pro peccato parentis.
AD TERTIUM DICENDUM quod parvuli divino iudicio simul puniuntur temporaliter cum parentibus, tum quia sunt res parentum, et in eis etiam. parentes puniuntur. Tum etiam quia hoc in eorum bonum cedit: ne, si reservarentur, essent imitatores paternae malitiae, et sic graviores poenas mererentur. - In bruta vero animalia, et quascumque alias irrationales creaturas, vindicta exercetur, quia per hoc puniuntur illi quorum sunt. Et iterum propter detestationem peccati.