Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Caritas

1

1

Caritas. Notadum secundum Guill. super primo dist xvii. aliosque concorditer. Quod charitas dicitur quasi chara vnitas: eo quod vnit animam deo. Et secundum Augustinum libro de moribus ecclesie. Ac in tertio sententiarum dist. xxvii. diffini tur sic. Charitas est rectissima animi affectio qua diligitur deus propter se et proximus propter deum et in deum

2

2

Item de differentia eius a gra tio et sapientia. Nota etiam secundum Guill. ibidem.

3

¶ Quod ista tria Gratia: Charitas et Sapientia vt est donum septimum spiritus sancti quamuis sint idem re Tamen differunt in modo vel ratione. Nam secundum docto. Subti. libro. ii dist. xxvi. Gratia differt a charitate: licet sint eadem virtus in re. Sed differunt in hoc: quia gratia est quasi superioris ad inferiorem. Charitas vero quasi inferioris ad superiorem. Unde principes dicuntur habere suos subditos gratos. Dicentes

4

¶ Istem est mihi gratus. Et subditi dicuntur habere suos principes charos. Unde dicunt: Dominus meus est mihi charus. Sic loquendo proprie deus dicitur nos habere gratos. Et nos dicimur habere deum charum. Denique secundum Bonauenturam super primo dist. xvii. q. litterali. iiii. Et super. iii libro. Charitas et Sapientia differunt Nam charitas dicit ipsum affectum volunta tis in deum. Sed sapientia addit quaendam gustum diuinitatis. De quo Psalmista. Gustate et videte quoniam suauis est dominus. Et ideo dicitur sapientia a sapore: quasi sapida scientia.

3

5

¶ De charitatis distinctione. No ta secundum EGuil. Scotistam. Quod triplex est charitas. Prima increata. Secunda infusa. Tertia add sita.

6

¶ Increata charitas dicitur tripliciter. vno modo vt est quodda commune tribus personis et se habet per modum quasi habitus in diuina voluntate. Secundo modo dicitur prout appropriatur atri vt canitur in quadam prosa Charitas est pater etc. Ratio appropriationis huius est: quia solus pater secundum Rich. de san. vic. dicitur habere amorem ergotuitum quia tribuit et non accipit ab aliquo. Item quandoque etiam appropriatur filio quia charitate incarnatus est Gal. iiii. Denique tertio modo dicitur charitas quoddam appropriatum spiritus sancto. hoc modo dicimus quod potentia appropriatur patri. sapientia filio charitas spiritui sancto. Ratio huius quia spiritussan ctus in diuinis est per modum voluntatis procedens Cuius voluntatis habitus est charitas.

7

¶ Ifusa charitas autem dicitur illa quae ab increata chari tate diuinis influxibus solum: in voluntates aut angelicas: aut nostras mittitur. hoc est a deo in funditur. Et habet tria nomina dici communi Dicitur enim charitas infusa quasi intus fusa inquantum a deo infunditur mentibus. Item dicitur effusa quasi ex tra fusa inquantum ad extra per bona relucet opera Dicitur etiam charitas diffusa quasi deintus fusa in quantum ad interiora bona opera diffunditur.

8

¶ Sed adquisita charitas est que ex dilectione dei frequenti adquiritur ex naturalibus quam etiam multi gentilium habere potuerunt. vnde sicut distinguitur fides in infusam et ad quisitam Ita dico in quit de charitate. hec Guil.

4

9

¶ Utrum charitas scilicet qua diligimus deum sit ipssemet spiritus sanctus an aliquid creatum in anima. Circa hanc quaestionem tria precipua sunt dicenda. Primo. magistri sententiarum opinio premittetur. Secundo opinio moderorum vera subiungetur. Tertio difficultates circa hec mouende soluentur.

10

¶ Circa primum nota quod opinio ma gistri in primo dist. xvii. est quod charitas non sit aliquid creatum in anima sed ipsemet spiritus sanctus spe iali assistentia mouens animam ad actum meritorium. Et qui ipsum in hoc secuti sunt dixerunt quod sicut filius dei vniuit sibi humanam naturam solus. Ita spiritus sanctus solus vnit sibi voluntatem humanam etc. Et innituntur autoritatibus. i. Ioan. iiii. Deus tharitas est. de qua Augu. xv. de trinitate dicit quod ista predicatio deus charitas est. non est praedicatio per causam sicut est in aliis consimilibus praedicationihus scilicet dum dicitur Dominus fortitudo mea. deus meus misercordia mam. Et iterum Tum es patima man. scilicet effectiue: vel causaliter. sed ista deus charitas est: predicatio essentialis est Sicut dicendo deus est spiritus. Ex hac ergo sententia Aug. arguunt ad suum propositum Ad idem rationes etiam plurimas assumunt que satis patebunt in solutione difficultatum.

11

¶ Unde Dicendum secundum doctores communiter quod magister in hac opinione non tenetur. nec tenendus. nec predicte et huiusmodi autoritates concludunt pro eo quia cum dicitur: Deus charitas est vel dile ctio. Intelligendum est secundum Lyram et doctores quod deus est charitas scilicet increata: sicut deus est bonitas et sapientia increata. que mouet animam per habitum charitatis create infusum ad opus meritorium. Et sic illa predicatio bene est essentialis scilicet deus est charitas videlicet increata. Denique nec potest stare quod ipsi dicunt. scilicet uod spiritus sanctus vniat sibi voluntatem huma nam: sicut filius naturam quia voluntas creata vel humana in nobis non est assumptibilis in vnitatem suppositi spiritus sancti. Ipse etiam spiritus sanctus non est vnibilis per naturam nostre voluntati sed tantum per gratiam et habitum charitatis. vt patebit.

12

¶ Si petas. Nunquid er go Magister sic tenendo errauit. Respondetur secundum Bonauenturam eadem dist. xvii. quod Magister non errauit: sed defecit. Nam quodammodo vetum dixit. non tamen plene explanando: sed deecit in aliquo. Quia nimirum charitas qua di ligimus deum potest accipi tripliciter. Uno modo Effectiue et sic absque dubio verum est quod amor vel charitas qua diligimus deum est spiritus sanctus scilicet efficienter quia ipse efficit et operatur in nobis habitum et motum charitatis. Alio modo accipitur exemplariter et sic etiam verum est quod spiritus sanctus est charitas qua diligimus deum et proximum: quia spiritus sanctus est exemlar nostre charitatis. Quia sicut spiritus sanctus est amor vniens patrem et filium: ita ad eius imi tationem anima nostra amore vnitur deo sicut thristus orauit Ioam. xvii. Ut sint inquit vnum: sicut et nos vnum sumus. Tertio modo accipi tur charitas formaliter pro habitu inherente ani me vel motu et affectione: et sic non est ipse spiritus san ctus. Itaque in hoc Magister defecit quod preter charitatem increatam que est spiritus sanctus non posuit charitatem creatam formaliter anime inherentem. Hec ex Bonauen.

5

13

¶ Circa secundum principale no tandum quod modernorum veram positio est. quod preter charitatem increatam ponenda est in anima charitas creata que est habitus a spiritu sancto infusus voluntati quo perficitur et habilitatur ac disponitur ad diligendum deum gratuite. Ut hec dicit Richardus eadem dist. xvii. Ratio. Quia deus ipse vel spiritus sanctus non potest esse forma inherens vel perficiens alicuius Sed omnis forma rei create est creata. Anima autem humana informatur et perficitur per cha ritatem tanquam per formam. ergo ipsa non est deus. Item quia per charitatem similes deo erimus i. Ioan. iii. Et hoc in presenti minus perfecte: in futuro autem perfectissime: Sed assimiatio non fit sine forma inherente: ergo sequitur quod charitas tam hic quam in patria est forma inherens et per consequens creata. Hec ex Rich. Tertio praeterea secundum Scotorelis. e. di. xvii. Ratio ponitur. quia peccor ante praenteintam est iniustus et indignus vita eterna et deo inacceptabilis. post penitentiam autem est iu stus et dignus vita eterna. ac deo acceptabilis. hec mutatio non potest assignari ex parte dici quia immu tabilis est ergo est ex parte peccatoris formaliter et per consequens nunc ipsi aliquid inheret quod pri us non inherebat. Nam iniusticia cum sit priuatio non remouetur a subiecto nisi per positionem habitus oppositi. Sed hoc non fit per fidem nec per spem quiista erant eque in peccatore etiam ante praeneninam. ergi oportet quod hocfiat per charitatem creatam que nuinest et prius non inherebat. et sic habetur propo situm. hec ex Scotorlis.

14

¶ Circa tertium de difficulta tibus que circa istam questionem mouentur Prima Quid ad auctoritates sanctorum quas inducit magiste pro sua opinione Respondetur secundum Bonauen. quod omnes auctoritates sanctorum quai hoc sonare videntur videlicet quod spiritus sanctus sit charitas qua diligimus deum et proximum sic accipiende sunt vt hoc sit dictum aut per appropriationem: aut per exemplaritatem: aut causaliter vel effectiue. formaliter autem non sunt in talligende: nec credo inquit quod magister sic intelle xerit hec ex Bonauen.

6

15

Secunda difficultas. quia secundum Augu. x. confes. deus est vita anime sicut anima est vita corporis. Sed anima non per aliam formam mediam viuificat corpus. sed perse immediate ergo videtur quod nec deus per aliam formam med am viuificat animam vita gratie sed per se. Respon detur secundum Rich. et Tho. e. di. xvii. quod quamuis simile sit quantum ad rationem cause in generali quia sicut anima dat viuere corpori: ita deus dat viuere anime: sed differentia est in hoc quod anima est causa formalis vite corporis ipsi inherens. Ideo non viuificat per formam aliam mediam: sed deus est causa vite effectualiter influens vitam gratie anime Et non est cau sa formaliter inherens anime. Exemplum. sicut solilluminat aerem vel vitrum vel diaphanum per ra dium infusum. Ibi sol effectiue illuminat et no formaliter inhesiue. Sic quodammodo est de deo Sed radius vel lumen receptum in aere vel dia phano formaliter ipsum illuminat. et sic intelligendum est de habitu infuse charitatis vel gratie secundum Tho.

7

16

¶ Tertia. quia charitas iustificat animam: sed iustificare est siolius virtutis divine et go charitas est deus Respondetur secundum Thomsupra quod aliter est facere aliquid per modum effici entis sicut pictor facit parietem album Et aliter est facere per modum forme sicut albedo facit eundem parietem album. sic in proposito aliter deus iu stificat: quia efficienter. et aliter charitas iustificati quia formaliter. vnde non concluditur ex hoc quod chari tas sit infinite virtutis vel deus etc

17

¶ Utrum ipsemet deus per se¬ ipsum sine charitate creata infusa sufficiat ad eli ciendum actum charitatis meritorium in anima Ita quod non requiratur necessario preter charitatem increatam ponere charitatem creatam in anima. Ratio questionis quia si ipse deus ad hoc non sufficit per seipsuim ergo est insufficiens motor. Si autem sufficit per seipsum ergo donum creatum talis charitatis superfluit. Respondetur secundum Guil. concor. Scotorelis. et Richar. eadom dist. xvii. primi. Quod possumus circa hoc loqui dupliciter. Vel de potentia dei absoluta. Uel oe potentia ordinata.

18

¶ Prima ergo conclusio est quod de potentia dei abioluta potest quis charus esse deo sola charitate increata. Ratio. quia deus potest per seipsum quicquid potest per mul tas causas medias in genere cause effectiue. pa tet quia omnis perfectio est in deo sine imperfe ctione et est potentie infinite: potest ergo supplere vicem omnium causarum. Qui enim potuit Abel per Adam facere: potuit et a seipso facere etc. Idem de consimilibus: Sed quia deus per charitatem creatam potest nos efficere charos. ergo potest et seipso. Dixi notanter in maiori in genere cause effectiue: quia in genere cause ma terialis vel formalis non potest. Non enim pos test facere hominem quin habeat corpus et ani mam. Et ratio est: quia causalitas materie et for me importat rationem partis compositi que non potest competere deo. Unde licet Thomas dicat oppositum huic conclusioni predicte tamen melius est tenendum cum Scotistis vt proba tum est.

19

¶ Et ad idem pro confirmatione conclusionis ponatur casus quod angeli sint creati in puris naturalibus sicut multi ponunt. Similiter de Adam ponamus. Item sicut est possibi le: ponamus quod deus creet vnum hominem mo do in puris naturalibus. tunc in tali statu po terat deus diligere angelos et Adam. et tamen si ne creata charitate. per casum: ergo habetur pro positum. Item quero qualiter se habet deus ad istum hominem modo creatum in puris naturalibus. Aut tanquam amicus aut tanquam non amicus. Si primum patet quod sine charitate erit charus deo. Si autem non amicus: Quero vnde surgit ista non amicicia. non ex parte hominis: quia. per casum. nullum habet peccatum. Nec ex parte dei qui suam diligit creaturam. ergo co clusio vera.

20

¶ Secunda conclusio quod de potentia dei ordinata nemo sine creata charitate po¬s test esse deo charus nec mereri vitam eternam. Et patet per dicta in preceden. Et patebit infra. Unde eliditur error Relagianorum ponentium quod ex puris naturalibus sine gratia vel charitate creata potest quis mereri vitam eternam. Und patet in canonibus.

8

21

¶ Sed quare requiritur charitas creata in auima de potentia ordinata dei. Cum deus vel spiritus sanctus per seipsum est sufficiens motor anime ad merendum. Respondetur secundum Rich. vbi. supra. concor. Scotus. Quod requiritur non quidem propter insufficientiam motoris vicem spiri tus sancti cum sit sufficientissimus ex se et ipse efficit formam illam habitus charitatis create. Sed requiritur propter insufficientiam anime que sine chs ritate creata non potest se sufficienter in deum mo uere per amorem. Nam si tantummodo moueretur ab alio id est a spiritu sancto. et nullo modo seipsam anima moueret non videtur quod in tali motu mere retur quia nil ageret ipsa sed tantummodo esset mota Und secundum eundem Richar. ad tria necessarius est in vo luntate habitus creatus charitatis. Primo ad hoc vt per ipsum habitum voluntas habeat ipsum spiritum sanctum habitualiter sibi vnitum per gratiam permanentem: etiam tunc dum voluntas non agit actu. Nam voluntas iusti est deo chara non tantummodo dum est in actu charitatis sed etiam dum non est in actu vt patet tempore quo est in somno. Tuno enim non mouetur actualiter a spiritu sancto: sed quia remanet ex precedenti motione in ea aliqua habitualis dispositio per quam remanet deo chara: ergo ibi remanet vnitus habitus charitatis. Se cundo necessarius est ad hoc vt sit prompta volun tas et digna suscipere spiritus sancti motionem. Nam actus actiuorum sunt in patiente bene praedisposito. ii. de anima. Tertio vt anima per illum habitu mouem do se ad bonum actum: cooperetur motioni princi palis motoris scilicet spiritus sancti. Et sic mereatur tali motu charitatis vt praedictum est et tc.

9

22

¶ Sed difficultas oritur. Si solacharitate increata esset deo chara voluntas per potentiam dei absolutam Utrum in ea esset aliquid formaliter qua chara diceretur. Respondetur secundum Guill. vbi supra quod sic. Sed illud esset solum ens et respectus rationis. Et est exemplum. Quando intel igo lapidem produco lapidem in esse cognito. et hoc esse cognitum est ens rationis. Sic si illa cha ritate increata essemus chari: quodam respectu ra tionis formaliter essemus tales. quamuis realite aparte dei. Et tunc sola charitas increata denominaret voluntatem charam denominatione extrinse ca: non autem intrinseca sicut albedo album formatum. Unde non valet argumentum Tho. dicit quod anima non potest esse in esse gratuito sine charitate creata: sicut nec aliquod album sine albedine informam te. Patet quod non est simile quia albedo denominat suum subiectum intrinsece: charitas autem increata denominaret extrinsece. Et est exemplum clarissimum. Quando enim video parietem. paries dicitur visus. Quero in quo est visio: Tertum est quod non in pariete quia non habet oculos et tamen dicitur paries visus visione que non est in ipso. sic esset in proposito. Hec Guill. Scotis

10

23

Item dubium restat Utrum eadem. acceptatione acceptet deus charitate creata et bonum opus. Respondetur secundum Guil. Ibidem quod non est semper hoc necesse: imo cum acceptatione charitatis potest stare non acceptatio operis ad vitam. sicut quando quis in statum charitatis existens facit actum neutrum vt leuare festucam vl fricare barbam. Similiter quando facit peccatum veniale tunc deus acceptat charitatem et non actum talem. hec ex Guillermo

11

24

Item difficltas. Quia habitus dat faciliter delectabiliter: expedite: et prompte operari. vt dicitur. ii ethi. Et habens habitum vtitur eo cum voluerit per commentatorem. iii de anima. Si ergo homo habet charitatis habitum Unde est quod peccator ncen iustificatus de nouo: non operatur facilius et delectabilius charitatis opera quam antea. Et quia non experimur quod habens charitatem vtatur ea cum voluerit sicut patet in viris Contemplatiuis qui aliquando eliciunt actum cum maiori conatum Aliquando autem cum minori etc. Respondetur. secundum Scotor. super ea di. xvii. Primi. quod praedicte auto. philosophi et commentator veritatem habent de adquisito habitu per frequentur agere sed non de habitu infuso sicut est charitas. Nam talibus habi tibus infusis non potest homo vti secundum suam voluntatem. sed quando: quantum: et quomodo deus vult et dat vti etc

12

25

¶ Item An ipsa voluntas possit moueri ex se ad diligendum bonum sibi ostensum puta deum. Si enim liberi arbitrii est cur non potest cum vult Quod si potest vt quid necesse est ponere charitatem creatam qua moueatur ad id: Respondetur secundum Scotor. Alios que praesertim Guil. recol. quod voluntas cum sit libera potest quidem diligere bonum ostensum ex seipsa: dilectione naturali Sed non dilectione me ritoria quia ista presupponit charitatem creatam a deo infusam sicut agere praesupponit esse. Nam potest quis etiam operari bonum per solum liberum arbitrium ex se aliquando puta honorare parentes. Castita tem amare et huiusmodi. tamen hoc non est meritorium vite nisi fiat ex gratia spiritus sancti in qua acceptatur a deo et non alias. quia vt Aug. lib. de lib. arb. dicit sine gratia dei nullum prorsus siue cogitando: siue volendo siue operando agitur bonum scilicet meritorium vite eterne.

13

26

¶ Utrum in hac vita possit quis deu immediate diligere per charitatem creatam. Respondetur breviter secundum Rich. e. dis. xvii. primi. art. i. q. iii. Quod aliter est in presenti de dei cognitione in nobis. et aliter de dei dilectione. Nam deus in hac vita non cognoscitur a nobis de lege communi. Nisi mediate quia cum deus habitet lucem inaccessibilem. i. Tim. ultim. Ideo ad ipsum non attingit intellectus nostr im mediate videndo. Nec per solam virtutem nature nec per communem gratiam vie. Sed vt ait apostolus videmus nes per speculum in enigmate et sic mediante discursu a creaturis. Sed aliter est de dilectione. quia voluntas in qua est habitus creatus qui scilicet dicitur charitas: Ipsa scilicet voluntas est potentia altior quam intellectus qui dum est in via habet habitum scientialem per species informantes ipsum Proinde. vii. c. angelice hierarchie in commento di citur. quod dilectio supereminet scientie: et maior est dilectio quam intelligentia. plus enim diligitur deus quam intelligatur et affectus intrat vbi intelle ctus foris stat. Ideo illud quod debiliter cognoscimus quandoque fortiter diligimus. Et quod co gnoscimus mediate diligimus immediate. Unde concluditur quod deus in via potest diligi immediate etc.

14

27

¶ Utrum charitas sit diligenda ex charitate. Ad questionem istam respondendo: Pbrimo conclusio ponitur. Secundo declaratur. ¶ Tertio difficultas soluitur.

28

¶ primo itaque secundum Bonauen. super i. dist. xvii. parte. i. q. ii concor. Ri char. e. dist. Et Tho. e. dist. q. i. arti. v. Conclusio ponitur videlicet quod charitas diligenda est ex cha ritate. Unde Aug. viii. de trinitate. (et allegatur a magistro predicta di. xvii. dicit. Nemo dicat non noui quid diligam. Diligat deum et fratrem: et diligat ipsam dilectionem. Ratio secundum Richardum. Quia sicut non est perfecta cognitio nisi cognoscens cognoscat se cognoscere. Ita a simili non est perfecta dilectio nisi quis diligat se diligere. Et sic pa tet conclusio esse vera.

29

¶ Secundo quoque declaratur per eosdem. Quia charitas vel dilectio potest accipi vel pro charitate increata vel pro creata. Si accipitur pro increata dilectione sic deus est charitas. Et sic constat quod ex charitate debet diligisu per omnia. Si autem accipitur pro creata charita te sic etiam est diligenda: sed infra deum.

30

¶ Nota autem quod triplex est amor. Primus: Amicicie vel Beniuoletie quo quis alicui optat bonum. Iste amor non potest esse inanimatorum vt dicit Philosophus viii. Ethicorum. Ideo amore amicicie vel beniuolentie non est diligendus habitus creatus chari tatis et actus. Tum quia non sunt animata. Tum quia non sunt de numero diligibilium beatificabi lium. Nam vt Augustinus liro de doctrina christiana dicit. Tantummodo quattuor sunt ex charitate vt sic diligenda scilicet deus: homoipemet: proximus. et corpus proximi. Sed charitas vel dilectio non est aliquod horum. ergo etc. Secundus est amor comcupiscentie et sic dilectio est amabilis ex charita te secundum quod diligens desiderat vel concupiscit ampli us diligere scilicet deum. Tertius est amor complacentie quo diligens acceptat ipsam dilectionem. Unde biligere dicimur illud quod approbamus et esse voumus et sic charitas est etiam diligenda ex chari tate: quia debeo mihi et proximo velle charitatis ha bitum actum et augmentum. Hec ex praedictis doc.

15

31

¶ Tertio difficultas occurrit sol uenda. Quia si charitas vel dilectio diligitur oportet quod alio actu dilectionis diligatur. Et ille actus iterum alio et sic erit processus in infinitum. Re spondetur secundum Thomam et Richardum et Franciscum Maronis quod non est inconueniens in actibus anime fore processum successiue in infinitum in potentia dummodo tales actus non sint infiniti in actu simpliciter Unde et Auicen. iii. metap. c. de relatione dicit quod relationes que sequuntur actus anime possunt multiplicari in infinitum successiueEt sic in proposito vna dilectio diligitur vt obiectum alia dilectione in numero. Et illa iterum tertia et sic in in finitum. sicut a simili secundum Rich. dicimus quod nume rus crescit in infinitum quia crescere potest semper non in tot quin in plures. Et tamen totum acceptum semper est fini tum dicente commentatore tertio physicorum. talis enim infinitas successiue non actu sed in potentia non repugnat esse in creatura vt patet de gaudiis in celo et cogitationibus penarum perpetuo succedentibus in inferno etc. Item de charitate plurima alia vide vbi Diligere vel dilectio. Et li. ii de gratia. ac li.o ii. vbi de charitate.

PrevBack to TopNext