Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Bonitas vel bonum

1

1

Bonitas vel bonum. primo in communi. vnde dicitur. Respondetur secundum Guill. super primo dist. xxxiiii. Ex bonum dicitur a boo boas quod est voco vocas. ex commen to super. iiii. de diuinis nominibus. quia omnia bonum appetunt i. Ethicorum. Et omnia bonum ad se vocant et sic boant naturaliter appetende bonum. Nam appetitus non fertur naturaliter nisi in bonum vel verum vel apparens.

2

2

¶ Quod est hoc bonum quod naturaliter et communiter omnia appetunt: Respondetur secundum Thom. et Albertum super primo Ethico. Et post eos Antoninus floren. parte. i. summe titu. xiii. §. iiii. Ac secundum Rayne. in sua summa. Ex hoc bonum quod omnia appetunt est perpetuatio in esse. Nam appetitus non solum est boni non habiti sed etiam boni habiti vt melius habeatur. Et licet esse sit bonum habitum in creatura tamen semper appetitur esse cum modo id est cum perpetuatione ipsius esse vel vt melius habeatur. Probatio: quia sicut nulla res appetit corruptionem suiipius: eo quod corruptio sit non ens et per conseques non cadit sub appetitu: ita per contrarium conseruatio in esse est bonum quod ab omnibus appetitur.

3

3

¶ Quid est bonum diffinitiue. Respondetur secundum Rayne. in summa. quod secundum Dionysium de diuinis nominibus ca. iiui. Bonum est quod suiipsius est diffusiuum.

4

¶ Sed an de rationem boni sit quod suiipius sit diffusiuum et communicatiuum. Respondetur secundum supradictos doctores ibidem quod sic. Ratio. quia in omni bono est essentia. Et econuerso in omni essentia est bonum. Nam bonum et ens conuertuntur. vi. Metaphysi. Ab essentia autem fluit potentia: et a potentia fluit actus vel actio. Actio autem boni est communica re seipsum. Ad hoc enim ordinatum est tanquam ad finem scilicet ad communicandum seipsum ergo etc.

4

5

¶ Nota autem quod differenter conmunicant se bonum creatum et bonum increatum. Nam bonum creatum communicat et diffun dit se tribus modis vt videmus.

6

¶ Primopersui diuisionem sicut totum in partes punta quia totum bonum creatum non habetur in vno sed per partes in pluribus. Et huiusmodi diuisi com municatio tollit plenitudinem et adunationem que erat in toto. Sed bonum increatum scilicet deus se communicat omnibus entibus sine suiipius diuisione. Nam dans omnibus esse: et sic se commu nicando non diuiditur sed in se manet totus.

7

¶ Secundo modo bonum creatum diffundit vel conmunicat se per sui multiplicationem numeralem Sicut ex vno genere proueniunt multe species et ex vna specie multa indiuidua. Illud autem vnum sic multiplicatum est commune non singula re: sed dei bonitas se diffundit sine sui multiplicatione quia producendo diuersa et successiue etiam si produceret infinita: non minoratur quin semer amplius possit communicari cum eius bonitas sit infinita: et ipsa non multiplicatur numeraliter sicut commune in singularibus sed est singularissimus in omnibus entibus manens ab omnibus segregatus etc.

8

¶ Tertio modo bonum creatum communis cat se per effusionem sicut ex vno fonte procedunt multi riuuli et hoc fit cum quadam egressionem scilicet inquantum aqua a suo fonte egrediens in multos riuulos diffunditur. Sed diuina bonitas sine sui effusione communicatur et manens in sua essentia indistincta in se: tamen multiplicatur in sua similitudine in creaturis participantibus ipsam diuinam bonitatem. Nam cum sua boni. tas sit idem essentialiter quod sua essentia que est vnica: multiplicari in se non potest sed multipli catur in sua similitudine in effectibus. Hec Tho. super Diony. de diuinis nomnibus etc. Unde patet quod nos debemus deum super omnia amare et imi tari in communicando bona nobis data ab ipso¬

5

9

¶ Quid est bonitas entitatiua. Respondetur secundum Richar. dist. xl v. arti. i. q. iii

10

¶ Quod bonitas non est aliud nisi entitas rei per quam est appetibilis vel amabilis. Unde Aristo i. eth. dicit. Bene annunciatur bonum quod omnia appe tunt. Et huius ratio. Quia quicumque rem aliquam amat: non nisi sub hac ratione scilicet bonitatis amas Et vnumquodque quantum habet de bonitate tantum ha bet de eligibilitate. ii et. vi. Topicorum: ergo bonitas rei est entitas qua est amabilis.

6

11

¶ Utrum omne ens sit bonum. Respondetur secundum Richardum ibidem et Thoman prima parte. q. v. arti. iii. Quod in deo et in omni ente est bonitas entitatiua: quia ista bonitas entis: non est aliud quam eius entitas quam res ipsa debet habere. Sed hanc habet a deo omnis res creata eo ipso quod est ens. habet enim esse et entitatem omnis creatura quam debet habere iuxta gradum sue essentie. Ideo scriptura dicit Gen. i. Uidit deus cuncta que fecerat et erant valde bona. Augusti Omnia eoipso quod sunt: bona sunt. Ratio: quia omne ens inquantum ens est in actu et quodammo do perfectum. Quia omnis actus perfectio quedam est. Omne autem perfectum habet rationem appetibilis et per consequens rationem boni: ergo omne ens est bonum. Unde et Aposto¬. lus i. Timo. iiii. dicit. Omnis creatura dei bona est. Et Aristoteles. vii Metaphysice. Ens et bonum conuertuntur ergo patet propositum

12

¶ Si dicas: Demones sunt mali. peccatores etiam homines sunt mali. Et venena sunt mala quia mortifo ra. pena: mors: infernus mala sunt. Respondo tur quod angeli: mali facti sunt sua propria voluntate. Crantenim creati boni a deo: et sic ipsi ac ho mines peccatores: Ticet non sint boni bonitate moris nihilo minus sunt boni bonitate entis inquantum sunt. similiter et omnia creata. Tum quod vt Magister dicit libro. ii distin. iii. Non potuit creator optimus autor mali esse. Et ideo totum bonum est quod ex deo est. Cui consonat Pla to in Timeo. Optimus est mundi autor in optimis naturis productis: longe ab eo inuidia re legatur: ergo non potuit facere nisi bonum in omnibus. Tum quoque quia omnia creata habent entitatem substantie quam debent habere ac esse. Entitatem autem habere vel esse est bonum et appetibile ergo etc. Tum denique quia omnia sunt a deo ordinata in bonum: puta venena in me dicinas valent. Et pene sunt quedam medicine Ut dicitur. ii Ethicorum. Et infernus et mors valent ad dei iusticiam manifestandum in peccatorum punitione.

7

13

¶ Quomodo notificatur descri bendo bonum entitatiuum. Respondetur secundum Rayne. in summa sua quod bonum quoddam est increatum vt deus. Et hoc bonum quomodo notificatur describendo: Patebit in sequentibus. Quoddam autem est bonum creatum. Et hoc describitur ex tribus modis. Primo sic. Boni. creatum dicitur bonum: quia a bono causatur Secundo dicitur bonum quia in bono fundatur. Tertio quia ad bonum ordinatur etc. Ex priu mo bonum ipsum dicitur habere modumquia habet certum essen di modum. scilicet. Esse sibi proportionatum vel commensuratum. Ex secundo habet speciem sci licet formam specificantem et distinguentem ab aliis bonis et rebus. Ex tertio bonum habet or dinem: Quia habet inclinationem naturalem ad suum finem ad quem ordinatur. Sic ergi bonum describitur. scilicet. Est creatum a bo no causatum: in bono fundatum: et ad bonum ordinatum. Proinde Augustinus libro de natu ra boni dicit sic. Omnia quanto magis modem rata speciosa et ordinata sunt: tanto magis bona sunt. Ubi hec tria sunt magna: magna bona sunt. Ubi parua: parua sunt. Ubi nulla: nulla sunt. Hec Augustinus Idem de ciuitate dei. xi dicit sic. A deo est omnis modus: omnis speci¬ es: omnis ordo: sine quibus nil in rebus inueniri potest aut excogitari. Ideoque Sap. xi. Omnia disponit in numero pondere t mensura. Aug. Mensura est idem quod modus. Species idem quod numerus. Quia specificatio forme facit distinctionem et sic facit numerum. Sed ordo ibi idem est quod pondus. Quia sicut corpus pondere fertur ad suum locum: sic res in finem na turaliter tendit in quem ordinatur.

14

¶ Item in quo consistit mundis bonitas vbi Potentia. §. lxxiiii.

15

¶ Utrum bonorum omnium causa sit dei voluntas. Uide vbi de Uoluntate dei.

8

16

Bonitas secudo specialis. Nota quod secundum Aristotelem. i Ethicorum. Bonum diuiditur in triplex bonum scilicet in Bonum honestum. Bonum vtile. Et bonum delectabile. Et secundum Guill. differunt hec tria. Ut inquit Alexan. de Ales i. parte collatione de bono. concor. Thom.

17

¶ Quia bonum honestum respicit partem rationa lem anime. Unde Tullius. iiii. Rhetor. noue di cit. Honestum est quod sua virtute nos attrahit et dulcedine allicit. Et inde dicitur honestum quasi honoris status id est bonum per se vel propter se diligibile: Aut simpliciter sicut est deus. Aut secundum quid vt sunt virtutes: quia de seipsis habent vn de desiderentur. Bonum autem honestum precipue reperitur in virtutibus infusis secundum Tho. x parte. q. v. arti. vi. Unde et Sap. vii. Uenerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa scilic sapientia infusa: et innumerabilis honestas per ma. etc.

18

¶ Sed bonum delectabile respicit vim con cupiscibiie in qua est delectatio. Unde bonum delectabile est in quo quis vt in re concupita quiescit. Talia ergo bona non habent aliam rationem appetibilitatis nisi delectationem. Cum aliquando sint etiam noxia et inhonesta sicut delectationes ciborum. ludorum. venereorum et honorum. diuitiarum et huiusmodi.

19

¶ Bonum vero vtile respicit vim irascibilem que semper in ardua tendit sicuti ipsum est ad aliud ordinabile. Unde bonum vtile est quod non propter se sed propter aliud appetitur Sicut sumere cibum vel potionem amaram appetitur propter sanitatem. Hec ex Alexan. et Tho¬

9

20

¶ Sed de quo predictorum dicitur bonum honestum per prius. Respondetur secundum Tho. ibidem scilicet i. parte. q. v. art. vi. quod per prius praedicatur de bono honesto Nam bonum analogi ce dicitur de istis. Et primo dicitur de bono honesto: quia illud est vere bonum et propter se desiderabile et sic est praecipuum in quo inuenitur vtilitas maxima vt pote in diuinis et virtutihus scilicet Consecutio salutis: pax mentis: ac edificatio proximi. Ideo prae fertur bono vtili de quo bonum predicatur. Se cundo denique prefertur a fortiori bono delectabili de quo bonum predicatur. Tertio. Nam in bono honesto est et vtilitas et delectatio maxima et verissima. Sed in bono delectabili est bo nitas sepe fallax et minus vera etc. Q ergo quanstulti qui preeligunt hec illis.

10

21

¶ Quomodo iudicatur vnum bonum fore melius altero: Respondetur secundum Raynerium in sua summa Quod preeminentia perfectionis accipitur ex sex rationibus. Primo quia est diuturnius ergo securius possidetur et sic praeeligitur ne amittatur. Unde beatitudo celestis melior est omni bono mundi. Secundo quia est purius. Nam secundum Philosophum. Bonum quod est sine omni malo impermixtu est maius et preeligendum: sicut Gaudium sine tristicia preeligitur quam cum tristicia. Tertio quia est communius Nam i. Ethicorum Bonum quanto communius tanto diuinius. et melius: quia tale est bonum sim pliciter. Sed bonum particulare est bonum ali cui tantum. Unde bonum reipublice prefertur bono particulari alicuius etc. Quarto: quia est su ficientius Illud enim bonum est melius quo habito nullo indigemus quam sit illud quo habi to adhuc indigemus. Unde charitas melior est quam castitas. Quinto: quia est honorabilius vel laudabilius quia maior honor et laus debetur meliori bono. iii. Ethicorum. Unde benefacere ex traneis est melius et laudabilius quam con sangu. neis et benefactoribus ceteris paribus. Sexto quia est preciosius. Nam preciosiora sunt magis eligibilia: quia precium est quedam digni tas et mensura rei: sicut aurum prefertur argento Septio: quia est diuinius. Nam bonum diuinum est per essentiam bonum. alia autem per participationem: Ideo bonum quod est deo similius et proximius est me lius aliis. Sicut melius est esse vere sanum qua apparenter sanum. Et sic gratia prefertur omn bono. Octauo: quia est efficacius in causando maius bonum: Et sic medicina licet amara que est magis causatiua sanitatis melior est cibe dulci. Nam illa efficit vel causat sauitatem: iste autem delectationem. sed melior est sanitas delectatione ergo etc. Similiter si proponantur hec duo bona. scilicet amicicia et diuitie. Amicicia est me lior et preeligenda: quia est efficacior ad causan dum maius bonum scilicet delectationem pacem et alia bona que non efficiunt intantum diuitie qua po tius causa discordie sunt. Unde Aristo. viii. Ethi. dicit. Amicicia melior est multo quam pecunia: nul lus emim sane eligeret viuere sine amicis reliqua beo na habens. Hec ille. Nono: quia ordinabilius vel fi ni propinquius siue ipse finis alterius. Nam finis est melior ordinatis in finem: sicut sanitas me¬ lior est quam medicina i. Eth. Sic etiam virtus melior est quam scientia: quia virtus immediate ordinatur ad finem vltimum scilicet ad beatitudinem. Scientia autem mediante virtute etc. Decimo: quia vtilius. Unde equus melior est quam simia: Quia licet simia sit homini in dispositione corporali similior quam equus: tamen equus in fortitudine vtilior est homini: ergo melior etc. Hec omnia Rayne. in summa sua.

11

22

Bonitas. III. scili cet moris. Nota secundum Guill. super. i. dist. vlti. Sicut potest trahi ex decretis dist. i. Mos est consuetudo longa tran cta ex actibus hominim moralibus frequentatis Bonum moris ergo habet esse ex actibus virtuosis frequin tatis Unde bonum moris non est in malis angelis vel demonibus. Similiter nec in homnibus malis licet in vtrisque sit bonum entis vt patuit supra. §. vi Et aduertendum quod ista tria se habent per ordinem. Mos: Consuetudo: Tex. sicut patet ex decretis supra. Nam consuetudo supra more addit quod aliquando pro lege capitur. Unde ibidem dicitur. Consuetudo est ius quoddam moribus institutum quod pro lege suscipitur quando deficit lex. Tex vero supra morem et consuetudinem addit quod sit constitutio scripta. vt enim lex dicatur scribi conuenit. Unde ibidem dicitur. Tex est constitutio scripta. Inde est quod lex a legendo dicitur etc

12

23

¶ Que requiruntur ad bonitatem actus moralis: Respondetur secundum eundem Guill. vbi supra. quod requiruntur nouem. Primo ipse actus scilicet sit rectus et bonus in se.

24

¶ Sed hoc aduerte quod actus bonus requirit tria. Ut patet extra de voto. ca Magne. Primum quid liceat secundum equitatem: que est iusticia dulcore temporata: vt dicit Eiprianus. Se cundum requirit quid decet secundum honestatem: Et est diuersum a verbo licet. quia multa licent que non decent: vt patebit in subsequentibus. Tertium: quid expedit secundum vtilitatem. Nam filie sine consensu pa tris. licet matrimonium contrahere vt patet. xxvii. q. ii c. Sufficiat. sed tamen non decet. Ut habe tur de despon. impub. ca i. Nec etiam expedit cum mulieres sepe laborent contra propria commoda. Cde spon. l. pater. in fine. Secundo ad bonitatem actus moralis requiritur: quis agit vt scilicet ei talis actus conueniat. Unde peccauit Ornias rex offerendo thus quod sibi non conueniebat: sed sacerdoti. Ideo fuit lepra percussus. ii Paralis. xxvi. Tertio: cui oportet scilicet talem talem fieri. Unde peccauit Salomon qui offerebat sacrificia idolis quibus non debebat. Ideo priuatus fuit integra successione regni. Ut patuit tertii Regum vndecimo. Et quarti Regum. Quarto vbi oportet: vnde peccauit populus in srael sacrificans in Bethel relicto templo similiter cum sacrificaret domino quidam sed non vbi oporte¬ bat. sed in excelsis vt habetur. iiii. Reg. xv. Quinto quantu oportet vnd peccauit Toth quia bibit de vino plus quam oportuit. vnde et in icestum lapsus est. vt natet SGen. xix. c. etc. Sexto qualiter oportet vnuod peccauit Esau qui importune petiit cibum a Ia cob. Septio quando oportet vndem peccauit et lapi datus est ille qui colligebat ligna in Sabbato Numeri. xv. Octauo per quid vel quo mediante. vn peccauit Saul qui veritatem de futuris inquisiuit per phitonissam et non a deo i. Reg. xxviii. Simili Oporias consulens deum Aharon. iiii. Regum. i Nono propter quid. vnde peccant Hypocrite qui non propter deum faciunt bona sed vt videantur ab omnibus Similiter quae faciunt bona quidem opera sed mala intentione puta dat quis elemosynam pauperi mulieri vt familiaritatem cum ea contrahat ad ucuriam etc.

13

25

¶ Ex quo dictum est supra quod (hos est consuetudo longa tracta ex actibus frequen tatis quaestioritur: Quantum tempus requiritur ad hoc quod vim legis habeat aliqua consuetudo populi ita quod valeat ad excum sandum a pena: Respondetur secundum Pa norm. Extra de consuetu. c fi. quod licet varie sint opi niones tamen sibi videtur quod si loquimur de iure ciuili tunc consuetudo vt habeat vim excum sandi a pena requiritur tempus decem annorum quia iura re quirunt tempus longum ad introducendam consuetudinem. Si autem loquimur de iure canonito tunc aut consuetudo est praeter ius scriptum. Et ad d sufficit tempus decem annorum facit glo. c. fi de consue. lib. vi. limita secundum Inno. in c. Cum dilect de consue. Nisi talis consuetudo veniret ad detra hendum iuri ecclesie particularis vel vniuersalis Aut consuecudo est contra ius canonicum. et sic non habet vim tuendi nisi habeat tempus. xl. annorum quia oportet quod sit praescripta.

26

¶ Ad hec ponatur pulcer casus. An ex consuetudine possit introduti vt exigatur aliquid pro spirituali. siue simonia Respondet idem Panorm. extra de simonia. c. SGuam. quod sic quando non precessit exactio sed ex mera liberalitate et deuotione populi a decem annis talis consuetudo est introducta facit. c. Ad apostolicam. de simo. Ubi dicit compellendos ad lau dabilem consuetudinem seruandam in huiusmodi Si vero exactio precedens dedit causam consuetudini tunc non valet cum habeat initium viciosum etc. Denique tertio si loquimur de iudicio diuino Sic quamuis vt dictum est communis consuetudo excuset a pena huius seculi presertim sei consuetudinis prauitas nondum est declarata per ius secundum glo. distinctur. iiii. ca. Denique. tamen quo ad deum non excusat. Nec etiam ignorantia ex cusat si sit crassa praesertiem in his que sunt contra ius naturale. xxvii. q. ii Flagicia.

14

27

¶ Quot autem requirantur ad hoc quod consuetudo habeat vim legis. Nota si¬ cut habetur a Canonistis doctoribus quod quinquam requiruntur de necessitate. Primum quod consuetudo sit rationabilis: quia de substantia legis est vt sit rationabilis. iiii. dist. Erit autem. Unde si sit contraria saluti anime puta qui nutrit peccatum vel praeceptis dei et legi naturali numquam habebit vim legis. Secundum est quod mores et actus hominum per quos introducitur consuetudo sint tales quod pro pabiliter arguant consensum populi illius qui otest facere consuetudinem vicem quod tales actus sunt notorii et frequentati ac publice fiunt a po pulo. Tertium est: vt sit introducta ex certa scientia non per errorem etc. Quartum est quod maior pars populi sit vsa illa consuetudine. Quintum est tempus debitum: de quo patuit in praecedenti questione. De his latius habetur in summa de casibus

16

28

¶ Quot actus requiruntur ad hoc vt quis dicatur habere aliquid in consuetudine: Respondetur quod Glo. xxv. q. ii Ita nos. Et de causa poss. et propri. ca. Cum ecclesia. dicit Quod in criminalibus binus actus facit consuetudinem. Sed hoc intelligendum est accipiendo consuetudinem valde large: non sic accipitur hic. Unde tres vel quattuor actus non faciunt consuetudinem proprie nisi sit legitime prescripta Ut patet. di. glo. supra. Hec in summa eadem. Utrum omnis consuetudo pro prie dicta sit obligatoria sub pena mortalis pec cati: Respondetur ex Angelica quod non. Quia quamuis sit lex siue habeat vim legis consuetudo. tamen sicut non omnis lex obligat ad mortale sic nec omnis consuetudo. Sola ergo illa consuetudo obligat ad mortale quane introducta est ea mente: vt sit prohibitiua vel preceptiua sub pec cato mortali. Quod potest perpendi quando communiter tenetur ab omnibus: quod faciens contra peccat mortaliter. Denique vt notat Panorm. in ca. Cum olim. De consuetur. locum non habet consuetudo nisi in illis locis vbi viguit et non in aliis locis. Ex dictis in exemplo patet quid tenendum sit vbi consuetum est in feria quarta non comedere carnes sicut in Polonia. Siquis inibi co medat existens de terra aliena: quomodo peccat quia non mortaliter. tamen abstinere deberet propter scandalum illorum vitandum. Si militer vbi est consuetum ieiunare feria sexta. sicut in Hungaria et huiusmodi consuetudini pus. Nam fertur beatum Ambrosium ad maerem sancti Augustini dixisse. Cum fueris Rhome rhomano vtito more. Si sis Mediolani mediolano vtito m ore. Hec sufficiant etc.

29

¶ Item de bono vel malo moris.

30

¶ Utrum bonum sit in mundo fieri mala moralia scilicet peccata. Et huiusmodi questiones plures. Uide infra vbi agemus de Malo. sub littera. M.

17

31

nitas quarto modo scilicet diuina que est summa.

32

¶ Queritur primo Utrum deus sit summum bonum Ad quod respondendo tripliciter procedemus. Primo ra tionis circa hoc difficultatem soluendo. Secun do conclusionem responsiuam ponendo. Tertio eandem probando.

33

¶ Primo inquam soluemus difficultatem rationis. circa hoc arguitur namque quod deus non debet dici summum bonum Quia summum dixitur in comparatione aliorum sicut summum calidum in comperatione ad alia calida. Et sol dicitur summe lucidus in comperatione ad alia sidera vel lucida. Sed quia que non sunt vnius ge neris non sunt commperabilia Exempli gratia aurilicet dicatur optimum in comperatione aliorum metallorum Non tamen in comperatione respectu ani me quia aurum et anima non sunt eiusdem generis ergo non sunt comprabilia Tunc ad propositum. Deus non est in eodem genere cum aliis bonis. ergo non est sumum bonum respectu illorum. cum deus sit bonum increatum. Alia autem creata. Ad hanc ergo rationem Dicendum est secundum Thomam prima perte. q. vi. arti. ii aliosque Quod deus dicitur summu¬m bonum respectu quidem aliorum non per comperationem vel connumerationem cum aliis bonis. quia vni uersa bona alia non possunt deo connumerari.

34

¶ Sed deus dicitur summum bonum respectu omnium per excessum quia est extra omne genus et principi um omnium bonorum Ex quia excedit omnia im proportionabiliter et incomprabiliter sicut infinitum bonum finita bona. Nam finiti ad infinitum proportio nulla et per consequens nec comperatio aliqua. primo celi etc.

35

¶ Secudo. ad questionem Conclusio responsalis ponitur affirmatiua. videlicet quod deus est vel rissime et ineffabiliter summum bonum. vnde Augu. primo de trinitate dicit Trinitas diuinarum perso narum est summum bonum quod purgatissimis mentibus cernitur. Hec ille.

36

¶ Tertio hec conclusio probatur declarando secundum Richar. super primo dist. xl v. arti. i. q. iii. simulque secundum sanctum Thoprima par. vbi. supra. Primam ratione quia deus est bo num habens omnes entium perfectiones simplicit per seipsum et a seipso et in eo sunt omnia bona desiderabilia in summo ita quod impossibile est deum a summo bonitatis deficere in aliquo. ergo deus est summum bonum vtpote in quo sunt eminentissime omnia bona. Secunda ratione. quia a deo effluunt omnia bona in creaturas sicut a fon te et prima causa omnis boni et ab ipso omnia alia participant esse bonum. ergo deus est summum bonum Ex quo sunt omnia bona sicut a summo principio. Tertia ratione quia in deo bo nitas est infinita. in aliis omnibus finita et defe ctibilis ergo etc. Quarta ratione quia in deo est summa bonitas rei et summa bonitas volunta tis et est in ipso bonitas per essentiam et a seipso In aliis autem est per accidens a deo participam do: ergo deus est summum bonum. Exemplum Tux solis lucet per seipsam: sed colores eandent vel lucent participando lucem sine qua nec apparent in tenebris etc

18

37

¶ Utrum deus sit bonus ideo quiam vult seipsum: Ande econuerso scilicet quod deus vult seipsum et amat ideo est bonus etc. Re pondetur secundum Richardum vbi supra. Tres veri tates circa hoc eliciendo.

38

¶ Prima quasi preambula quod in deo est bonitas summa tam entis quam voluntatis. Huius probatio quia in deo est bonitas substantialis et a seipso est etiam voluntas dei ipsa essentia dei volens immutabiliter id quod debet velle. Sed quia omnis voluntas que est bona moraliter debet velle deum proter se et super omnia vtpote summum bonum Uoluntas autem dei vult seipsum deum et omnia alia vult propter suiipsius bonitatem. Ergo in peo est summa bonitas tam entis quam voluntatis. Et hec bonitas scilicet. voluntatis dicitur in nobis bonitas moris.

39

¶ Secunda veritas quod vtraque propositio vera est. videlicet quod deus ideo vult se quia est bonus. Et econuerso deus ideo est bonus quia vult se et amat se. Sed hec verificantur secundum aliam et aliam rationem. Declaratur sic. Quia si loquimur de bonitate entis: tunc constat quod secundum rationem intelligendi. Deus prius est amabilis in se quam amet se. Nimirum vt eti am Thom. prima parte. q. v. arti. ii dicit. Ens vel esse prius est secundum rationem intelligendi quam ponum. prius enim cadit ens in conceptum intellectus. Quia vnumquodque cognoscibile est inquantum est ens actu. ix. Metaphysice. Unde ens est proprium obiectum intellectus et sic est primum intelligibile. sicut sonus est primum audibile etc. Unde prius est esse quam bonum vel amabile. Et prius: esse bonum quam amare bonum. Sed quoniam omnis res: etiam ipse deus: est amabilis per bonitatem entis quam habet. Ut patuit supra. Bonitas primo. §. v. et. vi. Ergo si loquimur de bonitate entis: deus ideo vult se: et volendo amat se: Quia bonus et summe bonus est. Et non econuerso: quia non ideo bonus est entitatiue quod vult se. Non enim ideo habet esse quod amat se. sed quia habet esse amat se etc. Sed si loquimur de bonitate voluntatis que consistit in debita conuenientia actus volendi ad rem volitam. Hoc est in eo quod vult id quod debet velle. Et hoc in nobis homnibus dicitur bonitas mo ris sic loquendo Deus ideo est bonus vicem bonitate voluntatis quia vult se et amat etc.

40

¶ Tertia veritas Euxod simpliciter vera est ista Deus fuit et amat se summe. ideo quia summe bonus est. Declaratur. Exquo enim in deo vtraque bonitas est idem secundum rem licet differant formaliter vel modaliter. Et quoniam secundum rationem intelligendi prius us est esse quam velle. ergo secundum rationem intelligendi pius est deum esse summe bonum bonitate entis quam velle et amare se summe. et sic patet quod simpliciter vera est propositio dicta. hec ex Rich.

19

41

¶ Utrum solus deus sit bonus per essentiam Ad hoc respondetur Primo argumentoe rum difficultatem soluendo. Secundo conclusionem responsalem ponendo Tertio ipsam rationibus de clarando et probando pariformitur vt consueuim. et decreuimus facere in multis aliis quaestionibus vbi materia sic dictat procedendum.

42

¶ Primo itaque an guitur. Quod non solu deus est bonus per essentiam sed etiam alia. quia esse cuiuslibet rei est eius be num essentiale: quelibet autem res habet esse et est ens per suam essentiam. ergo est bona per essentiam Con firmatur quia omne ens est vnum per suam essentiam. iiii. metaph. ergo a simili omne ens est bonum per suam essentiam quia ens vnum et bonum conuertuntur Et per consequens non solum deus est bonus per essen tiam. Ad hec secundum Tho id is. par. q. vi. arti. iii. Dicen dum quod licet vnumquodque sit bonum inquantum habet esse et est ens per suam essen iam. Tamen essentia reicreate non est esse suum. quia essentia et esse in omni bus creatis differunt. vt patebit vbi de Esse. Et go non sequitur quod res aliqua creata sit bomo per essen tiam. Sed hoc est solius dei scilicet quod est bonus pe essentiam quia in ea essentia et ipsum esse suum et bonitas idem sunt Ad confirmationem Dicendum secundum et quod vnum et bonum licet conuertantur tamen non est simile de eis in proposito. quia vnum non importat rationem perfectionis sed indiuisionis tantum. que indiuisio vni cuique rei competit secundum suam essentiam. ergo vnaqueque res est vna per suam essentiam vnicam numero. Secus autem est de bonitate quia hec dicit perfectionem. ergo non est a simili argumentum.

43

¶ Secundo ponitur conclusio ad questionem Quod solus ipse deus est bonus per essentiam. vnd Mat. xix Nemo bonus nisi solus deus Glosa. Nemo bonus scilicet per essentiam nisi solus deus. Alia autem omnia sunt bona a deo per participationem vt dicit Boetius libro de ebdomadibus.

44

¶ Exemplum sicut omnes numeri participant vnitatem que est prima omnium: et ipsa est per se non participans numerum aliquem. Ita deus est per se bonus essentialiter non habens bonitatem ab alio: sicut nec deitatem habens ab alio. Omnis autem bonitas creature participatiue est ipsa bonitas diuina secundum Dionysium.

45

¶ Tertio: Hec conclusio probatur declarando secundum eundem Tho. vbi. supra. tali ratione quia vnumquodque dicitur bonum secundum quod est perfectum quia secundum hoc habet rationem appetibilis vel amabilis Sed cum per fectio alicuius rei sit triplex. Una perfectio sui esse vel qua constituitur in esse. Secunda prout ei aliqua accidentia superadduntur ad suam operationem perfe ctam necessaria. Tertia est perfectio qua attingit suum finem. Exempli gra. homo dicitur perfectus per suam formam substantialem Et secundo dicitur perfectus inquantum habet perfectam operationem anime in corpore scilicet loqui ambulare etc. Tertio dicitur homo perfectissimus quando attingit suum finem vltimum scilicet beatitudinem ad qua facta est et c. Sed quoniam hec triplex perfectio nulli creato competit secundum suam essentiam ni si tantummodo soli deo. Nam solius dei essentia est suum esse et cui non adueniunt aliqua accidentia. Denique ipse deus ad nil aliud ordinatur sicut ad finem: sed ipse est vltimus finis omnium Unde manifestum est quod solus deus habet omni. modam perfectionem secundum suam essentiam: ergo solus deus est bonus essentialiter.

20

46

¶ Utrum omnia sint bona bonitate diuina: Circa istam questionem pariformiter vt in preceden. q.

47

¶ Primo arguitur. Quia Au gusti. viii. de trinitate dicit. Bonum est hoc et bonum est illud. Tolle hoc et illud et vide ipsum bonum si potes. Ita deum videbis non alio bono bonum: sed bonum omnis boni. Hec ille. Sed quia vnumquodque est bonum proprio bono suo: ita ergo quodlibet est bonum diuino bono quod est bo num omnis boni: et ad quod ordinantur omnia vt sint bona per participationem illius. Sed hec difi ficultas vel obiectio soluitur in subscriptis huius questionis.

48

¶ Secundo ergo conclusio ponitur quod sic omnia dicuntur bona bonitate propria quod cum hoc etiam omnia dicuntur bona bonita te diuina participata. Ratio: quia omnia sunt bona inquantum sunt: sed non sunt per esse diuinum: quia sunt per esse proprium: ergo sunt bona bo nitate propria et etiam diuina vt patebit.

49

¶ Tertio declaratur secundum eundem Tho. vbi supra arti. iiii. dicen. Quod nihil prohibet in his que relationem important aliquid ab extrinseco etiam denominari sicut aliquando denominatur locatum a loco: et mensuratum a mensura et econuersocputa dicendo vas vini et huiusmodi: vnum denominat alterum¶ Sed quia hoc absolute verum est quod deus per suam essentiam est ens et primum bonum etiam secundum Aristo. igitur ab ipso primo bono potest vnumquodque dici bonum et ens inquantum participat ipsum per modum cuiusdam assimilationis licet remote et deficienter. Sic ergo est dicen dum quod vnumquodque dicitur bonum bonitate diuina per participationem sicut a primo principio effectiuo exemplari et finali totius bonitatis. Nihilo minus tamen cum hoc etiam vnumquodque dicitur bonum bonitatis diuine similitudine sibi inherente quae est formaliter sua propria bonitas denomninans ipsum Et sic omnium entium est bonitas vna. scilicet diuina quam participant. et cum hoc multe bonitates proprie secundum gradum varium similitudinum. Hec ex Tho. Exemplum ponamus quod tu sis valud pulcer et fa cias fieri aliquas plures imagines te representantes pulcre tunc imagines ille habent quidem pulcritudinem propriam. Sed denominantur pulcre ex te pulcro. Tum quia tum es causa effectiua et exempla ris illarum. Tum quia facte sunt ad hunc finem vt repitum tent in seipsis tuam pulcritudinem Sic aliquo modo est in proposito de bonitate dei in creaturis.

21

50

¶ Quomodo notificatur et describitur bonum increatum scilicet deus. Respondetur secundum Diony. de di. no. iiii. c. Et post eum Rayne. in Summa quod tripliciter.

51

¶ Primo sic Bonum increatum est in quo omnia preexistut Exquo habet rationem omnia continentis.

52

¶ Secuno sic. est ex quo omnia subsistunt. exquo habet rationem omnia efficientis et conseruantis.

53

¶ Tertio sic est quod omnia appetunt Exquo habet rationem vltimi finis.

54

¶ Circa primam descriptionem Sciendum secundum magistrum Herueum in tractatu de verbi diuino. q. ii quod omnis res nobilius esse habet in deo quam in seipsa. Primo quia ibi habet esse vt in causa principali causante et sustentante totum esse rei Sed in seipsa habet esse vt in effectu vel quasi in ra mo sustentato a stipite vel radice. Secundo quia in deo habet esse spirituale: eternale: et diuinum. Sed in seipsa habet esse materiale: temporale: et creatum. Nobilius autem est esse spirituale: eternale: et diuinum qua naturale etc.

55

¶ Exemplum secundum Anto. per i. ti. xiii. §. iiii. sicut Argenteus denarius est in floreno aureo: non quidem in materia propria sed in valore et preciositate multo maiori etnobiliori: sic quodammodo in proposito. omnia enim bona quae appetuntur excellentiori modo et perfectius. et sine defectu sunt in deo qua in seipsis. et sic patet prima descriptio predicta etc

56

¶ Secunda etiam patet quia omnia creata conseruantur a deo nisi enim conseruarentur ab ipso sicut de nihilo creata sunt ita in nihilum redigerentur vt dicit Augu. super Ben. ad lit. Et Grego. in morlis. vnod omnia vanitas Ecces i. sicut enim aer praesente luine statim fit lucidus quo subtracto statim lux illa in eo perit et obtene bratur sic in proposito.

22

57

¶ Sed circa tertiam descriptionem quomodo omnia appetunt deum. Notandum quod omnia naturaliter appetunt deum tripliciter. Primo sicut princi pium suum a quo habent esse bonum. nam vt Aug. viii. de trini. ait deus est omnis rei bonum scilicet causaliter vel efficienter: exemplariter et finaliter: vt dictum est. supra. q§ iiii. Et ista bonitate dei efficiente: exemplari. et finali: multo magis bona est vnaquique res quam ipsa bonitate propria inherente et in se habita ideoque si cessaret talis bonitas dei in tali creatura cessaret tota bonitas illius creature vnde omnia na turali inclinatione desiderant deum tanquam suum bonum a quo habent vt sint bona. Secundo omnia creata desiderant deum vt suum auxilium quo in esse conseruantur. Heb i. portans omnia verbo virtatis sue etc. Tertio omnia desiderant deum naturaliter. vt finem vel terminum vltimum in quo omnis apbetitus quietatur. hec ex Rayne. et Anto.

23

58

¶ Utrum de bonitate immensa dei habeant vel possint cogitare demones et in inferno damnati: Respondetur breviter secundum Richardum et Thomam in quarto. dist. vltima. Quod demones et damnati non possunt cogitare de deo nisi inquantum est puniens eos. Et sic maxime cogitant. non quidem ex amoressed ex odic in quo sunt obstinati contra deum. Iuxta illud Psalmiste. Superbia eorum qui te oderunt: ascendit semper. Unde patet quod de bonitate dei et misericordia non cogitant: quia eam odiunt. Nec hoc eis conceditur quia esset delectatio de bonitate dei ex amore cogitare vel admirari etc.

59

¶ Utrum deus ex infinita bonitate sua velit omnibus bona et salutem. Et plura huiusmodi. Uide infra vbi de voluntate dei etc.

PrevBack to TopNext