Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Prologus
In nomine patris et filii: spiritus sancti Amen. Ad eiusdem dei et domini nostri Iesu christi laudem et gloriam atque ipsius gloriose ma tris virginis Marie: nec non patris nostri seraphi a Francisci et omnium beatorum honorem Incipit prologus.
Ab auro: Aureum Rosarium theologie intitu latum: hoc opus exorsus sum vt et Alphabetico ordini et no mini aptius conuenirem Equidem flagrans refectione amoris Trinitatis eterne respe tione. praesentis editionis librum bene Aureum Rosarium theologie vocitandum sanxi. Quia nimirum sicut aurum praeciosum rutilans ex absconditis venis terre exquisitum igne conflatur: sic opere isto quaestiones et rationes subtiles de profundissimis tbeologice sapientie abditis. A sanctis doctoribus exquisite: accuratius conflantur igne charitatis zelo salutis animarum etc. Sed et Rosarii nomine appellandum censui opus idipsum: pro eo quod quemadmodum in Rosario e multis electe colliguntur rose vernantes. Ita hic clariores et efficaciores ac perutiliores ve ritatis theologice rationes breviter comportantur. Sed quoniam vt Hypocras in Aforismis dicit Ars longa: vita breuis et experimentum fallax. Constat: quia gaudent bre uitate modemi secundum prouerbia. Hinc et Tullius ait quod bene dociles auditores habere poterimus. si summam cause breviter exponamus. Idcirco brevitati insistere curabo in hac opere quantum tamen expedit tam intelligentie quam vtilitati doctrine materie pro quanto mihi deus suam gratiam ac veritatis intelligentiam administrabit. De cuius imensa misercordia confidens (quod vt magnus Grego. testis est vires quas imperitia negat: charitas sumministrat) opus haec aggressus sum: licet difficillimi et ma ximi l horis.
¶ Statui autem si deo propitio vita comes fuerit mihi. hoc totale opus in partiales libros subdiuidere. Singulos eorumdem secundum ordinem alpha beticum per capitula ordinate prosequendo. quatenus requirentibus facilius occurrat et promptius materia de qua fuerit quaestio. Et ne omnia in vnicum librum condendo: nimia sarcina ligature graveret
¶ Ex si quis causetur superfluum hoc fore opus cum doctores theologi sufficienter scri ptitauerint de omnibus huiusmodi quaestionibus et materiis. Fateor reuera quod ast eruditio maioribus videatur superfluum. Tamen mei similibus minus doctis vtique est satis ne cessarium. Quemadmodum autem quod diuiti est superfluum: pauperi est necessarium.
¶ Uerum antequam progrediar profi teor et protestor quod nibil intendo scribere vel dicere contra sanctae ecclesie vel doctorum ab ea approbatorum de terminationem. Nec contra veritatem aliquam assertiue dif finiendo: Sed tantummodo scholastice per modum exerci tii sequendo doctorum dictamina: superfluas opiniones resecans firmiori veritati adherere curabo. Si autem alicui videbitur me vspiam a vero declinasse ex tunc prout ex nunc. et ex nunc prout ex tunc reuco casso et correctioni ac iudicio saniori veritatis amore meipsum summittens. tale quid pro non dicto teneo.
¶ Itaque fra tres mei in christus charissimi rogatos esse volo et hortor tam vos quam meipsum. Eia dilectissimi amplectamur studium veritatis pensemus animo: Quoniam dictante Chrysostomo. Omnis homo sine conditoris et diuinorum cognitione pecus est: imo pecore peior teste etiam Aristo. vii. Ethicorum. Non inquit bestialis centies millesies peior est omni bestia. Quia operationes bestie praue sunt er natura sed hominis ex malicia. Sane homo reputatur bestialis qui non curat cognoscere: diuina praesertim. Quia homo est ma xime suus intellectus. i. Meta. testis est philosophus Cui et Commentator Auerrois alludit dicit. sic. Ue vobis qui in sortem bestiarum computati estis: cum illud diuinum quod in vobis est (scilicet intellectum) dereliquistis vicem negligendo quid scire debuistis. Eia ergo fratres charissimi placeat nobis imitari exempla vererum studiosissimorum virorum. Ut enim refert Hieron. in prologo galeato. Plato cum esset magister in Athenis famosus amore studii quasi toto orbe fugientes persequebatur litteras subiiciens se aliorum discipline. Et tandem senio confectus. lxxxi. anno artus vltimos studio subiecit. Sic Pythagoram et quosdam alios lustrasse prouincias: nouos adiisse populos: maria transiisse commemorat. Item Parmenides prae amo re studii in antris latitauit. xv. annis. Socrates quoque thebanus tanto amore philosophie falgrauit ut. xc. annorum senex libros conderet et cunctas opes abdica ret. sic Diogenes et plures alii fecerunt philosophandi amore. Denique maxime nos sanctorum exempla prouocant ad studia. Nam gloriosus hieronymus patriam: di uitias: rhomam et omne humanum deseruit negocium vt iugiter aut scriberet aut legeret aut doceret aut oraret: qui et omnibus persuadens ait. Ama scien tiam scripturarum et carnis vicia non amabis. Quid dicam omne Origene famosissimo qui amo re tanto fuit detentus sapientie vt seipsum castrasse dicatur quo firmius mente esset in hoc occupatus a feminas studiosas liberius doceret prout scribit Hieronymus ipse ad Oceanum. Denique Grego. Ambrosius Augustinus Hilarius et ceteri sancti doctores quanta diligentia quo ve studio sese sapientie totaliter dedicarunt quis enarrare sufficiat: Itaque ta libus exemplis animati nos presertim religio si discamus in terris que perenniter visuri sumus in celis. Hoc est veritatem sanctissime divine trinitatis patris et filii et spiritus sancti. Nam Beatus qui in lege domini meditatur die ac nocte Psalmus teste Unde in praesenti Sententiarum libro primo: agere intendo de sanctissima trinitate personarum diuinarum et ad eandem spectantibus. De aliis autem libris subsequenter materia vniuscuiusque patebit suo loco. Hoc vero fina liter flagito vt si quid defectuosum in his reperitur modicitati mei ingenii venia detur. Quicquid autem bene positum cernitur non mihi sed deo omnium bono rum largitori ascribatur. Cui sit laus et gloria per secula Amen.
On this page