Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Donum
1
Donum. An sit idem donum quod datum. Respondetur secundum Tho. in scripto primi. di. xviii. q. ii Et Guill. e. dist. Donum differt a dato. Primo quidem quo ad si gnatum quia donum secundum philosophum. iii. Topicorum dicitur Datio irreddibilis: vnde qui dat vt aliquid accipiat aut tentus timore dat: non dat donum. Quia donum nullum requirit retributionem sed sola fit liba ralitate voluntatis. Ut Auicem. vi. Meta. innuit. Sed datum dicitur quicquid datur siue tinore siue aliter. Secundo differunt quo ad significandi modum quia donum significat per modum habintus sed datum per modum actus. Item datum est participium. Et sic significat tempus. sed donum non: quia est nomen. Tertio differunt quia aliquotiens datum specialiter dicitur de donis nature. Sed do num solum in donis gratie. Ut glo. habet super illo verbo Iaco i. Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est etc.
¶ Sed quid de dona bilitate: Notat Guil. ibidem. Et dist. xxxi. simul Quod donum datum et donabile ac munus differunt in hoc. Quia illud quod dicitur donum potest considerari vice. Aut secundum habitudinem. Et sic dicitur donum proprie Aut secundum actum. Et sic dicitur datum. Aut secundum aptitudi nem. Et sic dicitur donabile quod scilicet aptum est donari etc. Preterea secundum Isid.x. Etymolis. Munus dicitur a manum. Et sic considerando inquantum donum patet exte rius per signa fore datum. tunc munus dicitur: sic ergo bene appropriatur spiritus sancti visibili missioni.
2
¶ Quale donum dicitur de deo e Respondetur secundum doctur. quod non aliud nisi donum ex amore. Unde secundum Tho. super primo dist. xviii. art. iii. concor. Guill. dist. xxxi. primi. Nota quod aliquid di citur dari vel donari pluribus modis. Primo quanoquae ex ipsa proprietate nature: sicut ignis dat suum calore: sol splendorem. Secundo quandoque ex voluntate vt ex principio dationis. Et hoc fit aliquando intentione proprie vtilitatis vt aliquid reaccipiat ipse donans vel consequatur ex tali donatione Et sic dicitur questus vel cupiditas secundum Auicem. vi. Meta. c. v. Aliquando fit da tio ex timore vel intentione remouendi aliquod ma lum. Et sic dicitur redemptio. Aliquando autem non inten ditur aliqua vtilitas in donante sed potius in eo cui donatur. Et hec donatio dicitur liberalis quae proprie habet rationem doni secundum Auicem. Et ista sola vltima competit deo qui nullam ex nobis requirit vtilitatem nex eget aliquo. Ergo dicitur deus summe liberalis quia donat nobis propter suam bonitatem summum bonum que maius dari non potest scilicet seipsum deum pro nostra vtilitate etc.
3
¶ An quelibet persona diuina dicatur donum: Respondetur secundum Guill. in primo di. xviui quod in diuinis donum datum vel donabile tripliciter capi possunt. Uno modo vt solum dicunt communicationem seu actu seupotentia. Et sic qualibet persona dat se nobis quia communicat se nobis Ioam. xiiii. Siquis diligit me etc. ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus scilicet am pater quam filius et spiritus sanctus vt exponit Bern. Ideo Aug. ad Dardanum dicit quod deus pater dat se et datur scilicet a se. Secundous capi possunt vt dantur ab aliquo habente autoritatem scilic dandi vel mittendi. Et sic non conuenit patri dici donum quia a nullo est. sed conuenit filio et spiritu sancto ¶ Tertio modo vt dantur ab aliquo habente autoritatem a quo est doni perceptio per modum amoris quod est de propria ratione doni scilicet vt amore consummetur. Et sic proprie conuenit spiritu sancto. Unde Aug. v. de trinitr. dicit. Sicut in trinitate non est verbum nisi filius. ita nec donum nisi spiritus sanctus. Unde spiritus sanctus proprie dicitur donum sicut canit ecclesia dicit. Qui paracle. di. donum dei altissimi
4
¶ Sed quare donum magis appropriatur spiritu sancto quam filio. Cum etiam filius eque dicatur nobis datus. Esa. ix. Paruulus na. est nobis et fi. datus. Et Ioh. iii. Sic deus dilexit mundum vt filium suum vnigenitum daret etc. Ad hec respondetur secundum Guill. supe concor. Bonauen. e. di. xviii. quod donum proprie loquindo dicit ista. primo respectum ad id a quo procedit vel datur. Et sic non conuenit patri quia a nullo est. Secundo modum processionis. Et sic non conuenit filio: quia filius non procedit per modum spirationis vel amoris Neque procedit eo modo quo datus est nobis in incarnatione. Hoc est non procedit per modum donationis liberalis: sed procedit ipse filius per modum natura lis generationis a patre. Unde quamuis filius datus sit nobis ex amore diuino tamen quia non emanat vt donum ergo ratio doni sibi non appropriatur sed soli spiritu sco qui proco dit per modum amoris. Et sic sicut amor ita et donum spiritui sancto conuenit