Text List

Diuinus

Diuinus

1

DIuinus diuia di uinum a deo dicitur Et secundum Guill. super primo dist. ix. Nota quod ista tria se habent per ordi ne scilicet Deus diuinus et diuinitus. Nam deus significai ipsam naturam. Diuinus vero id quod ipsam habet. Diuini tus autem opus factum a deo. sicut dicimus quod hoc miraculum factum est diuinitus etc.

¶ Nota etiam quod diuinus dicitur tripliciter.

¶ Primo modo dicitur diuinus ille qui diuinam esse tiam in vnitate essentiali et reali habet. Et isto modo pater et filius et spiritus sanctus dicuntur persone diuine. Sic etiam bonitas diuina etc.

¶ Secundus dicitur diuinum id quod in quodam attributo repraesentat ipsum deum. Isto modo solet magister Alexan. de Ales in sua summa dicere quod aliqui dicuntur diuini vel dii quia representant dei potentiam vt praelati. De quibus in lege Diis populr id est praelat non detrahes. Alii dicuntur dii quia reprsentant dei sapientiam. Isto modo antiqui philosophi status studentiu philosophiam diuiserunt. Quosdam vocitantes theologos siue diuinos sicut Platonicos. et quol dam sapientes sicut fuerunt septe quos consecrauit Apollo. et quosdam philosophos. Denique alii dicuntur diquia repraesentant dei bonitatem. De quibus Psalmus Ego dixi dii estis.

¶ Tertio modo dicitur diuinus qui per quandam abstranctionem a sensibus secluso speciali dei influxum de futuri praesagit. Et hoc secundum Marcum Tullium i. lib. de diuinatione dicitur vaticinium De quo partranseo quia fide christiana talia reprobantur

PrevBack to TopNext

On this page

Diuinus

1