Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Ens primo

1

1

ENs primo scilicet in com muni secundum Scotorlis. dist. iii. primi habet conceptum latissimum ad omnes conceptus positiuos. sicut suum oppositum. scilicet Nihil habet conceptum latissimum ad omnes conceptus negatiuos. Unde commentator. iiii. propositione de causis dicit Nil latius ente. Nam et secundum Aristo. iiii. metaph. Ens est transcendens ergo etc

2

¶ Pro quo nota quod vt ibidem habetur scilicet iiii. metaph. Sex sunt transcendentia que sunt communia omnibus gene ribus entium scilicet Res: Ens: vnum: bonum: aliquid: verum que significantur per litteras huius dictionis Reubau Unde v. Transcendunt omnes quae signat dictio Reu bau

3

¶ Utrum ens in communi vniuoce dicatur de deo et creatura

4

¶ Arguitur quod non quia porphirius in praedicabilibus dicit Siquis omnia entia vocet: equiuoce nuncu pabit ea et non vniuoce. Item Commentator de substantia orbis dicit. quod quae dicuntur de superioribus et inferi oribus equiuoce dicutur. Concor. philosophus. iiii. metaph. et. iii. physi

5

¶ In oppositum est quia comparatio non fit nisi penes vniucum. vii. physi. Sed deus et creatura comperantur in ente. quia deus non potest dici non ens cum sit purum esse. alioquin esset nihil. ergo deo conuenit ens dici sicut et creature.

6

¶ Circa istam questionem plures subarticuli sunt notandi vt pateat Responsio tam ad quaestionem ad obiecta ista.

2

7

¶ Primo quid est vniuocum. Ad quod dicendum secundum Guil. di. iii. primi quod vniuocum dici tur quando vna vocatio quondo scilicet in aliqua voce et quiditate sibi corespondente multa vel plura vocantur Hinc philosophus in antepraedicamentis dicit Uniuoca sunt quorum non omne est commune. et secundum illud nomen ratio subest eadem. Ex quo patet quod in singularibus nulla est vniuo catio.

8

¶ Itaque notat idem quod vniuocatio completa tres habet conditiones scilicet Unius quiditatis conceptum. Unum modum existentie in vniuocatis. et Ordinem eundem descendendi. Exempli gratia humanitas habet eundem conceptum in Sorte et Platone. habet etiam eundem modum existendi in eisdem Et habet eundem ordinem descendendi quia eque primo venit in vno sicut in alio Quando autem ab ista perfecta vniuocatione deficit aliquid istorum trium adhuc est vniuocatio licet minus perfecta. dum remanent alie conditiones. Uerbi gratia. In numeris deficit condi tio ordinis quia numerus prius descendit in binarium quam in ternarium. et sic consequnter. tamen remanent alie prime con ditiones. ideo vniuoce dicitur numerus de eisdem. Aliquando deficit modus existentie sicut in substantia et accidente quia substantia per se stat: accisens in alio Ideo aliqui dicunt ens esse vniuocum ad substantiam et accidens quia remanent alie conditiones vniuocationis. sed hoc valde imperfecte: quia philosophus. iii physicorum dicit quod ens non dicitur vniuoce de decem praedicamentis. Aliquando autem solum stat vnitas quiditatis. Sicut est in proposito ab his quod ponunt ens esse vniuocum deo et creaturis. Sed hoc potius dicitur analogum quam vniuocum. Ut patebit in se quentibus. Predicta ex Guill.

3

9

¶ Item quid est equiuocum. Ad quod respondetur secundum philosophum in antepredicamentis. dicit. Quod Equoca sunt quorum nomen commune non eadem ratione de pluralibus praedicatur. vt ca nis. Quod nomen praedicatur de sidere. de animali quoque Unde vt dicitur in commentis. iiii. Meta. Sicut vniuocum dicitur illud quod praedicatur de pluralibus secundum rationem omnino eandem. Ita illud dicitur equiuocum quod praedicatur de pluralibus secundum rationes omnino diusas. Sed inter hec medio modo se habet analogum

4

10

¶ Quid ergo est analogum. Responde tur secundum doc. et clarius Rich. super primo dist. xxv. arti. ii. q. ii quod analogice dicitur quando idem nomen licet eadem ratione praedicatur de pluribus tamen per prius de vno quam de alio. eo quod principaliter et secundum se dicitur de vno. De aliis autem non dicitur nisi inquantum habent habitudinem ad illam rem de qua principaliter dicitur et secundum se. Exemplum ponit idem Rich. de ente quod principaliter inquit et secundum se conuenit deo. creaturis autem non conuenit nisi inquantum imitantur deum. Ideo ens ana logice dicitur de deo et creatis. Item quia ens creatum analogice (inquit) dicitur de substantia et accidente quia accidentia non sunt entia sed entis. vii. Meta. Unde patet quod analogia est media inter equiuocationem puram. et vniuocationem puram. Ut patet ex dictis.

5

11

¶ An ens dicatur Uniuocum an Equi uocum: Respondetur secundum Scotorels. dist. iii. primi. q. i. quod communis sententia doctorum est inquit quod ens est analogum et non vniuocum nec equiuocum purum. Ut dicit etiam philosophus. iiii Met. Et commentator. et Algazel breviator Auicen ne. Similiter idem Auicenna in suis Metaph. ponentes subiectum metaph. esse Ens commune deo et creaturis ergo non est equiuocum. Nam primum principium per quod tenet po tissima demonstratio non fundatur in termino equiuoco quia alias tota argumentatio esset equiuoca. Sed illud principium fundatur in ente ergo etc. Item in equiuocia non est comparatio. vii. Physi. Sed in ente est verissima comparatio. quia substantia est perfectius ens quam acci dens. Et deus est perfectius ens quam homo ergo ens non est equi uocum purum. sed est analogum.

6

12

¶ Sed an ens possit dici vniuocum stante eius Analogia: Scotor. supra et concor. Guill. dicunt quod si vniuocatio entis ponitur realis non potest stare cum analogia. Quia vniuocatio et analogia formaliter repugnant. cum analogia dicit plu ralitate et rationem prioris et posterioris. vniuocato vero realis dicit vnum simpliciter. ergo non sunt compossibiles Proinde non est dicendum quod deus et cre atura conuenunit in ente realiter Ratio quia impossibile est eandem entitatem esse necessariam et continge tem. Sed quicquid est in deo est necessarium: quic quid autem est in creatura est contingens ergo etc. Sed si ponatur vniuocatio entis secundum modum concipiendi sicut ponunt Scotiste sic potest stare cum analogia Ut patebit in sequentibus;

7

13

¶ Qualis est ergo entis vniuocantio: Respondetur secundum Scotorlis. et Guil. supra quod capi endo rem pro actuali existentia. sic communis conceptus vniuoci entis non est realis quamuis dicatur realis in quantum a re habet ortum. sicut et de quocumque vni uersali dicimus. Sed entis vniuocatio accipitur ex indifferentia modi concipiendi abstrahendo vt fit in vniuersalibus conceptibus sic et entis vniuocationem intellectus format.

8

14

Sed an talis vniuocatio stare possit simul cum analogia. Respondet Scotorlis. quod sic Quia analogia non magis repugnat Enti quam cui cunque generi vniuersali. Sed genus vere predicatur de pluribus vniuoce. iiii. Topi. Et vere etiam predicatur analogice scilicet secundum prius et posterius. x. mod taph. Sicut substantia praedicatur per prius de incorruptibi li quam corruptibili. ergo entis vniuocatio siue communis conceptus de deo et creatura stat cum analo gia In analogia enim vnitas quedam est ergo etc

9

15

¶ Quomodo ponitur ens vniuocum cum non ponatur ee genus Ut patet. iiii. metaph. Respondetur secundum doc. subti. et Scotorlis. supra clarius. Quod sicut du plex potest esse ratio in qua aliqua conueniunt Ita potest esse duplex vniuocatio. Quia enim aliqua coueniunt in ratione transcendenti entis. Aliqua in ratione pro dicamentali entis. Ideo quedam est vniuocatio transcendens Quedam predicamentalis. Et prius ma vniuocatio conuenit enti. Secunda autem non. Unod si ens esset vniuocum vniuocatione praedicamentali cer tum est quod esset genus. Sed quia vniuocatio entis est transcendens non predicamentalis ergo non est genus Nam ens transcendens habet indifferentiam ad necessarium et contingens. Et ad finitum et infinitum. Denus autem talem indifferentiam non habet cum sit limitatum ad predicamenta ergo etc

16

¶ Unde ad obiecta. Et ad autoritates tam sanctorum quam philosophorum quae remouent ab ente vniuocationem et ponut ens esse analogum. Di cendum est secundum Scotorlis. quod intelligende sunt de vni uocatione entis praedicamntali et non de transcendenti quae bene potest etiam stare cum analogia vt patuita

10

17

¶ Quid ergo ad quesitum princ pale scilicet Utrum ens vniuoce dicatur de deo et creatu ra. Respondetur quod varie sunt opeiniones. Nam fratur Guil. Oban sentit quod equiuoce dicatur. Quia inquit si aliquid esset commune vniuocum deo et creaturis. sequitur quod aliquid quod est in deo esset damnatum quod est here ticum et pias aures offendit. Probatur sequela: quia sic communis quiditas Entis esset vniuoca deo et Iude. Et quia in deo est beata. In Iuda autem damnata ergo etc Sed ad hec dicendum secundum Guill. vbi supra. quod Ens in quantum ens tionune et transcendens abstrahit a posterioribus puta damnatione et huiusmodi et a substantia et accidente etc. Nam grossi ingenii est qui non capit abstractionem.

18

¶ Item Henricus de Ganda. et Tho. videntur sentire sola analogiam et nullam vniuocationem in ente ad deum et creaturas. Ratione tali. Quia que non habent similem modum essendi non vniuocan tur in aliquo. Exemplum de domo extra: et de domo in mente. Sed deus et creatura non habent similem modum essendi. Et ens dicitur de eis secundum prius et posterius ergo etc. Respondetur secundum Scotorelis. quod que non habent similem modum essendi non vniuocantur vniuocatione specifica et reali sed vniuocantur vniuocatione transcendenti in modo concipiendi quae abstrahit etiam a prioritate et posterioritate et

19

¶ Unde dicendum melius cum Scotistis. quod Ens predicamentale licet non sit vniuocum. Ta men ens transcendens vniuoce dicitur de deo et creatura. Ita tamen quod non negatur esse Analogum. patet ex praemissis. Nam ens in communi latissimum habet conceptum qui ex se nec est dei nec creature sed nec etiam alicuius diuidentis ipsum primo puta necessarii contingentis vel finiti et infiniti. aut creati et increati etc. sed abstrahit ab omnibus posterioribus huiusmodi. Et sic patet.

11

20

¶ An deus includat ens quiditatiue: Respondetur secundum Guill. quod sic. et hoc tenendum est. Sicut enim substantia vel spiritus quiditatine dicitur de deo. Ita et ens quod est superius illis.

12

21

¶ Quo ens predicatur de ipsis intelligibilibus. An quiditatiue vel non: Respondetur secundu Scotorels. et Guill. similis colligendo. quod hoc notanda sei pilura documenta. Primum de privatiuis vicem quod priuationes et negationes licet intelliguntur tamen non sunt ens. Et sic non praedicatur de eis. Secundum de positiuis. quod in omni positio intelligibili ens includitur aut quiditatiue aut saltem virtualiter. quod dicitur propter vltimas ipsas dirstuntas entis et passiones eius in quibus icluditur ens virtualiter non tamen quidi tatiue: quia non praedicantur de ente per se primo etc. Ut patebit infra. §. xiiii. et sequen.

13

22

¶ Tertium de vltimis differentiis entis (quae secundum Guill. sunt Ens transcendens et ens praedicamentaleh) est vicem. quod de illis non praedicatur ens quidita tiue cum sint primo seipsis diunse. Et quia ster simpliciter sim plices. sed ens dicitur de eis denominatiue solum. sicut ponit Auicem. v. Meta. in fi. c. vi. vbi dicit sic. Dportet scire quod differente substantie non sunt substantie primo sed concomitantur eas substantias quia non praedicantur de ea vniuoce sed denominatiue Exemplum ponit de rationali etc.

23

¶ Si dicas entis non se differentie ex iiii. Meta. dico inquit Scotorelis quod ens non habet differentias quae includunt ipsum quiditatiue. dicitur tamen de eis denominatiue.

24

¶ Si adhuc petas. Numquid ge¬ nus predicatur per se de differentia et suo modo ens in communi de suis differentiis Respondetur ex iiii. Metaph. quod genus non potest predicari per se de differentia. quia in omni praedicatione per se subiectum debet esse de quiditate predicati vel econ uerso. Sed differentia non est de diffinitione go neris necgenus de diffinitione differentie: quia tunc differentia esset genus. Unde quamuis genus predicatur vere de differentia ratione speciei constitute. Hecenim est vera. Rationale est animal sed tamen non est predicatio per se vel quiditatiua. ergo etc.

14

25

¶ Quartum documentu de pal sionibus entis vicem quod nec de passionibus entis Ens quiditatiue predicatur. Sunt autem hec tria passiones entis secundum Guill. et Metaphysicos sanctus Unum: bonum: verum. que predicantur de ente in secundo modo dicendi per se. Qui conuersus efficitur per accidens secundum philosophum i. posteriorum. ergo non includuntur in ente quiditatiue.

26

¶ Si dice res. Exquo passiones entis et vltime differentie non includunt ens quiditatiue sequitur ergo quod nibil sunt. Respondetur secundum Guil. supra. quod licet non sint quiditatiue entia in esse reali. Tamen sunt ens identice seu denominatiue. et hoc sufficit etc.

27

¶ De predicatione denominati ua vide vbi Identica predicatio. §. i.

15

28

Ns secudo quibus modis diuiditur. De hoc Nota quod

29

¶ Ens multifarie diuiditur vt patet consideranti.

30

¶ Primo namque ens diuiditur per absolutum sicut est essentia diuina. Et respectiuum siue relatiuum. Ut patebit infra vbi de Relatione.

31

¶ Item secundo. Ens diuiditur per Dependens. et In dependens. De istis infra. §.

32

¶ Item tertio. Ens diuiditur per Creatum et Incre atum. quod est deus.

33

¶ Item quarto. Ens diuiditur per Substantiam et Accidens. Item quinto. Ens diuiditur per Ens in anima. Honc est ens rationis et Ens extra animam id est reale. Sed quomodo hec diuisio entis sit accipienda vide vbi Uo

34

¶ Item sexto. Ens diuiditur per Ens cluntas. §. in actu scilicet existens. et Ens in potentia. iii phycorum. Item septimo. Ens diuiditur per Idem et Diuersum. Dem modis autem distinctionis patuit supraItem octauo. Ens diuiditur per Necessarium. vt sunt Diuina et Contingens.

35

¶ Item nono. Ens diuiditur per Infinitum vt est deus et omnia propria eius. et Finitum sicut est ens praedicamentale.

36

¶ Item Entis vltime differentie secundum Guill. di. viii. primi. Sunt Ens Transcendens et Ens praedicamenta le quod diuiditur in decem praedicamenta. Que sunt. scilice Substantia: Quantitas: Qualitas Adaliquid. Actio: passio: Ubi: Quando: Situs: Habitus.

37

¶ Que dicuntur passiones entis: Respondetur secundum Guil. super i. di. x xxi. conclusione prima. quod metaphysici dicunt ista tria videlicet Unum: verum: bonum: Entis passio nes esse. Hec enim tria praedicantur de ente in tribus. Ter tio modo dicendi per se. Et conuertuntur cum ente. Ut patuit in precedentibus Ad hec habes vbi Unitas §. iii.

38

¶ Nota etiam secundum Guil. super i. di. xxi. Ubi mo uet difficultatem istam An solus deus sit ens. Aut etiam creature sint vere entia

39

¶ Ibi dicit quod ens tripliciter ca pitur. Uno modo pro ente per essentiam et sic Solus deus est ens quia solus deus est super essentiam Exo. iii Ego sum qui sum

40

¶ Secundo modo capitur vt dicit ens per participationem et sic solummodo dicitur de creaturis etc. Unde Diony. de mystica theologia dicit Sole creature sunt ens et deus est super Ens. Ibi intelligendum est quod sole creature sunt ens scilicet per participationem

41

¶ Tertio modo dicitur ens pro quodam conceptu vniuoco deo et creaturis. Ut patuit in p cedentibus. Et sic Nec solus deus est ens nec sole creature.

16

42

Ns dependens iquantum expedit scire pro theologia Notandum secundum Scotistas Quod dependentia Quedam dicitur essentialis quaedam autem accidentalis Dependet enim aliquid essentialiter quando totaliter est ab aliquo in esse effectiue. sicut creatura a coneo. Nam creatura a creatore dependet a que est effectiue Similiter etiam dependentia essentialis est to tius ad partes constitutiuas in esse etc. Similiter dependen tia essentialis est effectus ad causam. Et hec secundum ge nera quattuor causarum quia aliquid dependet ab alte ro vel secundum causam materialem vel formalem vel effio entem vel finalem.

43

¶ Item dependentia accidenta lis est qua dependet accidens a subna vel a subie cto suo. puta albedo vel quantitas et sic de aliis. Uel relatio a fundamento vel motum a mouente et econuerso.

17

44

¶ An omnis respectus principiim a guat dependentiam: Respondetur secundum Guil. super i. dist. xxix. in solutione tertii argumenti. quod non. et datur instam tia de diuinis quia pater habet respectum ad filium in diuins et dicitur principium. et tantum nulla est dependentia ad intra in diuinis quia tunc dependens esset imperfectius eo a quo dependet et etc.

18

45

¶ An in diuinis pater depende atur a filio vel econuerso. Et videtur quod sic quia dependentia relatiui per se terminatur ad correlatiuum. sicut relatiuum secundum seipsum dicitur ad correlatiuum Ut patet ex v. metaph. Sed pater et filius sunt correlatiua ad in uicem ergo etc. Respondetur quod quamuis in creaturis filius dependeat a patre. Sed tamen vt Guil. Ubi. supra dicit in diuins pater licet habeat respectum ad filium tamen non depen det ab eo. requiritur eim distinctio essentialis inter de pendens et illud a quo dependet qua distinctio non est in diuins sed est eadem entitas absoluta ideo nulla est ibi de pendentia concor. Scotorlis. in primo di. ii. q. ii

46

¶ An in deo sit dependentia ad extra scilicet ad creaturas. et Arguitur quod sic quia deus est prin cipium et causa creaturarum qua per essentiam differunt a deo. Principium autem et causa dicit respectum ad terminum et per cosequens dependentiam quia relatio sine extremis non potest esse. ergo etc. Respondetur secundum e. Guil. Ubi. supra. quod licet creature differant a deo per essentiam: et ipse creature bene habent dependentiam a deo sicut effectus a causa et principio. Et denique li. cet etiam ratio principii dicat respectum ad creaturas Non tamen in deo est dependentia ad creaturas quia dependentia solum est per ens reale. Relatio autem dici ad creaturas est ens rationis. quia solum secundum dici refertur deus ad creaturam. ergo deus non dependet ad creaturas sed econuerso scilicet creatura dependet a deo. Et confirmatur. Que summe necessarium: a con tingenti non dependet sed deus est summe necessa rium ens creatura autem est contingens ergo etc. Hec ex Guil.

20

47

¶ Utrum dependentia relatiui ten minetur per correlatiuum scilicet terminum An per absolutum puta per fundamentum: Respondetur breviter ex v. metaph. lib. in disputatis. Quod relatiuum potest considerari dupliciter Uno modo vt est quoddam ac cidens et sic sibi conuenit inesse. vnde hoc modo habel habitudinem ad subiectum vel fundamentum. et ad illud terminatur. vnde subiectum cadit in diffinitione ipsi us. Alio modo consideratur relatiuum in esse relatio nis siue secundum rationem relationis et sic sibi conuenit esse ad correlatiuum. Unde correlatiuum ponitur in diffinitione tamquam terminans intellectum relatiui. ergo plus de pendet a termino quam a fundamto secundum Scotorlis.

21

48

Nota pro regula vt dictat Sco orellus in primo di. xliii. q. i. Quod omne infinitum vt sic id est inquantum infinitum est ens independens. Omne autem factum vt sic est dependens quia dependet a causa efficiente sed ens infinitum non est factibile ergo non est ens dependens. Unde idem Scotorlis. Ibidem concludit quod si possibile esset a dee fieri magnitudinem iufinitam. tuc sequeretur quod simul esset independens et dependens et sic contradictoria essent possibilia quod constat esse falsum ergo non potest esse in rerum natura magnitudo actu infini ta. Nam inquantum esset infinita esset independens Et inquantum esset facta esset dependens a causa efficiente etc.

21

49

ENtitas tertia quid dicitur. vide vbi Proprie. §. xi.

22

50

ENs Esse et Esse tia quomodo differunt. Nota secundum Guil. super primo d. xxxiii. quod ista differunt sic videlicet quod Essentia dicit quasi formam Esse aute quasi actus est formalis essentie. sicut Esse album al bedinis. Ens vero quasi egreditur ex essentia per esse sicut suo modo lux lucens et lucere etc. Hec Guill. Unde Anslms. in Monol. vi. c. dicit quod sicuti se habent hec tria. Lux lucens lucere sic se habent et hec tria Essentia Ens et esse etc. Item Francis. maro. super primo dist. xlii. q. v. dicit Quod sicut se habet sapere ad sapientia. Quia sapere est actus sapientie. ita se habet esse ad essentiam scilicet quia est actus formalis essentie. Et consequenter sapiens se habet respectu praedictorum. sicut ens respectu essentie et esse etc

23

51

¶ Unde sumitur nomen essentie Respondetur secundum Tho. lib. de ente et essentia quod nome essentie sumitur ab ente quod diuiditur in decem praedicamenta. Essentia enim est illud per quod res diuerse in diuersis generibus collocatur ergo etc.

52

¶ Exquo autem ista tria Ens esse et essentia se con comitantur: ideo hic eodem contextum. sub ente prosequor de esse et essentia.

24

53

ESse diuiditur et quidem distinguitur secundum Tho. super primo dist. xxxiii. Et lib. de ente et essentia. In esse essentie. Et esse existentie.

54

¶ Esse essentie dicitur inquit ipsa quiditas vel natura rei. Sicut dicimus quod diffinitio significat quid est esse rei. Nam secundum eundem Tho. lib. qua supra. Ista quattuor idem sunt secundum rem quamuis diuersis ronibus dican tur scilicet Essentia: quiditas: forma et natura. accipien do naturam pro quocumque quod ab intellectum capi potest. Iuxta Boecium lib de duabus naturis. Nam essentia dicitur inquit secundum quod per eam vel in ea res habet esse. Sed quoditas dicitur inquantum per diffinitionem quiditatiuam importatur. Forma autem dicitur secundum quod per ipsam quiditatiuam diffinitionem certa eius cognitio explicatur. Unde philosophus dicit. Quodquid erat esse est illud per quod aliquid habet esse formaliter. Essentia ergo conuenienter dicitur forma totius. Quia ipsum quod quid erat esse(quod per diffinitionem explicatur) est forma totius rei a quae sumitur totam rei cognitio. Et notanter philosophus dicit. Quodquid erat esse et non quodquid est esse: ad denotandum praeoritatem nature et ordinem causalitatis essentie: respectu esse existentie. Natura vero dicitur inquantum est principium operandi

55

¶ Esse autem existentie est esse quod consistit in vltimo actu nature sub proprietatibus Exemplum. Humanitas in se abstracte considerata habet esse essentie. sed in petro habet esse existentie etc.

56

¶ Nota clarius et melius de praedictis secundum Scotum super lib. iii. dist. vi. q. i. Et post eum secundum Guill. ibidem quod esse dicitur quadruplex. Primum est esse essentie. quod non differt ab essentia nisi in modo intelligendi. Secundum esse est quod significat compo sitionem intellectus vnientis praedicatum cum subiecto. De quo dicit Philosophus. v. Meta. quod esse signat verum esse. non esse autem falsum. Tertium esse est ipsa actualis existentia Tale esse proprie habent accidentia separata in eucharistia et anima separata. Quartum esse praeterea est esse subsistentie et est esse suppositi incommunicabile alteri siue vt quo siue vt quod. Ad hec vide plura: de Quo est et Quod est. et de quiditatibus.

25

57

¶ De ordine istorum Guil. ibidem. otat quod proprie loquendo ista se habent per ordinem i intellectum Primo est esse essentie quia primitus conci pitur. Secundo quoque ponimus esse veritatis comple xe. quia prius est esse in se quam esse verum vel praedicamen tale. Tertio subsequetur esse existentie: quia anima assumpta a verbo: imo quelibet anima separata habes bene propriam existentiam non tantum subsistentiam Similitur accidentia separata in eucharistia. Ultimo sequitur esse subsistentie quia subsistentia est propria suppositi aut persone. Hec ex Guil.

26

58

Item de esse essentie sit pro re gula tenendum secundum Fran. Maro. super primo. di. xlii q. i. Dicentem in pluribus passibus videlicet quod quecunque habent eandem diffinitionem: habent idem esse essentie. Ratio quia diffinitio indicat solum esse essentie et quiditatiuum. Unde quia ens in potentia. et in actu omnino eandem habet diffinitionem. ergo idem habet esse essentie et etc.

27

59

¶ Utrum esse essentie sit aliud ab esse quiditatiuo: Respondetur secundum Fran. Maro. super i. di. xlii. q. i. plures conclusiones ponendo ad idem.

60

¶ Prima conclusio quod esse essentie non est aliud a quiditate vel esse quiditatiuo. Ratio quia esse essentie est illud de quo dicitur diffinitio quiditatiua que scilicet indicat esse rei non nisi quiditatiuum. ergo est idem quod quiditas. Ut supra etiam patuit.

61

¶ Secunda conclusio quod illud esse quod ponitur in omni propositione de necessario est esse essentie. quia in omnibus talibus est vnus terminus alteri essentialis vel quia de essentia vel quia consequens essentiam in secundo modo dicendi per se vel aliquo alio reducibili ad illa. Et ratio huius est quia veritas omnim talium propositionum manet existentia actuali circumscripta. Dicendo homo est rationalis

62

¶ Tertia conclusio quod illud esse quod ponitur in propositionibus contingentibus est esse existentie quia ille non verificantur nisi eorum veritas existat actualiter in rerum natura. Et talia non sunt essentialia.

63

¶ Quarta conclusio quod esse compositionis quod est in propositionibus et in terminis eorum non est ali ud quam vel esse essentie vel esse existentie. et secundum hec habet verificari etc. Exemplum ista homo est animal. roionale verificatur etiam de esse essentie. sed hec homo currit de existentia tantummodo verificatur. Nam an mundi creationem hec non potuit esse vera. homo cur rit

64

¶ Unde idem Franciscus vbi supra Tandem concludit quod necessarium videtur ponere. scilicet quod habeant creature aliquod esse in ponna obiectia scilicet in mente si cut albedo in oculo vidente est obiectiue.

65

¶ Po tentia autem obiectiua est illa in qua intelligitur esse res antequam creatur etc. Sed non intelligo inquit idem Franciscus per esse essentie aliquam entitatem rea lem vel existentem. Sed praecise ipsam rationem quiditatiuam vt abstrahit ab existentia et realitate et omnibus uae sibi conueniunt per accidens. Sed tantummodo concernit ue insunt sibi per se primo vel secundo. Et signum huius ponit idem Franciscus: quia propositio contin gens non potest verificari in potentia obiectiua. Unde ante mundi creationem hec non potuit esse vera. homo currit. Sed propositio necessaria verificatur in poten ia obiectiua. sicut dicendo. Telum est mobile. Non est animal rationale. et huiusmodi vere sunt in potentia obiectiua. Hec Franciscus et plura ibidem qua pertranseo. Tamen Scotiste de esse rei antequam creatur ali ter dicunt. Ut patet in sequen.

28

66

¶ Utrum creature ante creationem ab eterno habebant aliquod esse reale in esse essentie. Circa hoc vna est opinio Henrici de Gandicit quod creature inquantum sunt cognite a deo habent iliquod esse reale ab eterno. Non quidem esse actualis existentie sed esse essetie. Ad quod probandum arguitur Primo sic. Quia scientia realis est de obiecto reili. Sed deus ab eterno habuit scientiam realem de creaturis: Ergo creature habuerunt aliquod reale esse non existentie sed esse essentie. Ad hoc tamen responde tur secundum Scotorelis. super i. dist. xxxvi. q. iii. quod si valeret argumentum eadem ratione sequeretur quod ex quo deus habuit scientiam realem de existentia rei: Ergo ab eterno existere haberet res etc. Dicit ergo idem Scotorelis. quod deus habuit scientiam realem de rebus quia omnia cognoscit in sua essentia diuina que est realissima.

67

¶ Secundo arguitur pro praedicta opinione: quia rationes predicamentales fuerut ab eterno: sed esse praedicamentale est esse essentie

68

¶ Tertio praeterea accipio hanc propioinem homo est animal. Quero an fuit vera ab aeternor: an non. Si non ergo est contingenter vera quia quicquid incipit esse ex tempore est contingens. Et sic illa propoatio est in magur contingenti quod est falsum. quod si dicas illa propoationem homo est animal fore necessariam supposita tamen entitate termiorum. istud nil valet: quia illa propoatio est simpliciter con tingens quae non est vera necio nisi supposito contingenti Si ergo ista propoatio homo est animal est vera necio non nisi supposita entitate terminorum quae est contigens per te. Sequitur ergo quod hec propoatio homo est animal est simpliciter contigens quod est inconueniens Si autem dicis quod ista propoatio homo est animal fuit vera ab eter no quia animal dicitur de homine in primo modo dicendi per se. Se quitur est quod hec verificatur pro esse essetie tantum accipiendo eo quod esse existentie non potuit esse an creationem: vel ab eter no. Hoc est argumentum Francis

69

¶ Sed ad ista duo argumenta dicendum secundum Scotorel. supra. quod esse prae dicametale vel praedicabile sumitur dupliciter.

70

¶ In re ex tra animam. Et in conceptu. Primo modo talia non sunt ab eterno. Sed secundo modo sunt ab eterno scilicet in mente diuina Et sic argumenta non concludunt.

29

71

¶ Unde alia opinio est in oppositum scilicet quod creature inquatum sunt cognite a deo ab aeterno non habuerunt aliquod esse reale essentie. quia si habuissent aliquod reale esse. destrueretur creatio et res non essent proprie create. Quia creare est aliquid de nihilo producere. Si autem res ante creationem habuissent aliquod esse reale non fuissent de nihilo producte. ergo non fuissent create Hanc opinionem tenet Scotorlis. Hanc sequitur etiam Guil. super i. di. xxxvi. concl i. vbi inuehit contra Gandistas. vel etiam Maronistas. Nam ibidem Guil. dicit. Si quis obiiceret quod doctor subtilis posuerit quiditates rerum in esse essentie distinctas ab esse existentie et quod ab eterno. Re spondens Guil. subdit dico inquit quod non est opio Scoti imo eadem dist. xxxvi. oppositum dicit innuendo quod totum quod est in creatura: est ex tempore Bande tant ibi est distinctio formalis sicut inter humanitatem et animalitatem et ceteras quiditates. non enim videtur quomodo posset esse creatio aut annihilatio si istud poneretur. Unde rerum ante suum existere Scotus ponit solum esse ideale quod est ens rationis in mente diuina Nec apparet de quo seruiret istud esse essentie re ale. Hec Guil. qui etiam eo. lib. primo di. xlii. et xl ve idem astruendo improbat aliqua dicta Fran. ad hec partinentia quae partranseo. Pro clariori tamen intellecu proponam breuius dimissis opionibus veritatem firmiorem quam circa hec tenent doctor subtilis et Scotis. Unde

30

72

¶ Notandum est secundum e. Guil. dixxxvi. primi. quod creatura consideratur secundum triplex esse scilicet primum est Eem in deo. Et hoc dicitur tripliciter. Uno modo virtualiter. sicut effectus dicitur esse in causa producem te. et hoc est ratione pone in deo. Alious creatura dicitur esse deo secundum esse ideale et hoc est ratione cause exemplaris. Terton modo dicitur esse in deo eminenter vel secundum esse emi nentie. Et hoc est ratione essentie diuine in qua omnia continentur eminentissime. Secundum est esse essentie Et hoc est esse diffinitiuum rerum quarumcunque etc.

73

¶ Tertium est vel vocatur esse existentie. scilicet dum res ac tu est His itaque praemissis. Adquesitum ponitur conclusio quod a perfectissimo creabili vsque ad imperfectissimum inclusiue nullum creatum habet ab eterno esse essentie. Probatur quia si tale esse essentie rerum esset ab eterno sequeretur quod plura alia a deo essent eterna. Sed hoc fides non patitur que nil ponit ess ab eterno nisi solum deum. huiusmodi aut quiditates in esse essentie non sunt deus ergo etc

74

¶ Confirmatur si etm istud esse essentie est ab eterno. Quero a quo est aut a se aut a deo: Si a se ergo ab aeterno plura sunt a se. Si a deo cum non producantur: actu voluntatis di vine secundum sic ponentes producerentur ergo per intellectum diuinum et per consequens necessario. cum sit potentia naturalis et sic necessario se habet intellectus di uinus ad aliud a se. quod est maximum inconueniens Item si esset ab eterno tale esse. sequeretur quod deus non posset creare scilicet ex nihilo aliquid. Nec etiam aliquam creaturam annihilare. vt in precedenti tactum est que sunt manifesta inconuenientia ergo etc.

75

¶ Et si dicatur quod quiditates rerum abstrahunt a productione et ab esse ab aeterno. et ab esse vbique Hoc be ne conceditur. Sed abstrahentium non est mendacium vt dicit philosophus. ii physicorum. Dicendum quod quamuis per intellectum abstrahatur. tamen nihilo minus in re non esset vera creatio si haberet esse ab eterno. Unde dico in quit quod ante creationem modi in nullo esse erant crea ture distincte a deo. Hec Guill.

76

¶ Sed diceres Res est producibilis antequam producatur sed producibilitas cum sit respectus requirit fundamentum in quo fundetur. Hoc autem non videtur nisi esse essentie. Respondet idem Guill. Quod ista producibilitas so lum dicit potentiam logicam id est non est repugnantia quin posset produci homo vel aliud. Et ista potentia nil requirit pro fundamento. Uel dicatur quod fundatur in Idea que est in mente diuina. Etsi dicatur quod tunc idea posset creari. Negatur consequentia. Nam Idea dicitur producibilis repraesentatiue quia representat intellectui diuino rem creandam. Item si adhuc dicatur Scientia est necessariorum i.et Posteriorum. ergo rerum in esse quiditatiuo: preter quod res sunt contingentes Respondetur quod ista necessitas est in isto esse ideali in mente diuina: non in esse quiditatiuo. Hec Guillermus.

31

77

¶ Quid de veritatibus et regulis eternis: Tertum est enim quod secundum Augustint intentionem lib. de vera religione. Et. v. de trinitate. Alique sunt veritates et regule eterne et incommutabiles quae sunt propositiones per se note et constant ex quiditatibus ex quibusformantur. Sicut hec. homo est animal rationale et huiusmodi. Nam omnes metaphyci concedunt quod hec propositio. homo est animal rationale. ab eterno fuit vera. Quia ab aeterno diffinitio quidi tatiua formaliter et incommutabiliter verificatur de suo diffinito. Quia est necessaria necessitate complexionis terminorum. Sed quoniam esse essentie non est aliud a ratione diffinitiua. ergo verificatur secundum esse essentie

78

¶ Nec valet si inferatur. homo est animal rationale: ergo homo est. Si prima vera ab eterno: ergo et ista consequens. Dicendum quod hoc nihil est. quia predicatio variatur. Nam priu ma verificatur de esse essentie: sed secunda de esse existentie quod non est eternum etc. Ex istis arguit Franciscus supra. Quod esse rerum essentie ante creationem necessario ponendum est formalitera Ticet non realiter. Sed secundum Guill. ea. dist. xlii. Hoc non valet: quia in intellectu diuino ab eterno quidem hec fuit vera. Homo est animal ratinale formaliter id est secundum rationem diffinitiuam. Tamen nullus conceptus diuini intellectus est homo vel animal formaliter sed tantummodo supereminenter. Unde esse et veritates huiusmodi propositionum et regularum eternarum sufficientur saluantur per esse Ideale in mente diuina. vel virtuale aut eminentie. Hec Guill.

32

79

¶ Utrum in omnibus citra deum Esse et essentia differant: Respondetur breviter quod sic. Nam Boecius libro de Ebdomadibus dicit. Quod in deo idem est Esse et essentia. Quo est et quod est. In omni autem alio citra deum dif ferunt esse et essentia. et quo est et quod est. Declaratur secundum doc. subti. super i. dist. iii. Quia illud quo aliquid est: dicitur ratitudo eius. Sed quo ipsum est quod est vel aliquid est. dicitur Aliquitas eius. Unde Auicenta. v. Metaph. dicit quod humanitas est tantum bumanitas. ergo ratio humanitatis non est res rata. ideo oportet quod aliquo alio extra rationem formalem humanis tatis sit ens ratum. Hec Sco. Hec autem euiden tius clarent ex Rich. in i. di. xix. Constat enim quod na tura velis in creaturis non praedicatur in abstracto de seipsa in concreto: nec de suppositis. non enim vere dicitur quod ho est humanitas: vel pettus est huma nitas. Sed diuina essentia praedicatur in abstracto de seipsa in concreto. et et conuerso. dicendo: deus est deitas. ete conuerso. Et etiam praedicatur de persona. pas est deus: et pater est deitas per identitatem. Hoc auteo ideo. quia ibi Quo est scilicet essentia vel deitas. et Quod est scilicet deus: idem sunt tam in patre quam in filio et spirit sancto. vnde deitas non est aliud ab hoc deo. Sed in creaturis humanitas differt ab hoc homine. Et sic essentia seu Quo est: in creaturis differt ab esse id est ab eo Quod est. Ad idem vbi Deus. §. et. et vbi Es sentia diuina. §. xxxviii.

33

80

¶ Sed qualis distinctio ponitur inter Esse et Essentiam: De hoc diuerso modo lo quuntur doctores Nam vna opinio Bonauentu re est: dicit quod distinguuntur praecise ratione. quia differunt inquit sicut cursus et currere qua differunt sola ratione et modo significandi: sic dicit de essentia et esse. Sed contra. quia de essentia sumitur ratio praedicabilis de pluribus sed non abesse. ergo contradictoria verificari possunt de eis. et per consequens non sunt idem re. Nec potest dici quod essentia est esse in creatur

81

¶ Alia opinio et Thome dicit quod differunt realiter. quia esse est aliquid in pressum essentie: sicut accisens est impressum subie cto. Sed ista opinio est clare contra Aristotelem et ei Commentatorem. vii. Metaph. vbi quaerit Utrum quidi tas et id cuius est quiditas realiter distinguantur. Ex respondet quod non. Et probat pluribus rationibus ibidem. His opi nionibus narrat

82

¶ Tertiam opinionem sequendo recitat Scotorlis. super. ii dist. iii. q. i. ar. iii. quae est Henr ci quaedlibeto. i. q. ix. vbi dicit quod Aliqua differunt realiter sicut accidens et subiectum. sed Aliquam ratione tantum sicut diffinitio et diffinitum. Aliqua autem intentione: siue secundum verba Scoti formalitate. Ista distinctio est minor quam distinctio realis. et maior quam distincto rationis. patet vbi Distinctio. Isto modo Scotorlis. dicit: quod quamuis esse et essentia sint realiter idem: tamen distinguuntur formaliter. Concor. Guill. dist. xxxvi. primi. dicit quod sicut inter humanitatem et animalitatem et cete ras quiditates est distinctio formalis: ita inter Esse et Essentiam. Preterea Fran. supra. e. di. xlii. qu. v. dicit Prio quod essentia et eius esse vel existentia non differunt realiter. quia ibi non est res et res. quia essen tia vt praescindit ab existentia: non est res realis actu Et in hoc contradicit Thome qui ponit quod in omni re creata Esse est aliud ab Essentia. quia inquit esse est actus essentie: et se habet sicut forma ad materi am Item idem Fran. ibi secundo dicit: quod essentia non distinguitur ab existentia formaliter. Ratio. quia quecunque sunt idem diffinitione non possunt for¬ maliter distingui. sed homodo in actu: et homo idem in potentia sunt idem penitus quantum ad diffinitio nem. et tamen homo in actu: addit ad hominem in potentia existentiam. Ideoque consequentur dicit: quod distin guuntur non sicut quiditas a quiditate: sed sicut a modo suo intrinseco. quia existentia adueniens vel addi ta sue essentie non variat eius rationem formalem nec constituit tertiam

83

¶ Tandem quarta conclusione dicit quod ista distinctio est ex natura rei. quia existentia non per se sed per accidens conuenit nature create. Et in hoc in modico est discors Scotistis. quia illi ponunt differentiam formalem. isti modalem. Ulie po tius ex natura rei: sicut abstracti a concreto. quia existere est essentiam esse in re sicut abstractum in co

84

¶ Sed secundum Tho. est (creto. Hec ex Francisco difficultas Prima. Quia illud quod est indifferens ad esse et ad non esse: non potest realiter esse iden cum esse. quia quadcumque est idem realiter alicui non potest intelligi sub opposito illius. Sed essentia est indifferens ad esse et non esse: cum sit in potentia ad esse et ad non esse. et sic intelligitur sub opposito ipsius esse quod est non esse. ergo etc. Respondetur secundum Scotorlis. supra. quod Esse in potentia potest duobus modis intelligi Uno modo subiectiue: sicut materia est in potentia ad formam subiectiue. Alio modo obiectiue: sicut creature fuerunt in potentia ante creationem. quia potuit deus creare. Isto secundo modo essentia est indiffe rens ad esse et non esse actu. Sed isto modo sumen do maior non habet veritatem. Nam essentia vel acci pitur: in effectu reali: vel tantum in conceptu. Si in effe ctu: tunc non vere potest intelligi sub ratione non esse. sed si in conceptu: bene intelligi potest sub opposito esse id est sub non esse. Sed sic nil facit ad propositum.

85

¶ Alia difficultas. Quia Hec ex Scotorlis. quod participat alio differt ab illo participati realiter. Sed essentia participat esse. ergo etc. Respondetur secundum eundem Scotorl. supra. quod aliquid potest participare aliud dupliciter. Uno modo subiectiue: sicut subiectum puta paries participat albedinem. Alio modo obiectiue: sicut omnes colores participant albedinem. Primo modo illa maior habet veritatem. non autem secundo modo. Nam si essentia propter hoc quod participat esse: non esset idem quod esse: sequeretur quod cum etiam ipsum esse sit quidam similitudo dei et per consequens participat esse: tunc non erit idem quod esse. et hoc est falsum. Plures dimitto difficultates quas mouent Thomiste

34

86

¶ An esse omnium rerum sit de us: Et arguitur quod sic. quia Dion. iiii. c. caelestis hierarchie dicit. Esse omnium est super esse diuinitatis. Et de di. no. ca. v. dicit ipse. Deus est esse existentibus. Sed ad hec respondetur secundum Tho. super i. di. viii. q. i. ar. ii. quod sicut dicit Bern. Deus est esse omnium non essentiale: nec formale: sed causale. quia omne esse creatum effectiue et exemplariter manat a deo. Unde aliqui false extimauerunt: dicentes quod deus est forma omnium. Uide de hoc vbi Simplex. §. sexto.

35

87

¶ Utrum ex esse et essentia sit com positio in omnibus creaturis: Respondetur secundum Scotorl super. ii. lib. dist. iii. q. i. quod exquo compositio est idem quod cum alio positio. vnde secundum quod est in rebus multiplex gradus alietatis quia scilicet vel partium quantitatiuarum vel subiecti et accidentis vel materie et for me est alietas. vel esse et essentie: vel generis et differentie et sic de aliis. Secundum hos gradus etiam multiplex dicitur compositio in creaturis. Sed ad pro posita questionem de compatione esse et essentie constat quod citra deum in omni creatura differunt esse et essentia vt patuit quaestione praecedenti ergo in omni creatura est angelica in compositio ex esse et essentia tanquam ex duobus distin ctis intentionaliter vel formaliter vel modaliter Hec Scotorlis. Unde Boetius lib. de ebdoma dibus dicit quod in omni ente citra deum est compositio ex esse et essentia ex Quo est et quod est. Et videtur vel le quod deus posset separare ipsum esse ab essentia in creatura

88

¶ Sed quod in deo Esse et Essentia nullam faciant compositionem probatur.

89

¶ Primo ratio ne identitatis quia in deo esse et essentia omnino sunt idem ergo ibi non est compositio id est cum alio positio. Ad hec clarius supra. Ubi deus. §. ii.

90

¶ Secundo probaturdeclaratur ratione actualitatis Nam secundum Auicennam esse di cit actum essendi Unde secundum Tho. prima par. q. iii. art iii. In rebus compositis ex materia et forma necet sario differunt essentia siue natura vel quiditas Et eius superpositum. Quia essentia comprehendit in se illa tantumodo qua cadunt in diffinitione speciei Sicut exempli gratia. humanitas comprehendit in se ea tantummodo que cadunt in diffinitione hominis. Nam humanitas significat hoc quo homo est homo. Sed quia accidentia indiuiduantia non cadunt in diffi nitione speciei. sicut sunt hec ossa he carnes albedo nigredo et huiusmodi quae non includuntur in humanitate licet in hoc homine includantur vnde non totaliter idem est homo et humanitas sed humanitas significatur vt pars fomalis hominis. Sed quia deus est simplicissimus sine omni alietate compositionis. necesse est quod deus sit omnino ipsum suum esse actuale et sua deitas vel quiditas Unde quamuis in deo dicitur essentia in esse actuali. secundum modu nostrum intelligendi quo dicimus abstractum in concreto. Puta sicut dicimus deitatem in deo. veruntamen ipsum esse in deo non est aliud quam sua essen tia et econuerso essentia est omnino idem quod suum esse actu ale ergo etc. Item in creaturis exquo essentia differt ab esse ideo oportet quod ipsum esse comparetur ad essentiam sicut actus ad potentiam nam humanitas non est in actu nisi in esse hominis existentiali. Sed in de nil est potentiale. vnod dei essentia siue deitas ab eterno et necessario fuit ipse deus. ergo nulula est ibi ali etas vel compositio.

91

¶ Tertia ratio primitatis secundum et. Tho. ibidem art. iiii. Quia deus necessario est in mum ens et non habet esse participatum. ergo essentia dei est domvnino ipsum suum esse Nam sicut illud quod habet in se ignem et non est ignis est ignitum per participationem Exemplum de ferro ignito. Ita etiam illud quod habet esse et non est ipsum esse: est ens per participationem. Deus autem est sua essentia diuina. si igitur non sit suum esseerit ens per participationem: et non per essentiam. et per consequens non erit primum ens. quod est impossi bile. Hec Tho.

37

92

¶ An essentiam habeant etiam ipsa accidentia: Respondetur breviter secundum Tho. libro de ent et essentia: quod accidentia non habent essentiam completam: sed incompletam. Probatio. quia Essentia est illud quod per diffinitionem explicatur. sed accidentia no habent diffinitionem per seipsa nisi incompletam. Etsi habent aliquo modo completam: hoc est per subiectum. Ideo. vi Metaph. dicitur. Acistus diffinitur per subiectu. vt albu est subiectum habens albedinem etc. Item accisens non habet esse perfectum vel completum nisi in substantia. quia acctentis non est esse: sed inesse. ix. Metaph. Sed quia vnumsuodque sicut se habet ad esse: eodem modo se habe ad essentiam. ergo etc. Unde sequitur quod substantia est prino pium accidentium. Quod autem accidentia habeant essentiam patet ex dictis philosophi. v. Physicus. dicentis. Essentie praedicamentorum sunt impermute. ergo praedicamenta accidentium habent essentiam: quamuis incopletam vel imperfe ctam: vt patuit secundum Tho¬

93

¶ Item de Esse et Essentia plura alia videre potes vbi de Quiditate. et vbi de Quo est et Quod est.

38

94

Essentia diuina Quid sit: Nota secundum Guill. di. v. pri mi liro quod Essentia diuina sigut vnan natura simplicissimam: infinitam: summe perfectam: summe bonam: in tribus existentem personis. Est ergo vna res summa. extra de trini. etc.

95

¶ Sed Utrum in deo sit vere Essentia: Nam arguitur quod non. Quia essentia videtur importare quandam potentiam vel possibilitatem ad esse: cum esse dicat actum essendi secundum Auicen. in Metaph. Sed in deo nulla est possibili tas: cum sit actus purus. ergo etc. Et patuit in praece dentibus. Respondetur secundum Rich. super i. dist. xxiii. art. i. q. iii. quod in deo vere est Essentia. quia in omni re per se existente est considerare Quod est et Quo est. Illud autem Quo est: essentia est. et ipsum Quod est: suppo situm est. Cum ergo deus sit per se existens: in ipso est considerare Quo est et Quod est: hoc est Essentiam et suppo situm. Sed aliter quam in creatura. quia in deo hec penitus sunt idem: vt iam dictum est precedentibus. non sic in creatura. Cum ergo arguebatur quod essentia impotat possibilitatem quandam ad esse. Dicendum: quod verum est de essentia creata. non autem de essentia diuina. Hec ex Rich

39

96

¶ Utrum Essentia diuina sit infinita: Respondetur breviter secundum Bonaue. super i. di. xliii. q. ii Concor. Rich. ibidem. quod simpliciter fatendum est deum vere esse infinitum. Et hoc consonat rationi et fidi que dicit deum esse immensum. et etiam autori tatibus sanctorum ac Philosophorum. vt claret. viii. libro Physic ¶ Nam Damascenus li. i. dicit. Credendum est deum esse infinitum. Deus enim est quoddam pelagus substantie infinitum. quia nec loco: nec tempore: nec comprehensione conpraehenditur. Hec ille.

97

¶ Item Ansel. prosol. ca. ii dicit Cre dimus te deum esse aliquid quae nil maius cogitari possit: nec melius. Sed si deus esset finitus tunc eius bonitas et magnitudo esset finita. Et quia omni finito potest cogitari aliquid maius. ergo deus non esset deus

98

¶ Item ratione alia. quia dei potentia est infinita. sed in deo esse et posse sunt idem: vt dicit etiam philosophus. iii. Physi. ergo simil essentia et potentia dei sunt infinita. Ad idem vbi ¶ Infinitum. §. vi.

99

¶ Sed difficultas est. Quia omnis potentia quaita potest hoc quod non aliud: dicitur finita. ergo a simili omnis essentia quae est vnum solum ita quod non est aliud est finita. Diuina aut essentia ita est deus quod nil aliud. ergo videtur quod est finita. Respondetur secundum Rich. vbi supra scilicet dist. xliii. primi. Quod obiectio ista non valet. nec est a simili. Quia infinitas essentie non attenditur in hoc quod sit hoc ens vel non illud ens: et sic sine fine. sed attem ditur in habendo in se perfectiones infinitorum entium. In diuina autem essentia sunt perfectiones infinite scilicet bo nitatis infinite: sapienti infinite: et sic de aliis. Sunt etiam iu ea perfectiones omnim entium praeteritorum: praesentium: futurorum. et possibilium fieri. Et quia has omnes habet deus per modu nobiliorem et altiore in infinitum quam ha beantur a creatur. ergo etc. Hec Rich.

40

100

¶ Item An ideo ipsa diuina essen tia est cognitioni dei finita vel infinita: Non potest dici autem quod sit ipsi infinita. quia deus ipsam comprehendit et nouit perfectissime. Quicquid autem scitur: comprehensione intellectus finitur. vt dicit Aug. xi. dici ciui. dei. c. xviii. ergo sequitur quod deus est simpliciter finitus: quoniam omne illud quod est finitum iudicio summe veritatis est simpliciter finitum: eoquod ipsa prima veritas infallibiliter udicat de vnoquoque sicut est in veritate. Unde a simili bene sequitur. Hoc est bonum coram deo. ergo est vere bo num simpt

101

¶ Respondetur secundum Bonauen. vbi supra quod diui na veritas cognoscit et iudicat diuinam essentiam esse infinitam. ergo non est sibi finita. Quod autem arguitur. ergo comprehendit ea. Dicendum quod deus vere eam comprehen dit. quia non excedit dei comphensionem. Nec sequitur ergo quod non est infinita. quia infinitum bene capit infinitum ita quod neutrum excedit nec exceditur. sed eque sunt infi tata ipse deus vel intellectus diuinus comprehendens essentiam suam: quam diuina essentia comprehensa a deo infinito. Nec valet si arguatur. Diuina essentia non excedit infinitum. ergo non est infinitum simpliciter. quia est fallacia a secundum quid ad simpliciter. Hec Bona.

102

¶ Ad idem An anima christi et beati comprehendant deum Uide vbi Cognoscere comprehensiue etc. et vbi de Incomprehensibilitate dei.

41

103

¶ Utrum essentiam infinitam ha bere possit aliquid aliud a deo: Et Arguitur quod sic. quia materia prima est infinita: vtpote in potentia ad formas infinitas successiue. Et numerus semper potest crescere in infinitum per additionem vnitatis. i. PhysiRespondetur secundum Tho i. per. q. vii. ar. ii. Quod esse infinitum simpliciter est proprium dei. Unde aliquid aliud a deo potest esse infinitum secundum quid sed non simpliciter. Nam infinitum simpliciter non potest esse a principio aliquo: vt dicitur. iii. Phy sicorum. Sed omnia alia a deo sunt a principio primo. scilice a deo. ergo etc. Unde nec materia prima: nec numerus potest dici infinitum simpliciter: sed secundum quid. quia sunt a deo creata Et quia potentia materie non se extendit nisi ad formas naturales et limitatas. similiter et de numero. Et sic patet ad obiecta. Hec ex Thoma. Item malum culpe dicitur infinitum non simpliciter secundum se. sed secundum quid scilicet respectu diuine maiestatis cui contrariatur. nec (est ordinabile in finem.

104

¶ Sed An deus possit facere aliquam essentiam infinitam: Tho. ibidem dicit quod non. quia contra rationem facti est quod sit non factum. et sic implicaret contradictionem Sed omne factum habent esse finitum simpliciter et limitatum ad determinatam naturam. et sic habet esse mensurabile secundum sceitiam dei. ergo con tram rationem facti est quod sit simpliciter infinitum. Et dato quod essent infiniti homines vel angeli vel arene aut plures terre. tantum manifestum est quod esse eorum esset limitatum ad aliquas naturas determinatas Unde deus non potest facere aliquod infinitum simpliciter: sicut nec alium deum. Hec Tho¬

42

105

¶ Utrum essentia diuina sit idem d persona: Respondetur secundum Scotorlis. in i. dist. xxxiii. q. ii per istas conclusiones

106

¶ Prima quod essentia et. uina est idem realiter cum persona. quia totum est idem realiter partibus similis sumptis. sed persona diuina est quid constitu tum ex essentia et proprietate. ergo persona est idem essentie et proprietati. licet ille non sint partes tamen vtrumque est aliquid persone constitutiuum quasi partes

107

¶ Secunda conclusio. quod perso na non est adequate et totaliter idem essentie diuine. quia quncumque vnum totale id est perfectum constituitur ex duobus ourum vnum non est totaliter idem alteri: tunc nullum constituentium est idem totaliter et adequate ipsi toti. Exemplum de homine qui constitutus est ex anima et corpore. vnde nec corpus est homo: nec anima. sed simul corpus et anima. Sic in proposito

108

¶ Tertia conclusio. quod essentia et persona non sunt idem formaliter. Hec latius patet vbi Proprie §. v. et sequentibus pluribus

43

109

¶ Sed quomodo Essentia diuina distinguatur a persona diuina: Cum Augustinus vii. dice trini. c. iiii. dicit: quod in diuins essentia et persona sint idem quia quicquid est in deo est deus vt dicitur etiam. xii. Metaph. Ad hec Fran. Maro. in confla. primi. dist. xxxiii. q. penlis. Respondet per conclusiones. Et concor. Sco Prima Conclusio. quod essentia et perso ctiste in istis ia distinguuntur ex natura rei: semota omni intellectus fabricatione. Patet per Dion. c. de vnica et distitheo. Quia clarum est quod essentia est communicabilis: sed persona incommunicabilis: ergo ex natura rei distinguitur. Secunda Concluio. quod persona et essentia distinguun tur etiam formaliter. Probatio. quia quacumque secundum difi finitiuas rationes distinguuntur: formaliter distinguuntur. Sed sic est in proposito. quia persona in sua dif¬ finitione includit relationem sed non includit essentia ergo etc.

110

¶ Tertia conclusio quod persona diuina et essentia sunt idem. identitate reali vel essentiali Ideo quae in abstracto vnum predicatur de alio identice. Dicendo: essentia diuina est pater etc. Unde Augu. ix. de Trinitate dicit quod pater et filius et spiritus sanctus sunt vnum atque vna substantia et vna essentia. sic itaque intelligendi est quod idem dicit vbi. supra. omnia in deo esse ide scilicet realiter li. cet distinguantur formaliter

111

¶ Nota ergo quod cum essentia dicitur persona et econuerso Taus praedicatio non est in pri mo modo dicendi per se qui ad quiditatem partinet et est formalis proprie sed ista praedicatio essentie de persona et econuerso non est formalis et per se sed identica Hec ex Fran.

44

112

¶ Utrum essentia diuina habeat ali quam realitate vnam extra personas: Respondetur secundum Fran. maro. in confla. primi e. di. xxxiii. q. vltimo. quod non. quia tunt necessario essent quattuor realitates in diuins et sic quaternitas etc. Dico igitur inquit quod tam essentia quam ai tributa quam etiam alia diuina nullam realitatem haben nisi in personis ita quod essentialia vnam realitatem habent in vna persona et aliam in alia et tertiam in tertia. Sicut humanitas habet tres existentias in tribus indinduis nec tanmum aliquam habet in se si praescindatur ab illis indiuiduis. Unde si essentia haberet aliquam realitatem ex tra personas tunc rediret error Ioachim qui error est reprobatus vide vbi Opinio. §. iii.

45

113

¶ Sed difficultas est Quia esse tia diuina ancedit personas diuinas in quodam sic nature et vt sic est vera res vt dicit Diony. capulo di vnica et distincta theologia et per consequens est res per suam realitatem Respondetur secundum e. Fran. supra. q. penultur difficul. iiii. Quod deitas siue essentia diuina prou praecedit personas nullam realitatem habet sicut nec na tura humana extra sua supposita. potest tamen dici res in illo priori signo. Eo modo quo loquitur Augu. vii. de Trini. dicit quod omne relatiuum prius est quam ipsa relatio cum tamen per relationem fit formaliter relatiuum. Unde albu potest accipi dupliciter Aut prout supponit pro subie cto albedinis et sic praecedit albedine. Aut prout super ponit pro constituto ex subiecto et sic album est posteri ipsa albedie: quia constitutum posterius est constituentibus ipsum Ita in proposito dicendum est de denominato a rea litate et ipsa realitate Hec Fran.

46

114

¶ Quare essentia diuina non pos nitur pro re quarta. Cum tamen secundum ecclesie determinatione Essentia est summa res qua nec generat nec genera tur nec spirat nec spiratur. sed persona quaedam generat saincic pater quedam generatur scilicet filius et quedam spiratur scilicet spri ritus sanctus. ergo sequitur quod essentia erit ibi quarta res. Respondetur secundum Fran. supra. et similis Rich. dis. v. primi circa littera. Quod non sequitur nec ponenda est pro quarta re quia tota essentia est in qualibet persona et eadem similis in omnibus. Et realiter idem cum generante et gene rato et spirato ideoque non ponit in numerum. Exemplum sicut enim ab eadem iusticia dicitur homo iustus et anima iusta denominatiue et tamen vnum horum scilicet homo generatur. anima non. ita quodammodo ab eadem realitate denominatur res tam essentia diuina quam persona. et tamen res quae est essentia nec generat nec generatur. sed res quae est persona generat vel generatur. Realitas enim est idem essentie et persone. et supponit pro vtroque. sed prout suppo nit pro essentia: nec generat nec generatur: nec distinguit nec distinguitur. sed prout supponit pro persona sic. Hec Fran. ¶ Ad hec vbi Res. §. ix. et ie

115

¶ De Essentia diuina plura vbi Generatio. §. xxiii. et se. et alibi.

116

¶ Nunciationes quo Iintelliguntur a deo Uide vbi Intellectus §. xi. xii.

PrevBack to TopNext