Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Equalitas

1

1

EQuautas. NoIstandum circa hoc secundum Guil. in i. dist. sxix. quod iuxta Aristote. v. Metaph. tr plex est relationum genus in vnitate fundatum. Primum est quod fundatur in substantia. et dicitur Identitas Secundum fundatur in quantitate. et dicitur Equalitas. Ter tium in qualitate. et dicitur Similitudo. Sed equalitas quando perfecta est tunc supponit etiam pro similitudine. vnde equalitas quasi equa qualitas dicta est. Quando enim aliqua dicuntur equalitatem plenariam habere: tunc etiam habent plenam similitudinem: cum qualitas in quantitate fundetur. et ita in eadem quantitate est eadem quali tas. Inde est quod quia persone diuine sunt equales in perfectionibus dicimus quod etiam sunt similes. Hec Guill. Concor. Tho. e. dist. xix. q. i.

2

¶ An equalitas dicat relationem realem: Uide Relatio. §. xxvii.

2

3

¶ Utrum in diuinis sit vere equa litas personarum Respondetur secundum fidem catholica expssi id docentem: quod sine dubio vere est equalitas personarum Unde Athanasius in symbolo dicit sic. In hac trinita te nil maius aut mius nil prius aut posterius. sed tote tres persone coeterne sibi sunt et coequiles

4

¶ Sed quoniam Philosophus. ii. Metaph. dicit quod sicut non potest soluere nodum qui non nouit intricationem nodi: ita nec potest quaestionem dubitabilem soluere qui intricationes ignorat rationum ex vtraque parte. Proinde aliquo de hoc per rationes contrarias inquiruntur: vt patebit

5

¶ Ideo Arguitur sic. Fundamen¬ (in subscriptis. tum equalitatis proprium est quantitas: sicut Philosophus libro de praedicamentis dicit quod proprium est quantitatis secundum eam equale vel inequale dici. Sed quia in deo non est vere et reali ter quantitas: cum Augustinus vi. de trini. dicat: quod deus est magnus sine quantitate. ergo in deo non est equalitas. Ad hoc protinus respondetur secundum Scotorlis. Bonauem. et Richar. concor. in i. dist. xix. Quod quantitas est duplex vt ponit etiam Philosophus. ii de generatione. vicem. Quantitas molis: et Quantitas virtutis. Prima non ponitur in deo. quia est diuisibilis. sed ponitur in deo sola quantitas virtutis: vt dicit etiam Philosophus. viii. Physi. Et sic ergo in quantitate sola virtute scilicet bonitatis: potentie: sapine: et huiusmodi fundatur equalitas persona rum. Unde quid sit quantitas virtutis Augustinus v. de trini. ostendit dicit quod in his quae non sunt mole magna: sicut in spiritualibus idem est maius quod melius. et per consequens inter personas est equalitas. quia equaliter sunt in sume optimo. Nec habent magnitudinem virtutis secundum magis vel minus nec secundum prius vel posterius

3

6

¶ Sed quid est fundamentum equalitatis in diuinis eam efficiens: Respondetur sicut patuit in primo huius capistulis. §. ex dictis Philosophi. v. Meta phy. quod identitatem inquit facit vnitas in substantia. Equaitatem vnitas in quantitate. Similitudinem vnitas in qualitate. Unde fundamentum remotum identitatis est substantia. sed propinquum fundamentum identitatis est substantie vnitas. Sic et equalitatis est vnitas quantitatis: et similitudinis vnitas qualitatis est propinquum fudamentum. Sed remota fundamenta horum sunt: quantitas scilicet equalitatis: et qualitas similitudinis fundamentum. Ex quo igitur divine persone sunt vnum in substantia: ideo ibi est identitas vera. Sunt etiam vnum in quantitate scilicet maiestatis et eternitatis: ideo ibi est equalitas vera. Denique sunt vnum in qualitate scilicet sapine: bonitatis etc. Ideo ibi est similitudo vera. Hec Bonauen.

7

¶ Ad idem infra e. ca. §. vii.

4

8

¶ Sed quo persone divine sunt equales in virtute: cum non sint equales in personali proprietate nec in fecunditate. Et sic aliquid potest pitur scilicet generare quod non potest alia persona: Respondetur secundum Richar. e. di. xix. quod quamuis persone diuine non sint equales in proprietate personali. Etem pater habet tres proprietates scilicet innascibilitatem: paternitatem: et spira tionem actiuam. Filius autem duas tantum. vicem generationem passinam: et spirationem actiuam. Spiritus sanctus solum vnam scilicet spirationem passiuam. Tamen ex hoc non sequitur quod sint inequales in quantitate virtutis. quia n plus est de bonitate et sapientia ac potentia et huiusmodi in persona habente plures proprietates quam in habente vnam tantum. Fe cunditas emim maior facit ad emanationem plurium personarum. sed non facit ad maioritatem bonitatis vel virtut

9

¶ Unde secundum Scotorlis et doc. Nota quod magnitudo virtutis non accipitur per comperationem ad actus notionales siue ad intra. sed per comperationem ad extra. Unde quia omnem virtutem ad extra quam habet vna persona: habet et alia: non magis vel minus; nec prius vel posterius. ideo sunt equales. Non sequitur ergo quod spiritus sanctus qui non producit personam habeat minus de bonitate quam filius qui vnam producit personam: et quam pa ter qui duas producit.

5

10

¶ Sed difficultas est. Quia de ratione boni est quod sit sui diffusiuum: ex i. Eth. Bonum inquit quanto communius tanto melius et diuinius. Sed pater magis se diffundit et communicat quam filius et spiritus sanctus. Pater enim generat et spirat. filius autem tantum spirat. et spiritus sanctus nec generat nec spirat. ergo sequitur quod maioris bonitatis est. pater quam filius et pus sanctus

11

¶ Respondetur secundum Bonauen. e. dist. quod de ratione boni est quod sit sui diffusiuum: diffusione ad extra in productione effectus cui communicat suam bonitatem. In huiusmodi enim diffusione attenditur proprie ratio bonitatis: et non in diffusione ad intra quae persona producit perso nam in vnitate nature. hec emim proprie non est diffu sio: nec consequitur bonum inquantum bonum: sed bonum in hypostasi. vnde secundum talem diffusionem ad intra non potest dici vna persona melior altera vel perfectior sed secundum diffusionem ad extra. Et in hac: vna persona non excedit aliam.

12

¶ Ad idem vide vbi Notio. §. ix in fine.

6

13

¶ An in diuinis sit summa equalitas: Respondetur quod sic.

14

¶ Et probatur Primo autorita te Augusti in libro de fide ad Pe. et allegatur per Ma gistrum vbi dicit quod nulla persona aliam praecedit eternita te: aut excedit magnitudie: aut superat potestate. Ob hoc ergo tres personas recte credimus et dicimus vnum deum. quia vna prorsus eternitas: vna vniuersitas: vna trium personarum naturalis est diuinitas Hec Aug.

15

¶ Secundo probatur ratione Bonauenture supra. quia non potest maior equalitas excongitari quam vbi vnum equatur et vni: et pluribus et omnibus sed in diuinis sic est quia tantus est pater quantus filius. et etiam tantus est filius intus pater et spiritus sanctus. et tantus etiam filius quantus omnes tres. vt Magister ibidem scilicet din. xix. dicit et Augustinus Non enim maior est essentia in tribus quam in duabs: nec in du abus quam in vna. quia tota est in singulis et similis in omnibus

16

¶ Tertio onditur inductione. Nam secundum Bonauen. supra. et similis di. et. primi. et Scotorlis. aliosque re colligendo. Inequalitas siue magis et minus potest considerari pluribus modis. Primo in comperatione ad ori ginem. sicut in creaturis maius dicitur quod est prius: puta pater dicitur maior suo filio originaliter. Hec no est in peo. quia ibi est equalitas omnimoda coeternitatis. Secundo potest considerari magis vel minus in quantitatis mole vel extensione. sicut mons maior est col le. Hec etiam non est in diuinis: vt patuit supra. Tertio in valore vel appreciatione. sicut dicimus quod au rum maioris praeciositatis et valoris est argento. Nec ta lis inequalitas est in diuins personis. quia ibi est omnimo da equalitas virtutis. Quarto potest considerari in po testate per comperationem ad effectum. sicut sol potentior est in cau sando quam stella. Sed nec talis inequalitas habet in personis diuins locum: quoniam vt dicit Aug. opera trinitatis sunt indiuisa. Ideo taliter vna persona non est maior altera. Quinto in subtantiali entitate. sicut dicimus quod substantia est magis ens quam accidens. Et nec ista habet locum in piuinis personis vbi est eadem essentia et nullum accidens. Sexto in perfectione et virtute siue bonitate Sicut dicimus quod in diuinis est equalitas. et nulla inequalitas est in attributali perfectione: puta potentia: sapientia: iusticia: pietate: bonitate: et huiusmodi. Et sic patet quod in deo est summa et omnimoda equali tas que nullam admittit inequalitatem perfectionis: vt claruit

17

¶ Preterea summa equalitas perso¬ narum diuinarum patet ex hoc quod sunt circumincessiue i se inuicem mutuo De ista Circumincessione patuit supra capulo speciali¬

7

18

¶ In quibus ponitur Equalitas in diuinis: Respondetur secundum Guil. in primo di. xix. quod Aug. de fide ad petrum posuit Equalitatem diuinrum personarum in tribus istis scilicet Magnitudo. Eter nitas: et potentia.

19

¶ Sed quomod praedicta tria scilicet Ma gnitudo: Eternitas: et Potentia in deo differunt: Notandum secundum e. Guil. quod Magnitudo dicitur tripliciter

20

¶ Uno modo dicitur magnum vt opponitur multo. Nam sic magnitudo solum est in quatitate continua emul titudo in quantitate discreta. Ut patet per philosophum x. metaph. Quamuis autem in diuinis non sit magni tudo quantitatis continue que est in quantitate molis tamen ibi est magnitudo virtutis infinite. Et in fingulis personalis est infinitas equaliter. Item iu xta nostrum modum intelligendi secundum Bona. est aliquid in deo quod habet se ad modum quantitatis con tinue Sicut etiam ibi non est qualitas proprie accidenta est tamen aliquid quod se habet per modum qualitatis puta sapientia iusticia: misercordia: potentia et huiusmodi. Et sic etiam idem Guil. dicit quod quamuis in deo non sit quat titas continua. Tamen eternitas se habet ad modum quantitatis continue. Et ipse persone dicuntur Equales in eternitate quia ab eterno sunt et erunt semper etc

21

¶ Secundo magnum dicitur vt opponitur paruo. Et sic lo quitur Diony. ix. de di. no. Deus quippe magnus dicitur quia cuncta creata perua sunt in conspectu ipsius

22

¶ Sed tertio modo dicitur magnum absolute et sic lo quitur Aug. de fide ad pte. dum ponit equalitatem perso narum diuinarum in his tribus scilicet in Magnitudie Ete nitate et Potentia secundum Bona. Et Guil. in eternitate considerando ad prius quia nil prius. in magnitudi ne autem quo ad se cum eque sint virtutis infinite et bo nitatis. Et in potentia quo ad posterius quia equali potentia cuncta causant et condunt creata. ergo sunt Coequales persone in predictis tribus. Item Et litas fundatur in magnitudine. sed virtutis infini tas que est magnitudo dici pullulat a diuina essen tia secundum Diony. de di. no. Ergo equalitas est in identitate essentiali virtutis eternitatis et operationis vl potestatis etc.

8

23

¶ An sicut hec conceditur Filius est equalis patri: sic et econuerso. hec concedatur pater est equalis filio: Et arguitur quod sic quia relatio equiperantie semper est conuertibilis quoniam sicut vnum simi le dicitur ad aliud simile. sic econuerso. Equalitas autem est relatio equiparantie sicut et simile ergo prae dicta propositio bene conuertitur et concedi debet etc. Sed in oppositum est quia Chrys. super illud Heb. i. Qui cum sit splendor: dicit quod filius est equalis patri sed non pater filio etc

24

¶ Respondetur secundum Guil. supra quod Equalitas aliquando nominat solum respe ctum equiperancie et sic bene est conuertibilis quia sicut filius est Equalis patri: sic et filio Equalis est pater. Aliquando autem Equalitas vltra illum respe¬ ctum nominat quaendam modum habendi ab alio illam equalitatem. Et isto modo conceditur quod filius est equalis patri quia hoc habet a patre. Et quia non habet equalitatem pater a filio ergo vt sic ista non conceditur: pater est equalis filio vt di cit Chrys. Exemplum clarum. Sint rex et miles in campo. si tunc dicatur: rex est cum milite. et lycum: solum dicat praesentiam: sic est verum. Si autem cum hoc dicat associa tionem: sic est falsum. quia rex non associat militem: sed e conuerso miles regem. Hec Guill.

9

25

¶ Utrum inter diuinas personas equalitas sit vnica nuero: an plurificatur: Ad hanc quaestionem respondendo ponam opiniones doctorum.

26

¶ Prima opinio est Rich. de meud. villa super i. dist. xix. ar. iii. Quod in tribus personis diuis est vna equalitas numero. Cuius ratio est. quia ex quo relatio mul tiplicatur ad multiplicationem fundamenti: ideo equalitas non potest numerari vel multiplicari nisi numeretur proprium eius fundamentum. sed quia in personis diuinis est vnicum fundamentum equalitatis: puta essentia diuina et eius magnitudo siue infinitas virtutis quae est quantitas spiritualis. ergo etc

27

¶ Sed dit. Auicenna. vii. Heta phy. ca. de relatione: dicit. quod in duobus fratribus sunt due fraternitates. ergo a simili in duobus equalibus sunt pue equalitates. Item in vno patre tres filios habente tres sunt respectus. quia respectus vel relationes numerantur per nuerationem terminorum. subiecto manen te vno. ergo similiter in diuinis.

28

¶ Respondetur secundum eundem Rirchar. ibidem: quod aliter est in deo et aliter in creaturi Nam in creaturis numeratur quantitas et equalitas ad ipsum obiectum. vnde in duobus fratribus sunt due fraternitates. quia sunt duo propria et proxima fundamenta fraternitatis: quoniam due substatie. aliam enim substantia habet a patre vnus frater: et alius aliam. et per aliud et aliud genitum esse. etiamsi gemelli frens nascerentur similis In tribus autem personis diuinis vnicum numero est fundamentum equalitatur scilicet vna essentia diuina infinita ideo non est a simili argumentum. et sic non concludit. Ad aliud idem Rich. dicit quod in casu dum vnus pat pabet tres filios concedendum est quod in illo patre sunt tres paternitates ad tres filios sicut sunt tres respectus numero: eoquod tres generationes de substantia patris: etiamsi gemelli nascerentur. nam alia virtute formatiua formatus esset vnus et alia alius. Sed quia relationis esse et differre dependet non so um a subiecto sed etiam a termino et a causa. huiusmodi autem relationis paterne plures filii sunt plures termini paternitatis. et plures sunt cause per quas sunt termi ipsi filii. Similiter ex parte patris respe ctu plurium filiorum: cause paternitatis proprie et proxie plures sunt. ergo etc. Sed in diuins tres persone vnum sunt in re per quam est in eis equalitas: hoc est in re bonitatis et virtutis essentialis. quia vnica numero essentia: vna magnitudo: et quantitas infinite virtutis. ergo vna est numero equalitas. Hec Rich.

29

¶ Secunda opinio est Petri de Aqula dicti Scotorlis. quod Equalitas in diuis etiam plurificatur. Ratio. quia exquo equalitas ibi accipitur penes perfectiones attributales: puta penes sapientiam: iusticiam et huiusmodi. et iste perfectiones attributales non sunt omnino idem extra intellectum: imo distinguuntur ex natu ra rei: vt patuit supra vbi de Distinctione. sequitur est quod equalitas in diuinis plurificatur et numeratur: quoniam vbicunque plurificantur fundamenta: illo modo quod non sunt totaliter idem extra intellectum: ibi plurificantur et re

30

¶ Utraque opinio potest teneri. Qui clationes. autem vult hanc secundam opinionem tenere: potest ad rationem Richar. dicere cum Scotorlis. quod licet in deo non sit nisi vnica infinitas fundamentaliter sumpta et radicaliter: tamen loquendo formaliter quodlibet attributum habet suam infinitatem: ita quod hec formaliter non est illa. vnde infinitas sapientie non est eadem formalie cum alia infinitate scilicet bonitatis. et sic de aliis. Quod patet sic. quia illud quod remanet formaliter infini tum alio circumscripto habet propriam infinitatem. sed quodlibet attributum est huiusmodi. nam alio circumscripto per impossibile remanet propria infinitas. ergo etc. Hec Scotorlis. Item secundum Fran. quia quadlibet attributum habet formale et quiditatiuam diffinitionem propriam. ergo etc

11

31

¶ Sed instantia est. Quia cum in deo sint vt videtur proprietates vel perfectiones attributales infinite: sequitur quod in deo erunt infinite infinitates. Ad hoc Scotorlis. respondet ibidem com dicionalitur scilicet et indeterminate. Quod si sunt infinite perfectiones attributales in deo: tunc oportet conce dere quod erunt infinite infinitates. Si autem non sunt in deo infinite perfectiones attributales: tunc non sunt ibi infinite infinitates. Hec Scotorlis. Sed an sic vel sic sit in deo: vide Guill. opinionem vbi de Attributis. §. ix.

12

32

¶ An in diuinis sit commensuratio quantitatis vel magnitudinis per equalitatem personarum: Et arguitur quod sic secundum Bonauen. super i. di. xxxi. q. i. Quia Euclides diffinit equale sic. Equale est quod alteri suppositum nec excedit nec exceditur. ergo Equalitas dicit commensurationem quan titatis. Si ergo in diuinis ponitur vere equalitas per sonarum. ergo erit et commensuratio

33

¶ Sed in oppositum est. quia in diuinis sunt omnia imense virtutis. ergo non potest esse commensuratio

34

¶ Respondetur ergo secundum Bonauen. ibidem quod in diuinis quamuis non possit esse commensuratio simpliciter: tamen ibi est commensuratio quae ad immensitatem virtutis. Quia in di uinis licet non sit quantitas mensurata quae ponit commen surationem simpliciter. est tamen conuenientia in infini tate virtutis. Et sic est conuenientia in magnitudie infinita. quia omnia eque infinita sunt in deo. Nam et Augustinu omnia attributa diuina in deo dicit esse equalia. et siccommensurata licet infinita.

35

¶ Ad hec etiam infra c. Eternitas. §. xi.

13

36

¶ Utrum tres persone sint equales in omnipotentia? Respondetur per conclusionem quod sic. Et Primo Magisteri di. xx. primi. probatur autoris tate. dici. Sciendum inquit quod non est potentior pater filio: nec filius et pater spiritu sancto. nec maiorem potentiam hapent duo vel tres similis quam singulus eorum. quia omnipotentiam quam habet pater: et filius accepit nascedo: et spiritu sa sanctus procedendo. Quod Augustinus li. contra Maximum docet di. Nihil inquit patre minus habet filius quae dicit. Omnia quae habet pater mea sunt: Ioan. xvii. Nam si minus habet in potestate aliquid filius quam pater: non sunt eius omnia quae habet pater. sed quia eius sunt omnia quae habet pater. Tanta: ergo potestatem habet filius quantam pater. Ad idem est autoritas Athanasii in fidei symbolo di. Omnipotens patromnipotens filius: omnipotens spiritus sanctus. Et tamen non tres o. sed vnus omnipotens.

37

¶ Secundo onditur similitudie secundum Aug. quia omnis pater naturaliter vellet generare si posset de sua substantia filium sibi coequalem in nobilitate et potentia: ac perfectione omni. ergo magis hoc ipse deus. Nam generatio vniuoca naturaliter tendit ad equalitatem. vnde ignis generat ignem equalem

38

¶ Tertio probatur ratione quam idem Magiter supra cum Aug. ponit sic Aut enim deus pater genuit filium sibi equalem in potentia. Aut non. Si sic: habetur propositum. Si non. Aut hoc ideo quia noluit. et sic fuisset inuidus: quod est absurdum. Aut ideo quia non potuit. et sic fuisset impotens et infirmus. Relinquitur est quod voluit et po tuit: et per consequens fecit.

14

39

¶ Sed difficultas oritur ex isto argumento Magistri cum Augustino. videlicet An deus posset aliquam creaturam facere sibi equaem in potentia: Circa hoc Rich. e. dist. xx. ar. ii Arguit sic. Si deus argueretur ex hoc fore inuidus quia scilicet non voluisset generare filium sibi equalem cum posse prout arguebat Magister cum Augu. A simili posset argui quod deus cum posset et nollet facere creaturam sibi equalem in potentia: videretur esse inuid

40

¶ Ad quod respondetur secundum e. Rich. concor. Tho. circa litteram ibidem: quod predictum argumentum Magistri et Augusti valet in consequin tia materiali: non formali. Nam non est a simili. quia natura filii dei exigit vt equetur patri cum sit idem deus cum patre. Ideoque si hoc sibi deus pater negaret cum posset inuidie esset. Quando enim negatur alicui id quod sibi debeturinuidie est. Sed de creaturis aliter est. quia hoc creature non debetur quod sit equalis deo. ergo non est inuidie hoc negare creature. Nam creature non debetur maior per fectio quam illud quod consequitur principia nature Si qugo aliquid in naturam rationali superadditur: gratiae imputatur. Et hoc etiam sine inuidia posse subtrahi ab ea secundum Tho. Denique quod creature non datur omnipotentia ab ipso deo: hoc non est ex dei infirmitate vel impotentia: sicut nec ex inuidia. sed est ex impotentia creature. quia cum habeat cre atura esse finitum: non potest capere virtutem infinitam. sed filius dei cum sit verus deus coequils patri potest capere infinitam virtutem. ergo non est simile de filio dei et de creatura.

15

41

¶ Item alia difficultas est ex eodem argummento. Quia cum deus posset in modo milta bona facere: praeserti multos peccatores saluando quis tamen non saluat. An ergo inuidus esse argui possit eo quod non facu hoc quod potest

42

¶ Respondetur secundum e. Rich. vbi supra. Aliqui inquit dixerunt quod omnibus computatis semper deus in creatu ra facit quicquid est melius fieri possibile. Et sic pro isto statu in vniuersitate creaturarum nihil melius fieri potuit quam quod factum est et fit a deo. Exempli gratia Si in cithara bene proportionata vnam chorda adderes: non valeret ad talem armoniam faciendam in reso nantia tali. Sed alii tutius dicunt secundum eundem Ri char. quod eoipso quod deus vult sic et non aliter: melius est sic fieri quam aliter. Ideoque bona quae deus vult non fa cere: melius est non fieri quam fieri. et per consequens quod sic fe cit sicut voluit non potest inuidus reputari nec du re agere. Nam dato quod melius esset plures saluari tamen omnibus computatis melius est quod sic fiat sicut deus voluit. quia in damnatis maxime apparet iusticia dei. nec propter eorum multitudinem pauciores saluabuntur quam sit numerus a deo praeordinatus. Ad hec vbi Potem tia. §. lxviii.

16

43

¶ An pater argui possit potentior filio: ex hoc vicem quod pater a nullo accipit potestatem vel virtutem: filius autem a pre accipit: et spiritus sanctus ab vtroque: Sed videmus in creaturis quod accipiens virtu tem ab alio non est equalis virtutis cum illo. sicut aer reci piens lumen a sole non potest equaliter lucere vel illuminare vt sol. ergo a simili etc

44

¶ Respondetur secundum Scotorlis. e. di xx. q. i. quod recipiens virtutem actiuam ab alio non equatur illi in potentia. hoc verum est: si recipit virtutem distinctam. sed quando est eadem virtus numero in recipiente et dante: tunc non oportet: sicut est in proposito. quia persone divine sunt idem in essentia et eandem virtutem habent numero actiuam. ergo non est a simili.

17

45

¶ Sed an pater possit dici potentior filio: ex hoc vicem quod pater potest operari et per se et per filium. filius autem n potest per patrem operari proprie loquin do. similiter pater et filius operantur per se et per spiritum sanctum. non autem est couerso. Unde Ioam i. Omnia per ipsum scilicet filium facta sunt scilicet a patre. Et psalm. Uerbo domini celi firma ti sunt et spiritu o etc. Sed quicumque potest tam per se quam per alium: plus potest quam qui per se tantummodo potest. ergo etc

46

¶ Respondetur secundum Bonauem. e. dist. xx. q. ii quod posse per alium est duplicite Uno modo per alium tanquam per cam inferiorem super quo habe dominium. et sic pater non operatur per filium vel per spiritum sanctum Alio modo per alium tanque per personam consubstantialem super qua habet tantummodo autoritatem propter originem. et sic non dicit maioritatem potatis nec dinium. hoc modo pater operatur per filium et vterque per spiritum sanctum. Nam hoc dicto si gnatur autoritas in patre: sicut et cum dicitur quod filius esse et posse habet a patre: significatur subautoritas in filio et origo tantum: non autem minoritas potentie. Et sic patet ad argumentum. Nam posse per se et per alium primo modo est plus posse quam per se tantummodo. sed non secundo modo vt est in proposito.

18

47

¶ Quomodo diuine persone dicantur ed omnipotentes: cum potentia patris et filii se extendat in plus quam potentia spiritus sancti: Probatur: quia potentia patris et fi lii se extendit tam ad increatum scilicet producendo diuinam personam quam ad creaturas. sed potentia spiritus sancti non pte producere personam diuinam: sed tantum creaturas. ergo etc Item pater potest generare. filius autem non potest generare. ego non est equalis omnipotentia in eis.

48

¶ Respondetur: quod de hoc varie sunt opiniones

49

¶ Una opinio e qua sequitur Rich. de med. vil. super i. di. xx. q. i. Et Egidius de Rhomona: quod tres persone sunt equales in omnipotentia tam extensiue quam intensiue. Declaratur. quia sub omnipotentia nden continetur nisi actus possibilis: quem posse est tali persone divine posse. nam si non est sibi posse: non dero gat eius omnipotentie quod talem actum non potest Sicut posse dormire vel currere de loco ad locum non dicitur posse in deo: nec propterea quod talia non potest: dicitur non equa omnipo tens. Et ita generare quamuis sit posse in patre: non tamen est posse in filio. Tum quia hoc includeret ipsum filium non esse perfectum filium: eoquod tota substantia patris non adequate generaret filium. Tum etiam quia patrem generare filium est potentie vt in persona. sed filium hoc non posse non est impo tentie: sed proprietas personalis. imo filium posse gignere sicut et esse patrem est impossibile. quia sic fieret mu tabilitas in personis diuis: si filius de non patre posset fieri pater: cum tamen deus sit immutabilis necessario. Similiter posse spirare non est posse in spiritu sancto: sed tantum in patre et filio. Et ponit Exeplum idem Egidius adden. quod agens non debet iudicari impotens si non potest quod ei non couenit. Sicut ignis non dicitur impotens si non frigefacit quia frigefacere n conuenit igni. Denique ibidem Richar. subdit: quod exquo eadem est potentia in tribus personis: et equi nobiliter et perfecte quod eadem est essentia: ideo e filius non potest generare: pater autem potest. tamen ex hoc filius non est minus potes quam pater. quia tante potentie est in filio pos se generari sicut in patre est posse generare. et similiter in spiritu sancto posse spirari est tante potentie sicut in patre et filio est posse spirare. Hec Rich. Hec itaque opinio tenet quod potentia generandi cadit sub omnipotentia patris: et non sub omnipotentia filii. Unde cum dico inquit: pater est omnipotens: sub hoc cadit posse generare. sed cum dico Eilius est omnipotens: non cadit ibi posse generare.

50

¶ Sed alia est opinio Scotistarum tenentium quod po tentia generandi non cadit sub omnipotentia. quia si caderet sequeretur quod filius non esset omnipotens: cum non po test generare. Nec valet exemplum de igne inductum scilicet quod non dicitur minus potens si non frigefacit: quoniam ignis habet solum calefacere et non frigefacere. ideo bene sequitur quod ignis non est omnipotens. Sic ex hoc eodem exenplo a simili si generare diceret potentiam sub omnipotentia: sequeretur quod quia filius non potest generare non esset omnipotens. Ideo hec similitudo est potius contra eosdem. Melius ergo dicendum est cum Scotistis quod potentia generandi non cadit sub omnipotentia. sed diuina omnipotentia censetur et attenditur per comperationem ad extra solum scilicet respectum creatorum vel creabilium: vt etiam infra pate pit vbi Potentia. §. xvii. Ratio. quia omnipotentia secundum sanctorum vsum eadem est numero in patre et filio etc. quia in eadem essentia producentis et producti. Et proprie est ad termiuum creatum et possibile sine respectu contingentis scilicet creature. et non ad terminum increatum et necessarium. Sed quoniam nulla persona diuina est ossibilis: imo necessaria est. et filius ac spiritus sanctus licet producantur: tamen necessario. non autem contingenter. ergo pa tentia generandi vel spirandi non continetur sub omnipotentia. Hec Guill. et Scotorlis.

51

¶ Ad quaesitum ergo pa tet quod potentia patris non se extendit in praelus qua ad extra. quod autem quo ad intra se in plus extendit: hoc non conclum dit inequalitatem potentie. Unde Augustinus vbi supr scilicet di. xx. primi dicit. Non secundum hoc quod pater genuit: et filius genitus est: et spiritus sanctus procedit ab vtroque: equalitas vel inequalitas ibi existit. Hec ille

19

52

¶ Sed difficultas ex dictis oritur Unde est hoc quod potentia generandi filium simpliciter dicitur potentia in diuinis: et tamen non dicitur communiter filius potentialis potentia passiua seu obiectiua: Respondetur secundum quod dicit Scotus e. di. xx. primi libro Et post eum Scotorlis. et Guill. quod huius ratio est. quia nomina quae dicunt perfectionem attribuuntur diuinis. Ea autem que dicunt imperfectionem in creaturis non possunt tranfferri ad diuina. Sed quia potentie actiue ve productiue nomen in creaturis dicit perfectionem. ideo recte dicitur in deo patre potentia actiua generandi. Potentie vero passiue nomen: siue possibile correspondens ipsi potentie actiue tanque suum correlatiuum: dicit imperfectionem. Ideo non ponitur in diuins vt dicit imperfectionem. sed sub ratione principii. Et sic potentia generandi est ad filium tanque ad principiatum. non autem solet dici in filio potentia passiua.

53

¶ Et idem Guil. ibi ponit Exemplum clarum. Quia vt habetur xvi. di. primi. Hilarius attribuit hoc nomen: maior: deo patri: eoquod dicit perfectionem. et tamen non vult quod fi lius dicatur minor. quia hoc dicit imperfectionem. Similiter est in proposito. Et sic patet.

54

¶ Ad premissa vide plura vbi de Omnipotentia et de Potentia. et vbi de Generandi po tentia.

55

¶ Item de equalitatis relatione plurima Uide vbi de Relatione.

56

¶ Item quomodo filius dicitur minor patre vel etiam spiritu sancto. Uide vbi Maior.

PrevBack to TopNext