Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Finitum
1
Finitum dicitur a fine eo quod habet finem. Nota ergo secundum Guil. l in i. di. xliii. quod finitum triplicitur dicit. secundum quod et finis dicitur trppliciter. Uno modo finis rei dicitur eius terminus iuxta philosophum. v. Meta. c. de termino. sicut cum dicimus hic terminatur motus seu finitur. Et hoc modo dicitur finitum esse quod certis clauditur limitibus. aut loco aut duratione. aut suo esse limitato vt est in omnibus creaturis. aut quantitate et sic de aliis praedicamtis. Secundo modo dicitur finis idem quod perfectio. hoc modo dicimus materiam primam infinitam quia extat imperfecta et in potentia ad formas quasi infinitas isto modo. Quanto aliquid est imperfectius tanto est minus finitum id est completum. et quanto aliquid est perfectius tanto est magis finitum id est completum. Exempli gratia. sicut in generatione hominis vel animalis quanto magis completur introductio forme de bite finitur. Tertio modo dicitur finis vt est illud cuius giatracetera fiunt ex. ii. Phy. et. v. Meta. Et hoc mo do solus deus est infinitus quia ad nullum alium finem ordi natur nec potest ordinari nisi ad seipsum cum sit summum bonum. cetera autem omnia dicuntur finita quia ad ipsum ordinantur et ordinata sunt Prouer. xvi. vniuersa propter semetipsum operatus est altissimus Hec ex Guil. Item ad idem. vide vbi Infinitum. §. iiii. et aliis. Nam oppositorum eadem est disciplina secundum philosophum i. Priorum.