Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Forma
1
FOrma del forma lis et formalitas. Nota secundum Guil. super i. di. xxxii. Quod forma iuxta philosophos solet capi tripliciter. Uno mo pro alia parte compositi vt distinguitur contra materiam. et sic capitur. i. Phy. vbi tria ponuntur rerum principia. vicem materia forma et priuatio. Secundo modo capitur vt distinguitur contra figuram. et sic capitur in predicamentis vbi dicitur quod quarta speciens quaelitatis est forma. vel circa hoc aliquid constans figu. ra Ubi magnus Alb. dicit quod figura e claudens ex tra. sed forma id quod figura circudatur licet extra appareat ideo dicitur forma quasi foris manens quamuis frater Guil. ochan super praedicamenta in suo commento dicat quod idem sunt forma et figura. sed de hoc eius dicto modicum est hic curandum. Tertio modo dicitur forma pro qualibet quiditatiue incluso in alio sicut apud Silber. lib. sex principiorum habetur. quod forma inquit est compositioni continges Compositioni id est composito: simplici et inuariabili essentia consistens Dicit enim Bonauen. di. xvii. primi parte. ii q. i. quod illud intelligitur de quidi tate communi. Ad hec vbi Idea. §. vii.
2
¶ Quid est formalitas. Ad hec Fran. mayro. in conflat. primi di. xxxiii. q. vlti. dicit quod exquo formalitas idem est quod ratio formalis vt communiter Ideo aliqui dicunt quod formalitas est ratio diffinitiua vniuscuiusque. Sed contra hoc instantia est. quia essentia diuina ponitur formalitas et tanmum non est diffinibilis cum non habeat praora Similiter ratio en tis ponitur vel dicitur esse formalitas et tamen non diffini tur cum non habeat notiora Ion dicendum est secundum eum dem Fran. quod formalitas nil aliud est nisi ratio quidita tiua cuiuscumque quiditatem habentis siue sit diffinibilis siue non. Sicut est in simpliciter simplicibus et praemo diuersis vicem in passionibus entis puta bonum. verum. vnum. que sunt transcendentia Et etiam in diffe rentiis vltimis entis. vicem finitum et infinitum idem et diuersum etc. quibus repugnat diffiniri
3
¶ Quomodo formalis distinctio imaginanda est in diuinis: Nota secundum eundem Fran. e. dist. Quod sicut in rerum natura aliqua sunt que di stinguuntur a posteriori tantummodo. sicut sortes et plato
¶ Ista emim si considerantur penes eorum principia diffinitiua et intrinseca taliter non distinguumtur cum penitus eandem habeant diffinitionem Sed tamen distinguuntur a posteriori. per heccita tes scilicet que sunt suis formalibus rationibus poste tiores. Alia autem sunt que a priori distinguuntur scilicet quia distinguuntur per principia diffinitiua intrinse ta puta homo et asinus. que si considerantur qua ad eorum principia differunt vtpote specifice diuersa Si militer oportet imaginari in diuinis quod quedam sunt distincta a priori praecise sicut essentia et pater nitas quia penes eorum rationes formales: tamen in posteriori conueniunt vicem in aliquibus modis intrinsecis puta infinitate eternitate. necessitate etc. ratione quorum modorum fit identitas et praedicantur identi ce. Quecumque ergo sunt idem formaliter: sunt idem a priori quia eandem habent rationem diffinitiuam. Et que sunt idem praecise realiter sed non formaliter: sunt idem a posteriori sed possunt esse distincta a praeori Si cut in proposito exemplo de essentia et paternitate Rursus. quecumque distinguuntur formaliter distin guuntur a priori. quia per raones diffinitiuas. sicut due quiditates ad inuicem etc
4
¶ An formalitas sit realitas Ad hoc nota secundum Fran. mayro. supra. q. penul. Quod rea litas est modus intrinsecus formalitatis sicut finitas vel infinitas entis. vnde sicut finitas vel infinitas adueniendo non variant rationem diffinitiuam formalem alicuius quiditatis ita nec realitas etc. Secundum tamen doc. subtilem Realitas est idem quod formalitas. Sed ipse accipit rem pro omni eo quod eut extra animam sicut potest fieri de quacumque vocabulo quod communiter accipiendo milta significat. tamen proprie acci piendo rem non dicitur de omni eo quod est extra animam sed pro eo praecise quo aliqua dicuntur vna res et distinguuntur realiter
¶ Unde secundum Fran. mayro supra. q. vl. Notandum pro verificatione huius propositionis Forma litas est realitas. quod quattuor genera propositionum inquit verificantur in creaturis
¶ Primo quedam sunt propositiones que verificantur per solam concomitantiam. vt cum dicitur. Seneratio vnius est corruptio alteri et tamen generatio et corruptio sunt privatiue opposita. Secundo quedam sunt denominatiue. que verificantur per concretionem solam. Sicut homo dicitur iustus qui in se habet formaliter iusticiam a qua denomnina tur. Tertio sunt quedam quiditatiue sicut homo est animal. quia partinet ad primum modum dicendi per se Quarto quedam sunt identice. sicut quando vtrumque extremorum vel alterum est transcendens. loquendo de illis transcendentibus que conuertuntur cum ente. Sicut enim in diuinis propter infinitatem alterius extremi vel vtriusque: conceditur praedicatio in abstracto praedicatione identica ita in creaturis propter communitatem. vnde dicitur quod vnitas est quedam entitas. et entitas dicitur de vltimis differentiis scilicet denominatiue. licet ipsa quiditatiue in eis non includatur. Et isto modo idem Fran. Dicocin quit) quod realitas est formalitas quia realitas est transcendens. Dicitur autem realitas esse formalitas denominatiue. quia res est concretum realitatis. Non autem hec dicitur quiditatiue. quia omnis formalis ratio in creaturis abstrahit a realitate et etiam ab exi stentia actuali quia est modus intrinsecus realitati secundum se adequatus. Et patet hoc. Nam quiditas que non existit diffiniri potest. puta rosa in hyeme. Hec Fran.
5
¶ Sed an sit aliqua distinctio in § ter realitatem et formalitate Respondet Fran. IbidenmMltixinquit) dicunt quod nulla penitus est distin ctio quia formalitas vniuscuiusque extra animam non est nisi realitas eius Sed contra. Quia distinctio realis est alia a distinctione formali ergo etc. Nam pater alio est deus et alio est pater. Ut dicit Augu. Ettamen idem deus est realiter licet alia ratione formali sit pater et alia deus Item Ista est contingens Homo est res actum existens. aut ista Homo est in re extra. quia hoc accidit homini. Nil autem est quod sibi ipsi accidat ergo alia est realitas quam formalitas hominis. Eodem modo de aliis. Ideoque idem Fran. conclu dendo dicit quod realitas distinguitur a formalitate non quidem realiter scilicet vt res et res. quia formalitas ex se non est res scilicet extra animam Nec formaliter quia realitas est formalitas. vt iam dictum est denominatiue. Sed distinguitur sicut modus intrinsecus a qui ditatiua ratione circumscripta videlicet omni operatione intellectus Hec Fran.
¶ Nota itaque de forma litate secundum dicta Fran. ibidem quod videlicet infra ean dem personam diuinam eo modo quo negatur esse distinctio realis. oportet dicere quod raton formalis multiplicetur et non realitas. Nam et Hila. dicit quod aliud est spiritus sanctus et aliud est res spiritus sancti uia spiritus sanctus quiditatiue constituitur ex essentie quiditate et spirationis passiue. Uult ergo dicere quod ille caonues formales abstrahunt a realitate.
6
¶ Utrum formalitates debeat po ni in diuinis: Ad quod arguitur secundum Scotori. super primo di. viii. sic Formalitas dicitur a forma si ergo ponuntur in deo formalitates plures sequitur quod ibi sunt plures forme sicut multiplicatis abstra ctis multiplicantur concreta quod est inconueniens di vine simplicitati. Ad hoc idem Scotorlis. ibidem. Respondet. dicit quod antecedens est falsum quia formalitas non dicitur a forma sed dicitur a modo reali secundum aliquos. vel a quiditate formali secundum alios. vl a ratione diffinitiua formali secundum quosdam. Dato tamen quod diceretur a forma: argumentum adhuc non valet quia essentiale dicitur ab essentia et tantum plura sunt essentialia attributa scilicet sapientia bonitas etc. in vnica essentia diuina Similiter personalia dicuntur a persona Et tamen in eadem persona sunt plura personalia. sicut in patre generare. spirare etc. Unde distinctio formalis non excludit vnitatem realem et simplicitatis Hec Scotorlis.
7
¶ Sed que necessitas est ponere in diuinis formalitates aliquas: Respondetur secundum Fran. Ubi. supra. Quod prima necessitas est ad saluandas regulas contradictionum Nam in diuinis illis quae sunt realiter idem vel indistincta: applicantur extrema comradictionis que non possunt eidem inesse secundum idem ideo oportet ibi ponere vlteriorem distinctionem scilicet formalitatum Nam idem et distinctum vel absolutum et relatiuum que sunt extrema opposita dicumtur de eadem persona sed non secundum idem quia secundum al am et aliam formalitatem. siue formalem ratio nem quod pro eodem habeo inquit Fran.
¶ Secunda necessitas est ad saluandum vniformitatem perfectionum. Nam vt docet Anselms. lib. monolis. Perfectiones simpliciter ex creaturis deo attribuuntur omni perfectione recisa. et ideo cum in earum diffinitionibus nulla includatur imperfectio remanent ibi eedem diffinitiones quas consequitur ve se fo malis distinctio vnius ab alia. ergo etc.
¶ Tertia necessitas ad saluandum varietatem conceptuum quia aliqua sunt cognoscibilia de deo per naturam aliqua per se nota. et aliqua non. ergo debet esse distinctio formalitatum.
¶ Quarta necessitas pro confirmatione predictorum est. quia Diony. de diui nis nomnibus. c. de eodem et diuerso: dicit quod intelligi mus in diuinis veram alteritatem non secundum variati onem sed secundum multiplicem formationem vnitiuam Talis autem est distinctio formalis cum vnitate identica. exgo etc.
8
¶ Quo ponuntur formalitates in creaturis Respondetur secundum Fran. supra. quod formalitates in creaturis inueniuntur quadrupliciter. Primo in transcendentibus puta in passionibus en tis. que sunt verum. bonum. vnum. etc. que realiter distingui non possunt cum in qualibet re etiam quantumcunque realiter indistincta omnia illa concurrant quia conuertuntur cum ente. oportet ergo ponere for malitates quibus distinguantur Secundo in acci dentibus in eodem subiecto vbi probatur distinctio formalis inter genus et differentiam. et sic in l neis praedicamentalibus. Tertio in respectibus intraneis creature ad deum Quarto in potetiis anime ratio nalis etc. vbi secundum Augu. est vna res et vna essentia in potentiis distinctis