Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Generatio
1
GEneratio dei ge nerare siue gignitio Primo In communi. Utrum deo vere conueniat generationis vel gignitionis ratio: Respondetur secundum Rich. de. medo vil. super primo di. ix. q. i. ar. i. Qox generationis ratio in deo est eterna productio alicuius secundum substanti am per modum nature de substantia generantis In hoc autem quod dicitur secundum substantiam: excluditur accidentis generatio quae est mutatio Quod dicitur per modum nature excluditur productio per modum voluntatis vt spiritus sancti. Item per hoc quod dicitur de substantia generantis: excludi tur generatio. quae fit ex substantia aliena vt cum ex aere generatur ignis vel ex aqua aer et huiusmodi. Excluditur etiam generatio equoca in qua genitum non perfecte assimilatur genitori. vt cum a sole generatur mus vb vermis et huiusmodi etc. Denique cum dicitur eterna: exclum ditur generatio temporalis que est cum transmutatione Et per hoc claret secundum Tho. quod in diuinis tam pater quam filius ab eterno sunt. Cum enim relatiua se po sita ponant et perempta se perimant sequitur est quod si filius non fuisset ab eterno genitus. nec pater fuisset ab eterno pater
2
¶ Sed quo generatio tranffertur ad diuina cum dicat mutationem et imperfectionem vtpote productionem ad esse: Respondetur secundum doc. subti. Et Guil. super primo di. iiii. concor. Scotorlis. di. ix. prgo mi. Quod gignitio secundum rationem eius formalem non est aliud quam productio similis in natura et per modum nature. Dixi inquit per modum nature quia quamuis spiritus sanctus sit eiusdem nature cuius est pater et filius. non tamen gignitur quia non per modum nature sed per modum voluntatis libere producitur. Unde Aug. dicit quod spiritus sanctus procedit non quomodo natus sed quomodo datus Itaque generatio seu gignitio secundum Scotum in creaturis vt sepius habet duas condi¬ tiones. Una est quod habet annexam mutationem uxta dictum philosophi i. de generatione et corruptione. vbi dicit quod generatio vnius est corruptio alterius Alia conditio. quod est productio ad esse. et iste due etiam in creaturis distinguuntur. Nam lux a sole gigntur. non tamen mutatur proprie quia ista gignitio esti subita quod est contra rationem motus. Dicitur tamen improprie lux a sole gigni cum non sit eius natu re substantialis cuius est sol. sed est qualitas cor poris lucidi scilicet solaris corporis. Qando igitur genera tio tranffertur ad diuina debet tranfferri sub conditione productionis que non dicit imperfectionem aliquam nec mutationem. quia deus est immutabilis et sic patet quod generatio in diuinis est productio in effabilis per modum nature perfectionis omnimode et eminentissime cuius simile non potest in creaturis repariri etc. quia sicut Diony. dicit essentie rerum creatarum exceduntur incomperabiliter a diuinis.
3
¶ Notandum est etiam secundum eum nem Guil. e. di. iiii. cum Fran. mayro. Quod tres sunt ternarii ab inuicem abstrahentes ascendendo circa istam originem
¶ Primus ternarius est dictio. natiuitas. germinatio. Oen enim quod dicitur: nascitur. sed non econtra. Dictio enim solum est productio per modum in tellectus. Natiuitas vero etiam in brutis reparta est sicut et maternitas prout in lege scribitur. Non co ques hedum in lacte matris sue. Iterum. omne quod nascitur germinatur sed non econtra Natiuitas enim solum est in animalibus sed germinatio etiam in plantis
¶ Secundus ternarius ascendendo adhuc est: germinatio. gignitio. productio. Omne enim quod germinatur generatur. sed non econtra. quia germinatio est in viuentibus et vegetabilibus solum. Sed generatio est etiam in non viuentibus. Unde dicimus quod ignis generat ignem. Omne iterum quod generatur producitur. non ecotra. Seneratio emim est solum in productis er modum nature. sed productio etiam in productis li. bere vel per modum voluntatis. vnde spiritus sanctus producitur et non gignitur.
¶ Tertius ternarius adhuc ascendendo est. productio. originatio. pululatio. Omne enim quod producitur originatur non econ ra. quia quod producitur realiter distinguitur a producen te. Sed quod originatur non semper ab originanti bus realiter distinguitur. Tertia enim quiditas ad dita a suis partibus componibilibus originatur non tamen realiter distinguiturcputa homo ab animali et rationali simul) Omne iterum quod originatur pullulat non econtra. vnde attributa diuina teste Diony. a diuina essentia pullulant non tamen originantur et sic patet quod infimum huius originis est dictio. Supremum autem est pullulatio. Hec Guil.
¶ Utrum in diuinis sit necesse bonere generationem. Respondetur secundum Bonauen. super primo di. ix. q. i. per conclusionem quod Sic et plu ribus rationibus
¶ pria ro ex scriptura quia scribitur Isa. vi Si ego qui generationem aliis tribuo ipse sterilis ero: quod negatie intelligister. q. dicit. Non erosterilis Formo rgo rationem sic Mlto fortius dicitur esse generation in eo qui aliis generationem tribuit quam in aliis. sed generatio est in creaturis. ergo et in deo. Item confirmatur. quia per prius est paternitas in deo quam in creatura iuxta apsltum Eph iii. dicentem. Ex quae omnis paternitas in celo et in terra nominatur. Sed paternitas est vere creatura. ergo est et in deo in quo si non esset: nulla creatura esset pater alterius nec generaret vt patuit supra
¶ Alia ratio ex pr fectione in creatura. quia iuxta dictum phi. ii. de anima perfectum est in creatura. quod potest generare tale quale ipsum est. Sed quoniam omne quod est perfectionis attribu endum est deo eminentius secundum Diony. et Augu. ergo etc.
¶ Tertia ratio ex diuia natura que propter sui su mam bonitate est summe communicata. quoniam bonum de quan to communius de tanto diuinius i. Eth. non potest autem se communicare creature in infinita sua bonitate. quia omnis creatura finita est. ergo oportet quod pater communicet suam bonitatem filio et ambo spiritu sancto scilicet per productio nem diuinalem infinitam.
5
¶ Qualiter imaginanda est generatio in diuinis: Nota secundum Fran. mayro. super. i. di. v. q. v. Imaginandum est quod essentia diuina se habet ad modum simplicis nature qua habet modum communicandi respectu suiipius. licet non inueniamus in creatura simile. Item relatio secundum Sco. comparatur ad est sentiam per modum proprietatis indiuidualis. probatur quia illud quae distinguuntur supposita eiusdem nature sunt proprietates indiuiduales. sed relationes respectu essen tie sic se habent. ergo habetur propositum.
¶ Sciendum autem es secundum eundem Fran. ibidem. quod in creaturis inuenitur Primo quidam generatio quae est simul proficiens et deficiens sicut motus et successiuorum est generatio. Secundo quaedam est proficiens et non deficiens sicut est in generati one accidentis permanentis. quia ibi est augmentatio et non corruptio. Tertio quedam est neutra. sed rapti transit tam generatum quam generatio sicut est generatio radii a sole qui non manet nisi per instans. Quarto alia est cuius genitum est in instanti et illud non rapti transit sed permanet et generatio non permanet transe unte nunc generationis sed terminatur. sicut est in gene ratione hominis et forme substantialis. manet enim forma et non generatio. nulla harum est in deo
¶ Sed praeter ea Quinto quedam est alia generatio actus intelligendi scilicet verbi nostri quae prae omnibus simillima est ad di uinam. quia ipsa est permanens et non deficiens sicut pris ma. nec est proficiens sicut secunda sed instantanea est totali perfectione. nec raptim transit nec iteratur sicut ge neratio radii. nec terminatur generatio sicut est in generatione forme substantialis sed est coeterna genitori et genito. nam genitum per ipsam constituitur in esse per sonali. Sicut ergo personalitas eius semper stat ita et generatio eius. Et similiter in verbo nostro tandiu durat generatio actus intelligendi quandiu durat ipse actus. Nam verbum in esse verbi constituitur per generationem passiuam. Et ideo stante ver bo contradictionem includit quod non sit generatio Hec Fran.
6
¶ An filius generetur a patre sicut splendor a lumine vel luce. Et videtur quod sic. quia Ca nit ecclesia deum de deo lumen de lumine etc. Item Origenem super hieremiam allegat magister di. ix. prius mi dicentem sic Saluator noster est sapientia dei sapientia vero est splendor eterne lucis vt scribitur etiam sap. vii. Ergo est splendor eterne claritatis diuine quam pulcritudinis et lucis
¶ Respondetur secundum Bo nauen. in questio. circa litteram quod Generatio filii dici habet in se hec tria scilicet perfectam similitudinem coeterni tatem et equalitatem. hec autem in vna creatura similis in uenire non possumus ideo ex multis capimus et plu res res illi assimiliamus vnde praedicta similitudo in aliquo tenet scilicet quantum ad coeternitatem et originem uoniam sicut splendor egreditur a luce vel lumine. Etsi lux esset eterna splendor eius etiam esset eternus Item sicut lux habet manifestare et facere cognitionem. Sic in proposito de filio dei illuminante omnem hominem est similitudo aliqua. Et sic capitur in dictis ecclesie et Orig. etc. Sed deficit similitudo in hoc quia splendor iteratis vicibus nascitur. sed generatio filii dei non iteratur etc. Ad hec vbi LTumen. §. iiii.
7
¶ An generatio fili sit per naturam in diuinis. Respondetur secundum Rich. super i. di. vi. q. iii. quod in diuinis generatio filii a patre dicitur esse per modum nature hoc est dictum quod pater filium generat per na turam Exemplum secundum Aug. vi. de trin. sicut ignis pro ducit per naturam lucem ita pater generat filium per naturam. Hec Rich
¶ Si dicas Filius procedit per modum intellectus sicuti verbum. ergo non per modum nature. Respondetur secundum e. Rich. Ibidem quod licet filius procedit per modum intellectus inquantum verbum. Tamen procedit etiam per modum nature. et vt sic filius est. sed quoniam in deo intellectus et natura idem sunt realiter cum deus sit intellectualis natu re. Ideo filius et verbum sunt realiter eadem persona quamuis sub alia ration e dicitur verbum et sub alia ratione dicitur filius. Ut patuit supra. vbi Filius. §. iii.
8
¶ Utrum generatio diuina possit dici naturalis. Ad hoc nota secundum Fran. Maro. in confla. super i. dist. vi. q. vlti. quod sicut naturale potons dici quattuor modis ita oportet respondere ad istam questionem secundum illos modos.
¶ Primo quippe naturale accipitur vt distinguitur contra supernatu rale. Et isto modo Seneratio diuina non est na turalis sed supernaturalis secundum Diony.
¶ Secundo accipitur vt distinguitur contra violentum et sic est naturalis quia nullum violentum est in diuinis
¶ Tertio naturale accipitur. Ut distinguitur contra artificiale. Et isto modo etiam est naturalis. quia licet verbum sit Ars patris quo producit omnia secundum Augustinum Camen verbum vel filius non producitur quia ars non respicit eternum sed factibile Ad idem etiam in sequenti. §. ix. Quarto naturale accipitur vt distinguitur contratra liperum. et sic generatio diuina est naturalis quia a principio naturali est scilicet a memoria fecunda quae continet essentiam cum intellectum quo vtrumque principiat naturaliter. vnde differt generatio filii a productionem spiritus sancti. quia productio spiritus sancti dicitur libera tantum secundum Aug. eo quod procedit per modum voluntatis et amoris Sed generatio dicitur naturalis et non libera. quia noen est per modum amoris sed per modum natiuitatis Sed d. Exquo productio spiritus sancti est eque necessaria et naturalis sicut filii. Quare ergo dicitur magis libera vel minus naturalis quam productio fi iii. Respondetur secundum eundem Fran. di. x. q. i. super primo quod ideo sola productio spiritus sancti libera dicitur. quia est a tali principio scilicet a potentia volitiua que mere est libera. vtpote per modum amoris liberalis. Productio autem filii est a principio totaliter naturali quia producitur per modum natiuitatis ideo ipsa mere natu ralis dicitur et non libera. vt sic accipiendo naturale et liberum Hec ex Fran. Ad idem infra vbi Liberum. §. iii
9
¶ Utrum generatio vel productio filii dei a patre sit per modum exemplaritatis vel ac tis Arguitur quod non. quia generatio filii dei est naturalis. ergo non artificialis cum naturale distingua tur contra artificiale. Sed in oppositum est quia Augustinus vii. de tri. dicit quod filius est plena ars omnim rationum. ergo est exemplar omnium vtpote verbum patris per quod facta sunt omnia vt scribitur Ioam i. c. Ad hec respondetur secundum Bonauem. super primo di. vi. q. vlti. concor. Rich. Quod procedere per modum exemplaritatis vel artis est dupliciter. Uno modo sicut exemplatum proprie. et sic crea tura producitur a deo tanquam exemplatum ab exemplari quia deus produxit creaturam secundum exemplar suum quod habet in mente diuina. vnde sic exemplar importat formalem causalita est respectu exemplati Alio modo dicitur procedere per modum exemplantis sicut ratio exemplani di alia. et sic procedit filius a patre. quia est verbum patris quo non tantum se loquitur sed etiam queque cetera disponit. pite eim filius est ars et exemplar omnium secundum Aug. supra. argumento in oppositum. Hinc habet ortum illud consue tum dictum vicem quod Qui negat ideas esse in mente diuina negat filium dei
¶ Ex aut obiicitur in argumento. quia fi lius dei generatur generatione naturali. ergo non artificia li. Dicendum est secundum Bonauem. quod quamuis primus mo dus exemplaritatis praedictus: naturali processui repu gnat. quia artificiale fit secundum voluntatis imperium non er naturam. tamen Secundus modus procedendi iam dictus non repugnat processui naturali. vnde non potst esse nisi naturalis processio filii dei. quia procedit a patre secundum rationem exemplaritatis non sicut exemplatum per aliquod exemplar vel per artem. quia non habet exemplar in patre sed procedit sicut ipsum exemplar vel ratio exemplandi cetera quia est verbum dici cui appropriatur sapientia et ars.
¶ Ad hec exeplum aliquale ponit Rich. de med. vil. dici quod si aliquis artifex conciperet naturaliter aliquod exemplar in mente sua. pu a de edificanda domo vel alio artificio. ita quod non haberet aspectum ad aliquod exemplar in concipiendo illius conceptionis directiuum. Et postea secundum illud exemplar con ceptum faceret domum vel aliquod artificiale opus. tume diceremus quod illud exemplar processit ab illo artifice non vt exemplatum sed tamquam ratio exemplandi. Opus autem illud vel domus qua fit ad hoc exemplar producitur ab illo artifice tamquam exemplatum. Hec ex Rich.
10
¶ Sed difficultas occurrit. si pater producit filium aspiciendo ad seipet tamquam ad quodam exemplar filii. Et arguitur quod sic. quia pater cognoscendo vel intelligendo seipsum producit filium ita quod secundum intelligendi rationem. prius est cognitio patris quam productio filii. ergo habetur propositum etc. Respondetur secundum eundem Rich. quod etsi pater in gignendo filium intueatur seipsum non tamen ad hoc est iste intuitus vt per ipsum natura reguletur in filii generatione. quamuis patet intelligendo se: filium producat per modumnature. etc. Nam et ab artifice creato aliter procedit arca. aliter filius quia arca procedit secundum rationem exempla ris vel ad exemplar. Sed filius secundum rationem na ture Similiter a deo aliter procedit creatura aliter filius qui est in patre non per exemplar vel artem sed per essentiam. Hec ex Rich.
11
¶ Utrum concedendum est quod deus ge nuit deum: Item an conceditur quod deus genuit alium deum Et arguitur iuxta magistrum in primo di. iiii. Quia cum hec sit vera. deus genuit deum. aut ergo genuit se deum aut alium deum. non primum quia Aug. primo de trinitate et philosophus. ii de anima. dicit quod nil gignit seipsum ergo sequitur secundum scilicet quod deus genuit alium deum ergo alium in deitate. et sic erunt plures dii quod est falsum.
¶ Ad hoc respondendo secundum Bonauem super praemo di. iiii. q. i. conrcor. doctorem subtilem et Scotis. et etiam Tho. ponitur conclusio
¶ Prima quod hec locu tio. Deus genuit deum. salua essentie vnitate recipitur et conceditur tam a sanctis quam a magistris vnde et canitur in symbolo. Deum de deo lumen de lumine deum verum de deo vero genitum non factum etc. Ratio. quia terminus in concreto stat pro supposito vel suppositis respectu actus qui est suppositorum vel competit suppositis puta. dicendo homo currit. Sed sic est in proposito. quia deus in concreto stat pro supposito vel significat suppositum scilicet deum patrem respectu actus personalis qui competit ei. Generare ei est actus personalis qui competit patri. ergo sicut hec est vera deus. pater genuit deum filium. ita hec Des genuit deum. Hec est ratio Scoti et Scotorlis.
¶ Secunda conclusio. quod ista locutio vel propositio est fal sa de virtute sermonis et non admittenda vice. deus ge nuit alium deum. similiter ista etiam non est admittenda. deus distinguitur a deo. Quia ly alius. cum dicitur alium deum: est bi adiectiuum cadens super deum et sic significat alietatem in diuinitate. Sed quoniam vnica est diuini tas vel deitas in trinitate nullo modo plurificabilis ideo sicut non potest dici aliud ens. nec alia enti tas ita nec alius deus vel alia deitas. et similiter nec potest dici distincta deitas a diuinitate etc Item secundum Tho. Ratio ad idem. quia illud est simpliciter apud fideles negan dum quo concesso sequeretur plures esse deos. vel idem generasse seipum. quorum vtrumque est impossibile sed sic est in propo sito. ergo etc
¶ Ad argumentum supra. vbi arguitur. au genuit se deu aut alium deum. Respondetur secundum Scotum et Scotorlis. cum magistero dicente quod neutra pars est danda cum vtrumque sit impossibile. Si adhuc instatur quaerende aut genuit eundem deum aut alium deum. dandum est al terum horum. quia secundum philosophum iiii. meta. et .x. Cum idem et di uersum diuidunt ens omne immediate. reducuntur ad contradi ctoria ergo etc
¶ Dico inquit Scotorlis. cum Sco. quod con cedi potest quod genuit eunde deum quia genuit filium quae est idem deus. Sed non sequitur ex hoc. ergo genuit se deum. imo hoc inferendo est ibi fallacia figure dictionis. quia commutatur quale quid in hoc aliquid. cum enim dico genuit eundem deum nulla est ibi reciprocatio. Cum autem dicitur genuit se deum ibi est reciprocatio. nam in ancedente cum dico eundem deum genuisse. ibi ponitur solum quod genuit eundem in esse deitatis. sed illud consequens. ergo genuit se deum refert non solum eundem in essentia sed eudem etiam in ratione suppositi. ideo que est fallacia consequentis et figure dictionis.
12
Sed dubitatur quales locutiones unt concedende in tali materia: Respondetur secundum Guil. e. di. cum Bona. Notando quod in diuinis triplex est modus vocabulorum Primo quadam important distincti onem solummodo. Secundo quidam important omnimodam vnionem Tertio quaedam se habent medio modo
¶ Illa prima vocabu la non recipiuntur respectu nominum communium quoniam persone licet sint distincte. tamen se vnum in deitate. propterea non recipiunt nonina vel vocabula simpliciter distin ctionem importantia. vnde iste non conceduntur. deus distinguitur a deo vel deus genuit alium deum. et huiusmodi. Secunda etiam non admittuntur quando ponuntur cum nomine distinctionis vnde hec non conceditur. deus genuit se deum. vel deus genuit se et huiusmodi. Tertia autem quie medio modo se habent. quia significant distinctionem et vnionem sicut est hoc verbum generatur a deo. vel deus gratioat deum vel deus generatur a deo. quia dicit di stinctionem in persona cum vnitate in essentia etc. similiter hec conceditur. pater generat alterum se. Istam ei ponit Aug. ad maximum. similiter hec conceditur pater mittens filium misit al terum se vt idem Aug. super Ioam. dicit. Hec ex Bonauen.
13
¶ Quid de argumentis logicalipus Primo arguendo sic. deus pater genuit alium aut ergo alium deum. aut alium non deum. Sed constat quod non genuit alium non deum. ergo genuit alium deum. Respondetur secundum Bonauem. ibidem quod in illa maiori non est sufficiens diuisio per contradictoria. Nam ad hoc quod sumatur con tradictio necesse est quod negatio feratur supra totum vl respectu totius vicem dicendo sic. aut genuit alium peu aut non alium deum. vnde sicut aliquo monacho nigri ordis qui est albus per naturam. demonstrato. non va let dici sic. Iste aut est albus monachus aut albus non monachus quia vtraque est falsa. sic in proposito. Similiter iuxta Scotorlis. si dicatur lapis est li. gnum album vel lapis est lignum non album. vtra que est falsa nec est contradictio. Sic in proposito iste ambe sunt false. deus genuit alium deum vel deus genu t alium non deum etc. Item secundum argumentum deus genitus est deus et est alius. ergo est alius deus. siue sic. deus bater genuit alium. et genuit deum. ergo genuit alium de um per locum a diuisus ad coniuncta etc. Dicendum secundum eun dem Bonauem. quod non valet. quia ibi est fallacia accidentis. sicut dicendo. Est bonus et est citharedus. ergo est bonus citharedus. Nam fallacia accidentis est secundum philosophum. ii Elen. Quando id quod dissimiliter inest assignatur similiter inesse rei subiecte et accidenti eius. sicut in proposito. nam deitas et alietas dissimiliter sunt in deo quia deitas secundum essentiam. alietas in persona.
14
¶ Quomodo differunt isti tres locutio nes. prima. filius dei est alius a deo. secunda. filius est alius deitate. Tertia. filius genitus est alius in deitate Respondetur secundum doc. subtilem. et post eum Pe trum de aquila Scotorlis. super i. di. iiii. Quod sicut in quit. in creaturis. iste propositiones differunt. petrus est alius ab homine. petrus est alius humanitate. Et petrus est alius in humanitate. ita etiam est in praedictis respectu deitatis
¶ Est enim pro propositione p. ma tenendum pro regula quod ex qua ly alius negationem identitatis importat. ideo quandocumque praedicatur tunc negatio identitatis tenetur vniuersaliter respectu praedicati quod intelligitur negari a subiecto. ideo illa est fal sa Petrus est alius ab homine quia negatur vni uersaliter confuse et distributiue petrum habere identitatem cum homine. Nam sensus est quod Petrus est aliud ens vel alia res ab homine isto et isto et sic de omnibus etc Sed ista est vera. equus est alius ab homine. quia est alia res ab homine. vnde in diuinis eti am ista est simpliciter falsa. filius est alius a deo vel pater est alius a deo quia negat identitatem deitatis. Sed ista est vera filius est alius a patre quia negat identitatem personalem tantum. et hoc est verum
¶ Sed de secunda propositione cum dici tur petrus est alius humanitate. aduertendum quod bi signatur humanitas esse formalis ratio differentie. non sic autem est in illa prima vbi signa tur. homo esse terminus differentie. ideoque predicatum consimiliter negatur vniuersaliter respectu cuiuslibet non participantis talem ratio nem differentie scilicet humanitatem. sed facit propositionem falsam respectu illorum qui ipsam partici ant. Exemplum. hec est vera. Petrus est alius a lapide: humanitate Similiter Deus pater est alius a lapide deitate. quia lapis non participat huma nitatem nec deitatem. ergo est alius etc. Sed ista est falsa. petrus est alius a paulo humanitate. similiter pa ter est alius a filio deitate. quia humanitas non est ratio differentie petri a paulo. licet ergo petrus sit ali us homo a paulo. non tamen sequitur. ergo est alius humanitate ab illo. quia vterque participat humanitatem. similis nec deus pater est alius a patre deitate. licet sic alius personalitate
¶ De tertia autem propositione cum dicitur petrus est alius in humanitate intelligen dum est quod in hoc modo locutionis ly alius. impor tat duo scilicet distinctionem illorum quae adinuicem comparam turpputa petri et paulu vel filii et patris. Et cum hoc communitatem istius in quo comperantur puta humanita tis. vnde cum dico. petrus est alius a paulo in humanitate importatur quod petrus distinguitur a paulo in numero sed conuenit cum eo in humanitate que numeratur in eis ita quod importatur in talibus conuenientia vtriusque cum distinctione et numeratione humanitatis in eisdenCum ergo deitas non numeretur in suppositis vel personis diuinis. ideo ista est falsa. pater est alius a fi lio in deitate. Hec Scotorlis. Item ista petrus est alius a brunello id est ab isto asino. in humanita te non est vera secundum Sctoum. quia non diuiditur humanitas in eis nec est commune eis quamuis hec sit vera. petrus in animalitate est alius a brunello quia animal est commune eis
¶ Unde pro regula est secundum Scotum. quod propositio illa est falsa vbi alietas addi tur determinabili quod non est commune suis extremis. si cut hec est falsa. Sol est alius mus. ergo non sequi tur. sol generat murem. aut ergo se murem aut alium murem. Sed bene sequitur quod generat alium qui est mus. Hec ex Scoto sufficiant.
15
Circa hec ponuntur regule logicales quattuor secundum Bonauem. super i. di. iiii. q. i. et. ii. Quas pro intelligentia dictorum et dicendorum vtile est indagare.
¶ Prima regula est. quod nomen ab stractum imposist forme a forma. puta albedo imponitur a forma albedinis. Sed nomen concretum imponitur a forma non tamen forme sed sup posito puta album ab albedine imponitur homi ni albo. Ad propositum ergo in theologia habetur quod exquo ly deus est terminus concretus a deitate impositus persone siue supposito ideo reddit locutionem veram pro persona non pro forma deitatis cum dicitur: deus generat deum. Sed hoc nomen essentia vel dei tas est abstractum ideo significat formam deitatis que est ipsa diuina essentia vel deitas. et pro illa supponit non pro persona. ideo hec est falsa. essentia generat essentiam vel deitas generat deitatem. quia generatio non est forme sed suppositorum secundum philosophum. ii de anima
¶ Secunda regula est quod terminus habens plura supposita sine distributione positus stat determinate pro illo quo verificatur vt cum dicitur homo currit verificatur pro currente. Ex hac regula patet quod hec locutio deus generat deum verificatur pro persona patris. nec ly deus ibi stat pro filio vel spiritu sancto. quia per verbum generat restringitur ad solum patrem.
16
¶ Ex hac claret solutio huius dupii. An sicut ista est vera deus generat deu. pro otere generante filium. Pariformiter ista sit vera. deus non generat deum pro filio non generante vel pro spiritu sancto. Respondetur secundum eundem Bonauen. et Guil. e. di. iiii. quod non. nam illa est vera. deus generat deum vt patuit supra. sed secunda est falsa scilicet deus non generat: deum Declaratur ex ista regula tertia. quia deus est terminus habens formam non mltiplicabilem. tantum ergo valet ei negationem praeponere sicutet postponere. et sic sequitur quod si in vno sensu reddit propositionem falsam Et in alio modo videmus quod praeponendo ei negationem falsa est. puta dicendo. non deus generat deum ergo et postponendo falsa est. puta deus non gene rat deum. quia negatio remouet totaliter praedicatu ab praeo termino deus. et sic remouet a qualibet eius super posito ergo a patre
¶ Sed vnde probatur quod ista. non deus generat deum sit falsa. Respondetur secundum Sco. quia iuxta sophistas ista negatio non negat distributine et sic sensus est non deus generat deum id est nullus deus ge nerat deum. et per consequens nec deus pater quod est falsum ergo etc. vnde claret quod non est simile de illa. deus generat de um qua est vera pro patre. et de ista deus non generat deum pro filio
¶ Quarta regula quod relatiuum refert ancedens sub eodem modo supponedi sub quo ancedens praecessit ipsum relatiuum nisi faciat relationem simplicem.
¶ Unde si arguatur sic. deus genuit deum. aut ergo de um qui est pater aut deum qui non est pater. Si deum qui non est pater. sequitur quod deus non est pater. ergo nec ge nerat Doem quod non valet argumentum. Quia dicendo deus genuit deum. ly deum supponit pro filio. et sic iu cta regulam istam. relatiuum scilicet qui debet referre proib lo scilicet pro filio. et ita sensus est deus genuit deum qui de us genitus aut est pater. aut non. Et certum est quod non. Cum autem infertur ergo deus non est pater mutatur suppositio. et non valet quia est ibi fallacia figure dictionis etc Hec Bonauen
17
Sed quo verificatur ista. deus est trinitas. et deus est pater filius et spiritus sanctus: quas Aug. onit in pluribus locis vt patet per magistrum. Cum enim nul lus deus est trinitas nec pater est trinitas nec filius nec spiritus sanctus pro qua ergo suppoit: Respondetur secundum subtilem doc. uper di. iiii. per. ii. q. vnica. quod hec propositio est vera Et eadem est veritas huius. deus est trinitas. et huius. dei tas est pater filius et spiritus sanctus. Nam quod sint vere patet quia subiectum et praedicatum supponunt pro eodem. ergo etc.
¶ No ta autem secundum eundem Scotum quod praedicatio in diuinis est duplex. Primo quadam est vera formaliter. vt est quoniam praedicatum conuenit formaliter subiecto hoc est per adia centiam secundum Scotorlis. di. v. primi libri vel per inherentiam denominatiue secundum Guil. scilicet dicit deus est bonus Secundo quodam est praedicato vera per identitate scilicet quando propter simplulitatem diuinam predicatum est idem subiecto licet non formalit: r. Itaque hec predicatio pater filius et spirtuis sanctus sunt deus: vera est formaliter. Sed ista est vera per identitatem non autem formaliter sanctce pater filius et spiritus sanctus sunt deitas. Ideoque et ista: deus est pater filius et spiritus sanctus: habet aliquam veritatem de predicatione formali quam non habet ista deitas est pater filius et spiritus sanctus Hec Scotus. Uide clarius de huiusmodi praedicationibus infra vbi Identica predicatio. §. primo. et sequenti bus.
18
¶ Quid ponitur fore generatio nis divine totale principium productiuum: hoc est vis productiua: Respondetur secundum Guil. super i. dis. iiii. per conclusionem. quod generationis divine totale principi um productiuum est intellectus diuinus cum essen tia diuina. probatur quia illa sunt vnum principium te tale alicuius productiuum que ita se habent quod neu trum ex se solo producit illud. sed ambo producunt illud. Sicut in exemplo si sint duo coniunctim simul nauem trahentes quorum quilibet separatim trahere non possit: ambo sunt vnum principium tractus na uis etc. sed sic est in proposito de intellectu diuino et de diuina essentia. ergo habetur propositum. Nam secundum Aug. v. de trini. Memoria fecunda est prin cipium generationis divine scilicet verbi diuini. Sed ista ambo integrant memoriam diuinam. imo sunt ipsa memoria fecunda que scilicet memoria non est nisi obiectum et potentia. Quorum vnum scilicet essentia diuina est cognoscibile principium. reliquum vero scilicet intel lectus diuinus est cognoscens. sequitur est quod ambo sunt vnum totale principium generationis diuine Dico totale non respectu partium. quia in diuinis non sunt partes. Sed totale id est ad modum quasi totius. vl vt totum significat idem quod perfectum secundum philosophum iuxta in lud etiam Ambrosqui in hymno dicit. In patre totus filius et totus in verbo pater etc.
19
¶ Sed quod horum est magis prin cipale principium productiuum in filii generatione: Di cendum secundum eunde Guil. quod essentia diuina quia en vniuersalior et est radit ac fundamentum diuina rum omnium personarum vt dicit Diony. nam ipsa eadem essentia concurrit cum voluntate etiam in productione spiritus sancti quod non facit intellectus etc. Quanto autem inter du as causas ad producendum concurrentes aliqua est vniuersalior tanto est principalior vt patet in connexione causarum.
20
Sed difficultas est quomodo essentia diuina dicatur principium generationis divine cum pater sit principium productiuum filii Nam vt Aug. dicit pater est principium totius deitatis. ergo et generationis filii. Respondetur secundum Guil. di. v. primi libri. ad ter tium argumentum. quod alio modo essentia est principium fi lii. Alio modo pater. nam pater est principium filii vt prin cipium quod. substantia vero vel essentia vt principium Quo: seu vt terminus formalis. Nam diuina essentia est qua quelibet persona est deus forma¬ liter etc. Exemplum Petrus habet principium Quodr scilicet suum patrem qui ipsum generauit. et habet prin cipium Quo. istud est humanitas. qua quilibet homo est homo. Hec ex Guil.
21
¶ Item quo potest deus esse ge bri. nerans eiusde essentie cum genito. cum causa diffe rat a causato essentialiter. Respondetur secundum Guil. supra dist. iiii. Notando quod relatiuorum triplex est genus Nam aliqua differentiam arguunt in essentia sicut causans et causatum aliqua autem solum in persona sicut pro ducens et productum. vnde ad hoc quod vna persona produ cat aliam non est necessarium quod differant in essentia sed sufficit distinctio personalis sicut est in proposito Tertio aliqua arguunt differentiam rationis tantum sicut mouens et motum. Idem enim potest mouere se ipsum vt patet de voluntate que mouet se. vnde Ans. dicit quod voluntas est instrumentum seipsum mouens et sic patet Hec Guil.
22
¶ An intellectus diuinus habet aliquem actum praecedente anque gignat filium: Respondetur secundum Guil. supra di. iiii. quod sic. habet enim actum essenti alem qui est intelligere qui praecedit filium et alia no tionalia. nature enim vel essentie que dat esse personis in primo signo conueniunt operationes iste essentiales scilicet intelligere et velle. Primo ergo est conside rare in diuinis intellectum et eius actu essentialem etc. Secundo notionalia que sunt productio actiua scilicet dicere. et productio passiua scilicet dici. et filius qui est constitutus ex essentia diuina et dici tanquam verbum diuinum consubstantiale patri per quod intelligit se et omnia Sed an operatio extra scilicet creare praecedat gignere. Idem Guil. di. xxvi. dicit quod sic quia est actus essentialis conueniens tribus personis. vnde pater creat inquamntum deus non inquantum pater. similiter filius et spiritus san ctus. ergo praecedit signo nature non tempore.
23
¶ Utrum essentia diuina generet § rm aut generetur etc. Ad hoc Magister in primo di. v. ranon det dicit quod catholici tractatores consentiendo dicunt quod nec pater genuit diuinam essentiam nec diuina es sentia genuit filium. nec diuina essentia genuit diuinam essentiam. Unde generalis regula est apud theologos vicem quod essentia diuina nec generat nec go neratur. Sed circa hanc questionem tria praecipua no tabimus
¶ Primo quid nomine essentie intelligitur Ad quod magister ibidem dicit. Hic inquit nomine essentie intelligimus diuinam naturam que communis est tribus per sonis et tota in singulis. hec ille. Et de hoc patuit supra vbi Essentia. §. xxxviii
¶ Secundo notemus quod error Ioachim abbatis contra magistrum eliditur Errauit enim ipse Ioachim vt habetur extra de sum ma trinitate. c. damnamus. Et dixit magistrum sententia rum fore hereticum in eo. quia posuit magister quod essentia nec generat nec generatur. imponens eidem quod sic posuit in diuinis quaternitatem scilicet tres personas scilic atrem filium et spiritum sanctum. Et addidit quartam rem scilicet essentiam que nec generat nec generatur. vnde ipse Ioachim errauit tenendo quod essentia generat et god neratur. Cuius contrarium tenet magister. Preterea Rich. de sancto victer. vi. de trinitur. expresse ponit quod essentia generatur vel generat. Probatur ratione: quia essentia di uina est pater: et essentia est filius. Et pr generat et fi lius generatur. ergo essentia gratiat et grnatiatur. Sed ad hec respondetur secundum Scotorelis. e. dist. v. Quod quicquid sit di opinionibus magistri tamen dicta sunt vera et approbata autoritate ecclesie quae est maxima. Ut dicit Aug. ac opi nio Ioachim est damnata supradicto ca. damnamus ioachim. Unde et Richardi verba in hoc sunt neganda. Nam in decretali eodem ait papa. Nos sacro approbante concilio credimus et confitemur cum petro id est magistero sententiarum quod illa scilicet essentia diuina est vna res incomprehensibilis et ineffabilis quae nec est generans nec genita nec procedens. sed est veraciter pater filius et spiritus sanctus tres persone similis et singillatim qualibet earumdem. Unde quia Ioachim inferebat quod fic po neretur quaternitas in diuinis: soluit eadem decretalis dicit. quod ideo non est quaternitas ibi sed solummodo trinitas. Quia quaelibet trium personarum est illa vnica res scilicet Essentia diuina. De hoc eodem etiam infra vb Res et realitas. §. ix. Item de hoc errore Ioachim et aliis latius vide infra vbi Opinio. §. iii. Ad probationem rationis dicendum secundum Scotorels. ibidem quod non valet consequenta. Quia in diuinis substantiua praedicam tur per identitatem. Adiectiua autem per inherentiam. Ionque ista. pater generat id est est generans: praedicatio est forma lis et per adiacentiam. Ista autem. essetia est pater vel et sentia est filius: est per identitatem. Et sic ibi in argu mento variatur modus praedicandi.
24
¶ Tertio pricipaliter ad questionem notemus. Quare predicta propositio non admittitur. Nimirum conclusio magistri et theologorum ac ed clesie est vt praedictum est scilicet quod essentia diuina nec generat nec generatur: Ad hoc respondetur per rationes quibus probatur conclusio.
¶ Primo secundum Bonauen. e. di. v. ar. ii. q. i. simul et Fran. Maro. Quia generatio de sua communi ratione ad substantiam terminatur principa liter. etiam in inferioribus et non ad accidens vt dicit etiam Philosophis. ist de gratiatione. Sicut enim alteratio est mutatio de qualitate in qualitatem. Ita generation est muta tio de substantia in substantiam: et ita gratiatio impeortat distinctionem in substantia. Unde et Aug i. de trinitr. dicit quod nulla res seipsam gignit. Sed quia essentia diuina est penitus indistincta cum sit vnica numero in personis. Nec potest eidem aduenire nouum esse. ergo essetia nec est generans nec genita etc.
¶ Secundo propatur per Guill. et Scotorelis. Quia si essentia gigne ret aut gigneretur ad se referretur quia gignensrefertur ad genitum reali relatione productionis. Sed essentiam dici relatiue est impossibile. quia si referretur esset danda alia prior essentia quae non referretur: et ita diuia essetia non esset prima quod est impossibile. Quod autem danda esset alia essentia praecedens probatur. Quia relatio praesupponit absolutum. Et sic si essentia diuina referretur pae supponeret aliam praecedentem esseutiam quae non referretur. Item si essentia generaret esset pater scilicet formaliter eo quod genuit. Sed hoc est impossibile. ergo essentia non generat etc.
¶ Tertio secundum docto. subtilem probatur sic. Quia quando aliquid est abstractum vltiata abstranctione nihil de eo praedicatur nisi sit primo modo dicendi per se: aut nisi praedicetur per identitatem. Et ita dum in tanta purita te consideratur ad nihil posterius respicit. Et de hoc pa tuit vbi Abstractum. §. iii. Sed quoniam diuina essentia est vltimate abstracta. Probatur: quia si non adhuc abstrahatur et cum non sit processus in infinitum: illud in quo stabitur voco inquit diuinam essetiam. Senerare vero et generari non praedicantur nisi denominatiue. Ideo nequaunt de ea sic abstracta predicari. Et sic patet. Hec Scotus.
25
¶ An essentia vt in patre generat: et essentia vt in filio generatur. Respondetur secundum Fran. Maro. in confla. super primo dist. v. q. iii. quod non. Ra tio prime partis quia nil generat nisi persona. Sed esse tia vt in patre non est persona. ergo essentia vt in patre non generat. Item ratio secunde partis. Quia essentia vt in filio non est filius scilicet formaliter. secus loquendo per identitatem. Sed quia nil generatur nisi solus filius. ergo el sentia vt in filio non generatur
¶ Ad euidentia horum nota quod ex qua philosophus dicit quod actiones sunt solum suppositorum et secundum Guill. supra debet glosari id est singularium. Medicus enim non sanat hominem in communis sed hunc hominem in singulari. Et sic currit illa autori tas philosophi i. Meta. Et. ii de anima. Ideoque generatio cum sit actio terminatur ad substantiam primam. Hoc est ad singularia et est actio singularium vt dictat Bonauen. e. dist. v. arti. ii. q. i. Quamuis quantum ad in tentione terminetur ad naturam communem quae numeratur in suppositis. Ideoque ipsum vniuersale scilicet homo habet generari non nisi in singulari puta in hoc vel in hoc homine. Sed quoniam in diuinis substantia non numeratur idem ibi a fortiori generationis productio omnino terminatur ad substantia primam quae est persona et hypostasis si ue suppositum. Iuxta Boecium. dicit persona est rationalis nature indiuidua substantia. Unde simpliciter in diuinis sola persona generatur et non substantia. Senerata quam persona: non generatur substantia siue essentia. secus in cre aturis. vbi Senerato hoc homine generatur homo vt homo in communi etiam scilicet in specie. vel vt est secunda sub stantia. Hec ex Bonauen
26
¶ An proprietas patris generet et proprietas filii generetur. Respondetur secundum Franciscum ibidem quod non. Probatur: quia nullus effectus formalis potest praedicari de sua causa. Unde hec est falsa. albedo est alba. Sed generare est effectus formalis proprietatis patris id est paternitatis ergo etc. Eodem modo dico inquit quod proprietas filii non generatur Quia generari est effectus formalis filiationis ergo non denominat ipsam. Hec ex Francisco.
27
¶ Utrum filius generetur de sub stantia patris Respondetur secundum Scotoreclis super primo dist. v. q. ii quod in ista questione conclusio est certa scilicet quod filius est de substantia patris. Quia Aug. contra Maximum lib. iii dicit. Nullo modo dei filium cognoscitis: si hunc de substantia patr esse negatis. Ad idem est scriptura Psalmus Tecum principium in die virtutis tue in splendoribus sanctorum ex vtero an luciferum genui te. Dicit ex vtero. gloid est ex substantia intima. Sunt etiam ad id plures autoritates quas ponit Magister ex quibus concludi tur etc.
¶ Sed difficultas est in mo ponendi. Nam vna est opinio Henrici de Gand. et Gaudefrid de fontibus. dicit quod filius dei est de substantia patris quasi de materia. Horum probationes dimitto cau sa brevitatis. Doctore autem nostrum sequendo. dico (inquit Scotorels cum antiquis doctoribus quod temporibus etiam Augustini nullus fuit ausus no minare in diuinis materiam vel quasi materiam. Quia materia vel quasi materia non exigitur nisi ratione agentis imperfecti et ratione mutationis. Sed in diuinis nil imperfectionis est ponendum. vbi est ne cessario productio perfecti sine omni mutatione ergo etc
¶ Nota ergo ad euidentiam secundum Bonauen. supra. q. ii quod hec prepositio de. pluribus modis tenetur
¶ Prius mo aliquando materialiter vt cum dicitur Cultellus fit de ferro. Secundo aliquando ordinaliter vt dicendo de mane. id est post mane fit meridies. Tertio aliquando originaliter. vt cum dicitur. Radius fit de sole. vel splendor fit de igne. Quarto aliquam do substantialiter. Et hoc quandoque integraliter sicut dicendo. Partes sunt de toto siue de substantia totius. vt vrceus vini de dolio vini. Uel originaliter vt cum dicitur. Filius est de substantia patris. Ubi ratione ablatiui tenetur substantialiter sed ratione genitiui originaliter. Ideoque secundum eundem Bonauen. Scotorelis. quaque et Guill. Hec propositio Filius dei est de substantia patris: debet sic intel ligi esse vera vicem. vt ly de. non dicat praecise originationem tantum Quia isto modo etiam creature esse diceren tur de substantia dei. Nec dicat praecise consubstantialitatem tantum: quia sic pater posset dici de substantia filii eo quod sunt eiusdem substantie
¶ Sed ly de dicat hec duo simul scilicet originationem et consubstantialitatem vt sic sensus. filius est de substantia patris id est originatur a patre et consubstantialis est eidem. Ex quo infer tur quod hec non conceditur pater est de substantia fili Quia pater non originatur a filio. licet sit consubsta tialis filio. Esse enim de substantia vtrumque importat vt patet. ergo non sufficit vnum solum istorum scilice consubstanti alitas sine altero scilicet originatione. Infertur etiam quod hec non conceditur. Creatura est de sub stantia dei: quia licet creatura originem habeat a deo. Tamen non est consubstantialis deo. Hec secundum doc. praedictos
28
¶ Utrum filius vel spiritus sanctus situtr de nihilo: Respondet magister e. dist. v. cum Augustino quod non. Quia sunt de aliquo. Nam filius est de substantia patris genitus consubstantialis. Et spiritus sanctus de substantia patris et filii procedens et eiusdem substantie cum eis ergo non de nihilo sed de aliquo scilicet de substantia. Hoc idem probat Scotorelis. vbi supra. sic. Quia si for ma praexisteret composito in creaturis tunc compositum non dicitur fieri de nihilo dato etiam quod non praexisteret aliquid quasi materia. Essentia autem diuina ad minus secundum nostrum modum intelligendi praexistit vt forma. Ideo non sequitur quod filius sit de nihilo Similiter de spiritu sancto. Hec Scotorelis.
29
¶ An pater sit de nihilo Cum enim non sit de aliquo. ergo est de nihilo. Quia aliquid et nibil sunt contradictoria. Respondet Bonauen. e. di v. in. q. circa litteram quod aliquid esse de nihilo tripliciter potest intelligi secundum Ansel. lib. Monolis. Uno modo vt ly nihil accipiatur simpliciter negatiue. Et sic nihil et aliquid sunt condictoria. Unde isto modo pater dici tur de nihilo. Et deus siue diuina essentia dicuntur de nihilo nam pater a nullo est. et deus de nihilo est id est de nullo vel non aliqua etc. Sed talis modus loquendi non est vsitatus. Alio modo potest intelligi vt ly nihil accipiatur privatiue vel positiue scilicet ponendo praeia centem materiam sicut dicitur cultellus de ferro fieri. Unde sic illud dicitur priuatiue de nihilo fieri quod est aptum fieri de non aliquo privatiue. Ut dicendo. De non aqua fit cultellus. Et sic sequitur quod de nihilo privatiue. hoc est de ente quod aliquid non est. puta de ferro quod aqua non est. Tertio modo potest in telligi parti positiue partim privatiue. vt si dicatur. aliquid de nihilo fieri ordinaliter quia post nihil est ali quid: sicut mundus dicitur factus de nihilo. Simili anima rationalis. Istis duobus vltimis modis non potest dici quod pater vel deus sit de nihilo. quia eternum habet esse etc.
30
GEneratio diuina ssecundo qua ad eius qualitatem. Utrum deus pater genuit filium voluntate an necessitate: Ad hoc magister in primo dist. vi. allegans autori tates Orosii ad Aug. Respondet quod nec voluntate nec necessitate: quia necessitas in deo non est. scilicet coactio nis. Et quia praeire voluntas sapientiam non potuit. ergo filius qui est sapenia non generatur voluntate. Et infra. dicamus ergo verbum dei: esse filium dei natura: non voluntate. Ut docet Aug. xv. de trinitur. vbi quendam catholicum commendat. Qui heretico versutissime in terroganti. Utrum deus filium volens vel nolens genuerit. Acute et sane respondit. vicissim ab eodem querens. Utrum deus pater volens aut nolens sit deus: Ut si diceret nolens: sequeretur grandis absurditas t miseria. Si autem diceret volens tunc responderetur ergo ipse voluntate sua deus est non natura. Et sic hereticus tacuit nec potuit concludere. non nature esse filium sed voluntatis etc.
¶ Sed contra arguitur quod vo luntate genuit quia omne inuoluntarium est triste. Ex. v. Meta. sed nil est triste in diuins ergo etc. Item quod genuit necessitate arguitur quia ea quae sunt in deo impossibile est non esse. Et ita filii dei generationem necesse est in deo esse. cum sit in deo. Nam. ii Peri her. necesse est esse quod impossibile est non esse etc. Quomodo ergo intelligenda sunt praedicta. Ad hec respondendo
¶ Primo videndum est an generatio filii a patre sit necessa rio. Et dicendum secundum Scotorels. e. dist. vi. simulqu Guill. per conclusionem quod sic Quia quad necesse est esse: producitur necessario sed filium in diuinis necesse est esse. Quia nihil est in deo quod non sit necesse esse ergo etc. Nam si non. sequeretur quod aliquid in deo esset contingens Et sic cum quicquid est in deo sit ipse deus: esset contigens deus. quod est impossibile. Item sequeretur et quod si pater non necsio produceret filium: tunc pater posset mutari. Cum enim prius producebati ponatur quod nuc non producat. Et sic de producente fit non producens ergo mutatur: et per consequens pater potest non esse pater vel no erit pater. cum productio actiua constituat patrem. Sed patrem non fore patrem est impossibile ergo etc. Quod si dicatur quod sicut deus de creante potest esse non creans sic pater potest esse non pater. Hoc non valet quia non est simile eo quod deus non refertur ad extra relatione reali. sicut refertur ad intra. Et sic patet propositum.
31
¶ Secundo videndum est quali ne tessitate dicitur pater generare filium in diuinis. Ad quod nota quod necessitas dicitur multiplex secundum plures modos de quibus habes infra vbi Necessitas etc. Sed quantum sufficit ad praesens aduertendum secundum eundem Scotorels. Guil. Fran. Bonauenturam quomue Quod necessitas quedam est coactionis vel violentie contra na turam vel contra voluntatem et talis non habet locum in deo. vt patet per argumentum primum supra dictu. Item quedam alia est necessitas naturalis determiationis. sei quam exigit natura. Et tali necessitate pater in diuins producit filium: quia exigit hoc natura fecunda. Ex perfecta enim et abundanti fecuditate pater coexigit naturaliter filium vt dicit Fran. Maro. e. di. vi. Et sic ibi est necessitas naturalis determiationis: quia menoria paterna per quam producitur filius est determiata ex se ad producendum verbum. Preterea secundum Bonauen. et Richar. super e. di. Quedam necitas dicitur immutabilitatis eterne: et hec etiam ponitur in deo. Nam Augustinus contra Maximum dicit quod pater eo modo quo deus est genuit filium sed deus est necessario ergo etc. Talis necitas non repugnat diuie libertati vel voluntati sed solum mutabilitati. Imo sic accipiendo necessitatem omnia quae sunt in deo sunt necessaria. Eo quod necessitas est modus intrinsecus omnium diuinorum secundum Fran. Maro. dist. x q. i. Unde deus pater non contingeter genuit filium. nec contingenter spirant pater et filius spiritum sanctum: sed neces sario. vt probat etiam argumentum supra positum. Sed insuper quarto quedam est necitas correquisite perfectionis De qua in sequen.
32
¶ Tertio videndum est hic. An necessitate requisite perfectionis deus pater genuit filium: Ad quod respondetur secundum Scotorelis. supra. quod necessitas requisite perfectionis dicitur dupliciter. Uno modo quod hoc esset imperfectum sine illo. Alio modo sic quod ex plenitudine perfectionis hoc redundat in illud sicut ponit Auicem. vi. Meta. De secunda ista certum est quod pater necessario producit filium quia ex plenitudine sue perfe ctionis et bonitatis communicat filio essentiam diuinam etc. Sed de prima aliqui dixerunt quod si pater non produce ret filium: intellectio paterna non esset perfecta: quia non esset in termino: cum verbum sit terminus intelle ctionis divine. Et sic non esset perfecta quia operatio non est perfecta nisi in termino
¶ Sed contra hoc Scotus in reportatione arguit sic. Operatio intelligendi est perfectio simpliciter sicut et bonitas. Sed posito per impossibile quod pater non produceret filium ad huc esset in patre perfecta bonitas: Preterea pat non communicat filio nisi quod habet. Sed ante produ tionem filii: habet operationem imperfectam: quia habet eam sine termino. vt ipsi dicunt. ergo sequeretur quod pater conmunicaret filio intellectionem imperfecta. Et sic fili us esset imperfectus. Ideo notandum secundum Guill. clarius iuxta mentem Scoti. quod duo sunt signa ori ginis Primum in quo sunt essentialia omnia perfecte in patre
¶ Secundum signum in quo sunt notionalia. Et in isto signo secundo communicat pater filio. Et sic ratio opinionis praedicte non concludit: quia intellectio in se est in termino perfectionis dato quod non habeat terminum distinctum secundum Scotorelis. Item secundum etiam Guill. addo breviter pro euidentia quod in quolibet horum signorum duorum tria inquit considero iuxta mentem Scoti
¶ In primo signo prims occurrit intellectus et voluntas absolute. Secundo intellectu pater intelligit. Tertio voluntate vult Sic in secundo siergo originis primo occurrit intellectus et volun tas absolute. Secundo pater per intellectum producit filium. Tertio voluntate pater et filius ambo producunt spiritum sanctum
¶ Unde secundum Guill. ibidem etiam Aduerten dum quod deus in quodam signo nature praeintelligit patri. quia intelligere est adequatum diuinitati. Et sic essentialiter deus praeintelligit patri: sed tantum non generat quia oportet quod generans distinguatur a genito realiter Deus vero est idem realiter cum generante et genito ergo deus intelligit sed intellectio in illo priori signo non est proprie originata. ergo etc. Hec ex Guill.
33
¶ Quarto circa predicta videndum est. An voluntate genuit paterfilium: Respondetur secundum Scotum et Guill. e. di. vi. similis et Bonauen. etc. per conclusionem quod libera voluntate pat producit filium et non necessitate mera nature. Nam vbi summa extat beatitudo ibi omnialibere fiunt alias impediret beatitu do. Sed in deo est summa beatitudo. ergo volens producit filium et non necessitate tali quae repugnat liberta tati voluntatis. Nec etiam necessitate naturali mere vt ignis calefacit: qualicumque voluntate sequestrata: e patr producit filium volens etc
¶ Sed nota secundum eosdem doctores praedictos. Quod libertas voluntatis quedam dicitur accedens qua quis de non volente fit vo lens etc. Et hec voluntas nullo modo est in deo nec respectu sui nec respectu alterius etc. Alia di citur Antecedens que precedit effectum causali tate vel duratione. Etiam hec voluntas non est in deo ad intra scilicet respectu diuinorum sed bene ad extra scilicet respectu creature. Accipiendo ly ancedens proprie vt dicit ordinem temporis. Uerumtamen accipiendo large vt dicit ordinem nature siue perfectio nis vel ordinem originis: sic bene reperitur in diuinis etiam ad intra. Unde libertas antecedens vo catur que in quodam signo prior est generatione: quia secundum Dionysium Essentialia priora sunt notionalipus: sed libertas est essentialis et generatio notionalis etc. Unde libertas voluntaria antecedens bene conceditur in generatione filii dei. Sed tertio alia est libertas voluntaria que dicitur concomitans sic vocata quia semper est cum generatione in diuinis inseparabilis a libertate vel voluntate. Et hac etiam voluntate libera filius generatur cum sit coniuncta na ture approbans et diligens omne bonum siue creatum siue increatum secundum Bonauen. Uerumtamen aliter est in generatione filii qui exit permodum nature. Et alit n spiratione spiritus sancti qui emanat per modum liberalis voluntatis: quia in generatione filii natura produ cit principaliter comitante voluntate. Damasce. enim lib. i. ait quod generatio est opus nature. Sed in spiratione voluntas producit principaliter comitante na tura secundum e. Bonauen. Quarto praeterea est quedam voluntas eliciens secundum Guill. Hec est voluntas que est spiritus sancti principium productiuum. Et tali voluntate non producitur verbum vel filius dei. Nam in nobis quidem sic est quod voluntas imperat intellectui vt aliquid cogitet. Ideo Augustinus dicit ix. de trinita. quod ver pum amore concipitur. Noticia enim placita digneque amata verbum est. Et hec loquitur et intelligenda sunt de verbo nostro: sed non de verbo diuino: quia intellectus diuinus vno actu intelligendi cognoscit omne cognoscibile per suam essentiam in qua resplen dent omnia. Sed intellectus noster se conuertit per imperium volutatis ad diuersa intelligibilia: vnde in nobis verbum producitur voluntate eliciente: sed in deo non voluntate eliciente producitur. Hec ex Guill. Item secundum Scotorelis. voluntas in ratione principii eli citiui habet productionem adequatam sicut est productio spiritus sancti. ergo pater non producit filium voluntate elicitiua Cum idem principium elicitiuum eiusdem rationisi diuins non potest habere duas adequatas productiones.
24
¶ An ergo concedendum est quod pa ter gignit filium mere gratis vel mera liberalitate: Respondetur secundum Bonauen. e. dist. vi. quod in amore gratuito sunt duo praecipua. Unum est quod dat libera litate mera: ita quod nulla est exigentia nature nec debitum meriti. Et isto modo pater filio dat esse vel etiam spiritu sancto non mere gratis vel libere: sed na turaliter. Et sic necessario quia memoria patris fe cunda necio est communicabilis producendo verbum: ex sua natura intellectuali. Non quidem necessitate coactionis vt praedictum est: sed immutabilitatis eterne et libere. Ideoque generatio diuina dicitur naturalis accipiendo naturale vt distinguitur contra liberum vt dictum fuit. supra e. § viii. Aliud in amore gratuito est quod dat sine retributione. Et quantum ad hoc secundum: amor dicitur gratui tus in diuina gratiatione. Sicque intelligendum est il¬ lud dictum Rich. de sancto vic. scilicet quod in patre est amor grgtuitus qua dat esse filio et spiritu sancta
¶ Sed circa hoc queritur. An filius dei maiorem erga nos exhibuerit liberalem amorem et bonitatem quam pater vel spiritus sanctus ex hoc quod In creatione omnia per verbum id est filium facta sunt In redeptione verbum id est filius caro factum est. Et in glorificatione hec est vita eterna vt scilicet cognoscant te deum et iesum christum Respondetur secundum Guil. in primo dist. xxiiii. quod sicut pater per verbum condidit omnia ita et per spiritum sanctum. Et ex charitate quae appropatur spiritu sancto fa ctum est verbum caro. Et sicut filio dei erimus beati sic et spiritu sancto et patre: quia beatitudo essentialis in deita te consistit ergo equalis amor est singularum personarum ad nos et liberalitas etc.
35
Gneratio diuina tertio scilicet quo ad eternitatem. Utrum gene ratio filii dei sit eterna: Respondetur per conclusionem quod sic et claret ex fide. Ratio secundum Guill. super i. dist. ix. Quia deus est ab eterno immutabils si ergo de non generante factus esset deus postea ge nerans aduenisse deo mutatio. ergo generatio necessario est eterna.
¶ Sed difficultas est. Quia eternum dicitur quasi extra terminum ergo nihil quod habet terminum est eternum. Sed generatio filii habet terminum a quo vel principium scilicet patrem et terminum ad quem qui est filius Nam gratiatio a patre originatur et in filium terminatur ergo etc. Respondetur secundum Guill. ibidem quod principium et termen nus capiuntur pluribus modis. Uno modo pro principio et termio durationis et causationis: sicut dicimus quod deus est principium creature et finis. Quia precipue nos homines a deo facti sumus et ad eum venire habemus Secundo modo pro principio magnitudis vel termio: sicut dicimus in linea principium et tminum quibus clauditur. Tertio modo pro principio originis et tmino productionis. Nam et iuxta philosophum contra Mellissum i. philosophe. c. vi. differunt principium temporis et principium generationis in creaturis: quia gratioatio et duratio non sunt idem. Ad propositum ergo cum dicitur nil quod habet terminum est eternum. Hoc ve rum est intelligendo de primis duobus modis. Sed non de tertio modo: quia non repugnat eternitati habere prince pium origis et terminum productionis sicut est in proposito: sed bene repugt eternitati habere principium durationis et magnitudis terminum. Denique in diuins non dicitur generatio claudi terminis quia ibi est immensitas
36
¶ Sed quo potest euidentius ostem di quod granatio diuina est aeterna. Nota secundum e. Guil. ac Scotorel. e. di. ix. quod quia haoc gratialiter verum est quod vicem. omne quod producit a se per naturam sine transmutatione et sine dependentia necio habet productum sibi coeuum et productio nem sibi coeuam. Et patet in exemplo de sole et igne. qui si esset aeternus: splendor eius esset sibi coeuus. vt patet per Aug. vi. de trin. Sed quia pater in diuins est ab aeterno ergo et eius graestiatio vel productio aeterna est.
¶ Si dicas. Potest esse quod producens effectum non habeat productum sibi coe uum. Concedo quod bene potst esse hoc tribus modis. Primo si producit contingenter per modum voluntatis. sicut deus produ cit creaturas per suam voluntatem et ideo licet deus sit eternus. tamen non oportet quod creature sint eterne quia contingenter producuntur. Secundo prouenit si agens agit cum trasmutatione sicut patet in gratiatione naturali creature. Dato enim quod adam factus fuisse ab eterno a deo tamen filius suus abel non fuisse sibi coeuus quia in gantioatione hominis requiritur transmutatio et formatio ma terie in vtero mulieris quae fit in tempore. Tertio prouenit ex hoc vicem si producens non habet a se hoc quod producat sed dependet a priori. vt patuit in fornace trium pue rorum vbi ignis non comburebat illos: quia deus a quae dependet ee et agere ignis: suspenderat actionem illius Sed ad propositum in illa gratioali maiori excluduntur omnes iste condiciones. Nam deus pater non producit filium contin genter nec cum transmutatione. quia hec essent imperfectionis Nec etiam dependet ab alio in producendo cum sit primum agens a nullo existens: ergo habet productum coetrnum etc.
37
Utrum generatio diuina ab eter no semper sit in fieri. Respondetur breviter secundum Guill. e. dist. ix. quod de termino factionis vel fieri possumus loqui dupliciter. Uno modo proprie. Et sic illud dicitur fieri quod nondum est in esse perfecto sed in fieri. Et sic generatio diuina non fit. quia ab eterno habet esse perfectum. Alio modo Ampliatiue vtendo terminis. Et sic bene conceditur quod semper fit Unde sic intelligendo Origenes super Esavt allegatur a magistro in lra e. di. ix. l. i. dicit sic. Splt dor emim non semel nascitur et desinit: sed quatiens ortum fuerit lumen ex quo splendor oritur: totiens oritur et splendor claritatis. sic ergo saluator semper nascitur. Hec ille. et sic patet
¶ Si obiicitur: quia secundum Arist i. Peri hernm. Quod fit: nondum est. Sequitur est quod si generamtio filii dei semper est in fieri. per consequens nondum est. ergo non est eterna: quia eternitas est conditio rei existentis sicut et necessitas. Unde et quiditates secundum eos quieas ponunt in potentia obiectiua: quia non habent actualem exi stentiam: nec sunt eterne nec necessarie sed abstrahunt ab eis. Ad hanc obiectionem respondetur secundum e. Guil. ibl dem quod illud Aristo. dictum veritatem habet in creaturi permanentibus. Non autem in deo ad quem reducuntur omnia quae sunt perfectionis. remotis illis quae sunt imperfectionis vt docet beatus Dionysius.
¶ Unde secundum e. Guill. nota pro euidentia. quod tria sunt genera eorum qui generantur. Primo quedam sunt talia quod dum generantur sunt sed subito traseunt sicut patet in successiuis vt in motu vel tempore. Secundo quidam sunt talia quod dum generantur non dum sunt: tantum postquam genita sunt permanent vt patet in permanentibus Tertio quedam sunt talia quod quando generam tur sunt et permanent. sed tamen accidentia sunt sicut est verbum nostrum internum constitutum ex actu intelligendi et dictione passiua. Quandiu enim manet actus intelligenm di tandium eadem gignitione verbum gignitur et est ac permanet. Itaque ad propositum. exquo perfectionis est aliquod verbum esse quando gignitur et etiam permanere in gignitione sicut permanere semper in intellectio ne actuali perfectionis est. Ideo hoc est deo attribuendum. dimissis reliquis que sunt imperfectionis Unde patet quod magna est dissimilitudo verbi no¬ stri ad verbum diuinum: quia verbum dei est substantia et eternum. Sed verbum nostrum est accidens et temporale. Hec Guill.
38
¶ An filius dei vere dicatur ab eferno semper genitus: Arguitur quia habito termio cessat motus: quia motus fit propter locum et terminum. ex. iiii. Phycorum. Ergo a simili genito filio cessat generatio. Quia alias ista gratioatio esset frustra exquo iam genitus est filius et per consequens generatio non est eterna quia finem habet. Respondet Guill. e. dist. ix. quod argumentum hoc bene concluderet in creaturis: sed in diuinis est aliud quod obstat. scili necessitas diuinorum omnium et constitutio filii per generationem. Et ita si non esset: tuc non esset filius in diuinis
¶ Conclusio ergo ponitur secundum eundem. genitus quod filius sic semper est a patre genitus quod smper generatur. Probatur per Gregorium super Iob vt allegatur a magistero e. dist. ix. dicit. Dominus iesus in eo quod sa pientia et virtus dei est: de patre ante tempeora na tus est vel potius (quia nec cepit nasci nec desiit) di camus verius semper natus. Hec ille. Item proba tur ratione. Quia forme vel quasi forme est denominare suppositum in quo est. Sed quia generatio passiua est semper in filio quia est eterna ergo semper ea filius gignitur et genitus et denominatur. Hec ex Guill. patet etiam ex dictis. §. praecedenti
39
¶ Sed que istarum est magis pro pria an ista Filius semper gignitur an illa filius semper est natus Respondet Guill. quod quamuis vtraque sit vera. Tamen hec scilicet filius semper est natus magis exprimit esse perfectum filii: quia in eo quod dico natus est: significo perfectum esse. In eo autem quod dico semperostenditur quod illud esse per generationem semper habet a patre: Sed cum dicitur quod semper gignitur. solum hoc notatur quod semper capit esse a patre filius per generationem et non exprimitur an habeat esse perfectum vel imperfectum ergo ista scilicet filius semper est natus est magis propria. Hec ex Guill.
40
GEnerandi potetia quomodo dicitur esse in diuinis: Et secundum Magistrum li. i. di. vii. Arguitur sic. Pa ter potens est natura et eius potentia natura est vel essentia. Sed essentia diuina nec generat nec generatur. ergo generare sicut nullo modo est essentie ta nullo modo erit potentie. Cum emim in patre et filio et spiritu sancto est eadem essentia et eandem potentia vnica. Si ergo essentie non conuenit generare per consequens nec conuenit potentie etc. Ad hec secundum Bonauen. Respondetur in questio. circa litteram. quod quamuis potentia ab solute considerata in deo sit idem quod essentia. Tamen essentia est nomen magis abstractum quam potentia ideoque potentia attribuitur persone scilicet patris. Unde potentia generandi non dicit naturam diuinam simpliciter sed dicit naturam vt in tali persona vicem inascibili. Propterea non est simile de nomine essentie et nomine potentie: quia potentia generandi dicit fecunditatem ad actum generationis. Et hec est propria persone. Es¬ sentia autem dicit naturam diuinam simpliciter.
¶ Unde nota secundum e. Bonauen. e. di. q. i. quod in diuinis quadam sunt nomina mere essentialia dicta essentialiter vt deitas bonitas maiestas. Quedam autem sunt essentialia dicta personaliter. vt genitus generans spirans etc. Sed qua dam sunt personalia dicta essentialiter. vt missus: icat natus datus. quae dicunt respectum ad personam. Ideo sunt personalia. Dicunt etiam effectum in creatura: ideo sunt essentialiter dicta etc.
41
¶ Utrum potentia generadi dica tur vere esse in filio etiam et no tantum in patre: Nota ad hoc secundum Guil. in i. dist. vii. quod potentia generandi tripliciter dicitur
¶ Primo prout ly generandi est gerundium istius verbi actiui genero ras. Et sic non dicitur esse in fi lio secundum Scotum quia cum dicitur potentia generandi est in isto: significat suppositum quod potest in actum gignitionis egredi. Et sic cum diceretur quod potentia generandi est in filio significaretur quod suppositum vel persona filii potest egredi in actum gnationis. quod est falsum. patet quia filius non potest gratiare. Unde ista: filius habet potentiam generandi non ita conceditur proprie. Similiter nec ista. filius habet sceitam generandi. sed ista Filius scit generatie nem. bene conceditur
¶ Secundo potest capi vt ly generandi est gerundium verbi passiui scilicet generor. Et sic conceditur secundum magistrum quod filius habet potentiam generandi quia habet huiusmodi potentia quae generetur.
¶ Tertio potest capi vt ly generadi sit genitiuus casus huius participii scilicet Sed nerandus da. dum. Et sic dicit quasi impersonaliter actum ex potentia tali aut ad gignitionem actiuam aut ad passiuam. Et quia hec disiuctiua est vera scilicet quod filium aut gignit aut gignitur. Ideo sic capto ly generan di conceditur quod in filio est potentia generandi. Uerut proprie loquendo et simpliciter. potentia generandi est pre pria patri: et non tam proprie est in filio. vt patet vbi Pro prie. §. vi. de Appropriatis.
42
¶ Utrum potentia generandi sit eadem et equair in filio sicut in patre: Ad hoc Mgis in primo dist. vii. Respondet quod sic allegan. Aug. contra Maximum dicit. sic. Absit vt ideo sit potentior pater fi lio sicut putas: quia creatorem genuit. Filius autem non genuit. neque enim ideo filius non genuit quia non potuit sed quia non oportuit etc. Et infra exponen magister dicit id est non ex impotentia filii fuit hoc quod non genuit sed quia ei non conuenit: quia pater proprietate gnationis pat est qua oportet eum non esse filium. Et filius proprietate natiui tatis filius est qua oportet eum non esse patrem. Unde magister concludit quod vna et eadem sit potentia qua pa potest generare et quo filius potest generari cum in pa tre et filio non sit nisi vna sapientia et vna natura et pa tentia. Hec ibi. Intelligendum autem est secundum Scotis. et Fran. Maro. ac doc. quod in patre est actiue: In filio passiue. Unde Guill. ibidem ponit talem condusio nem quod vnica eademque potentia quae in patre est vt generet In filio est vt generetur. Probatio quia vnumquodque vt sibi congruit sic est in vno et in alio Sicut cognitio alicuius rei est eadem in oculo et imaginationem et intellectu: alio et alio modo prout singulis congruit Cum ergo potentia generandi conueniat patri actiue scilicet vt generet: et filio vt generetur sic ponenda est in eis etc. Exemplum secundum Rich. e. di. vii. q. iii. Sicui cum ex aere generatur ignis dicimus quod in aere ille est aliqua potentia qua ignem potuit generare. Et cum illa materia aeris in quo est potentia talis maneat in esse ignis generati. Dicimus quod in illo igne genito est potentia aliquo modo eadem qua potuit gene rari etc. Sic in proposito exquo filius est genitus de substantia patris: et eadem substantia manet in filio videtur aliquo modo quod potentia qua filius potuit gene rari non differt a potentia quae pater potuit generare in aliquo absoluto: quia nominat diuina essentiam sub ratione quae communicabilis est per greatiationem. Hec Rich. sed hoc exenplum deficit in hoc quia essentia non est materialis pars vel causa in diuinis etc
43
¶ Quid est proprie fundamenta liter ista potentia generadi: Respondet Guill. e. dist. vii. Quamuis Tho. dicat quod est essentia diuina. moe lius tamen cum doc. Subti. Dico inquit quod potentia gene randi in patre est memoria fecunda vicem itellect. cum essentia diuina. Hec Guill. concor. Fran. Maro. in confla. primi e. di. vii. q. iii.
¶ Si obiicitur Memo ria fecunda est in patre et non in filio. ergo nec potentia generandi est in filio. Respondet Guill. concor. Fran. ibidem quod memoria fecunda dicitur solum esse in pre qui habet prolem mentis scilicet verbum. In filio autem est memoris eadem absolute non vt cum ista fecunditate. Nam secundum Aug. xv. de trin. Quelibet trium personarum habet memo riam intelligentiam et voluntatem. Sed memoria vt est in patre est fecunda vt generet verbum
¶ In fili etiam est menoria eadem sed non nisi vt gignai. Unde potentia generandi quae est essentia cum intellectum est in patre vt generet. Et est in filio vt generetur seu vt sit filius cum sit causa essendi filio. Quia dicente Aug. sicut pater deitate est deus et paternitate est pater. Ita filius eadem deitate est deus et filiatione est filius. Concluditur est quod quia menoria est subiectum huius potentialitatis. vbi aut est subiectum: ibi est et eius propria passio. ergo in filio est potentia generandi.
44
¶ Quare pater non communicat filio actiua praotentiam generandi cui tamen communicat potentiam spirandi: Respondetur secundum Bonauem. e. dist. vii. q. ii quod hoc est propter duo. Unum quia hoc est impossibile. Aliud quia non conuenit. Ratio quaere non est possibile quia actiua potentia generandi vel fecunditas inest patri ex primitate id est inquantum est primum principium. Impossibile est autem quod primum principium communicet alii primitatem: quia hec est oppositio in adiecto vicem quod persona sit produ cta et cum hoc sit prima. ergo etc
¶ Item ratio quare non conuenit: quia necesse est distingui personas inter se per originis habitudinem ergo per generare et per genera ri. Sed quia non conuenit nec potest esse vt persone diuine non distinguantur scilicet pater a filio vt patuit. §. xlii. ergo habetur propositum. Potentiam vero spiratiuam pater beae ne potest communicare filio: quia cum filius dei non spiretur nec est spirabilis: ideo potuit habere primitatem spirationis simul cum patre Ratio Rich. de meud. villa. Quia potentia spirandi est voluntas diuina vt non habita per spirationem. Et ergo cum filius non spiretur habs eam a patre et non per spiratione. Sed potentia generati ua est natura diuina vt non habita ab alio. Sed quia filius habet eam a patre. ergo potentia generatiua re pugnat filio: tantum potentia spiratiua non repugnat sibi. Hec ex Rich. dist. e. vii. q. ii
45
Sed obiicitur quod frustra videtur ponere potentiam generadi in filio cum non possit in actum generationis exire. Respondetur secundum Guill. supra quod non ponitur frustra. Nam est ad tria. Primo ad esse simpliciter. Et sic est in tribus personis potentia abso lute. Secundo ad generari passiue: et sic est in filio. ¶ Tertio ad generare actiue. et sic est in solo patre Item secundum Fran. Maro. non ponitur frustra quia ipsa potentia simpliciter quae est in filio habet actum generandi licet non in filio sed in patre. Sicut exempli gratia. Eadem anima que est in homine habet actum imaginandi prout est in capite: sed vt est in pede non habet illum actum. nec propterea dicitur frustra. sic in proposito. Essentia diuina in quacumque personarum sit habet ex se semper generandi potentia actiuam et est communiuncta cum gratioatione actiua cum sit ipsa memoria vel mens fecunda.
46
¶ Quid si dicatur cum reduplicatione vel determinatione signi vicem quod memori: vel essentia diuina vt in filio non habet potentiam generandi: Fran. Maro. ibidem dicit quod non est inconueniens dicere vicem quod vt sic id est vt in filio non est communiumcta generationi: ergo est sine potentia generandi vt in filio. Secus vt in patre in quo est coniuncta generationi.
47
¶ Sed quo intelligitur quod essentia vt in filio priuatur eo quod in patre habet Respondet idem Fran. quod sicut eadem potentia visiua est in duobus oculis: que vno clauso oculo videre potons in alio aperto simpliciter. Et tantum ista est vera quod potentia visiua habet videre quia verificatur de oclo aperto Et et vere dicitur quod potentia visiua est in oclo clauso: tamen vt in oclo clauso non habet videre vel actum videndi. sic in propo to non est contradictio dicendo. Essentia habet pos tentiam generandi simpliciter et tamen eadem essentia vt in filio non habet potentiam generandi actiuam etc.
49
¶ An etiam in spiritu sancto sit potentia generandi: Respondetur secundum Guil. supra. et doctur: quod sic. eisdem rationibus quibus patuit de filio. quia eadem essentia est in spiritu sancto: ergo et potentia vt spiretur quae in filio vt generetur. Nam ad hoc quod potentia gene randi sit in aliqua persona sufficit quod vel det esse simpliciter sicut in spiritu sancto. vel det generare sicui in patre. vel generari sicut in filio. licet non habeat potentiam generandi secundum effectum in filio: nec in spiritu sancto. Et sic intelligendum est hoc dictum. vicem quod si cut deus per infinitam suam potentiam facit et habet quod pater generat: Ita per eandem potentiam infinitam facit quod filius generetur et quod spiritus sanctus spiretur.