Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Frui et uti
2
¶ Sed quibus modis varie vtrum que accipitur: Nota secundum e. Guil. concor. Bonauen. e. dist. prima. et Rich. simul col. quod Uti accipitur primo modo communissime. scilicet pro naturali valore cuiuslibet rei vel operatione. et iuxta hoc eius vsu Unde isto modo philosophus dicit. iii. Topicorum. Cuius vsus bonus est ipsum quoque bonum. Et iterum. Cum ius vsus per se malus est ipsum quoque malum. Hec philosophis.
¶ Secundo modo vsus dicitur communiter vt di stiguit contra dissuetudinem. sicut dicitur dehauid p. mi Regum. xvii. quod non poterat armis indutus incedere. quia non habuit vsum armorum antea. et sic Uictorianus diffinit dicit. Usus est actus fr quenter elicitus a potentia. et sic est actus omnis potentie frequentatus
¶ Tertio modo accipitur vsus proprie prout est actus voluntatis vt elicien tis: et intellectus vt dirigentis. et sic Augu. iiii. de trinitate diffinit. di. Uti vel vsus. est assumere aliquid in facultatem voluntatis. Unde secundum Rich. nostrum e. dist. i. q. i. Si vti communiter accipitur vel conmunissime. tunc conuenit etiam nature. quia natura refert operationem suam ad finem debitum vt patet cum vtitur semine ad producendum fructum. ad quem se men ordinatur. Similiter cum natura vtitur nutrimento ad conuertendum illud in corpus alitum hic enim est finis nutrimenti. sic et virtus gressi ua pedibus cum eos applicat natura ad ambulandum etc. Sed si accipitur vti proprie scilicet hoc tertio modo. sic vti non potest nisi animal rationale. aliqua re. vt patet per Augu. lib. lxxxiii. quaestionum. q. xxx. Quia nullum irrationale potest intendere alicu ius rei applicationem ad debitum finem. Quamuis enim vt dicitur. ii. Phy. natura intendit finem tamen quia illum finem natura irrationalis non prescis sed est in ea ab instituente naturam. Ideo non dicitur vti illa re
¶ Unde licet graue appetit naturaliter descendere deorsum. dum tamen descendit non dicitur vti illo descensu. Similiter auis natu raliter appetit plumas ad volandum et brutum nul trire fetum: tamen non dicitur vti. quia ad hec di rigitur quodam naturali instinctu. et non libere sed naturali necessitate ille appetitus mouetur et agit vt dicit Damasce. lib. ii c. xxi. Hec Rich.
¶ Quarto vsus accipitur magis proprie vt diuiUtur contra frui. et sic diffinit Augu. et Magistre. dist. i. primi libro quod vti est aliquid assumere in facultatem voluntatis propter aliud. Sed s oppositum frui est amore alicui inherere propter se.
¶ Utimo vti accipitur propriissime. et sic distinguitur contra actum inordinatum scilicet contra abunti. Unde sic diffinitur ab Augu. de doc. christiana. Uti est id quod in vsum venerit referre ad id quo fruendum est. Unde illicite vti aliqua re scilicet referendo ad alium fi nem non est vti sed abuti vel abusio vt ait magistr et est peccatum. Quoniam vt dicit Aug. lib. lxxxiii. quaestionum summa peruersitas (inquit) est vti fruendis vel frui vtendis etc
3
¶ Nota similiter et de frui quod secundum eundem Guil. iuxta sanctorum diuersas autorita tes solet capi tripliciter
¶ primo enim accipitur communiter vt dicit motum vel actum volunta tis cum gaudio vel delectatione. et sic ab Augu. ac Magistro supra diffinitur d. frui est vti cum gau dio vel delectatione. Secundo modo accipitur pro prie prout dicit motum voluntatis cum quieta tione. scilicet per amorem. quia frui est amore inherere alicui. vt praetactum est etc. Tertio modo accipitur propriissime prout complectitur vtrumque scilicet quietem et delectationem. Et hec propter se. et sic diffini¬ tur ab Augu. iiii. de trinitate. frui est quiescere in cognitis voluntate propter se delectata. et sic patet.
4
¶ Quid est vti per essentiam. Respondetur secundum Bonauen. et Magistrum quod vti proprie est id quod in vsum venerit: referre ad id quo fruendum est. patet ex praescriptis. Sed quid est frui per essentiam: Respondetur secundum .e. quod proprie est amore inherere alicui rei ppter seipam. vnde vti est actus voluntatis relate ad aliud tamquam in finem debitum. Sed frui dicit actum volun tatis cum quietatione et delectatione in re propter seipsam et non referendo in finem aliquem vt dicit Guil.
5
¶ In fruitionis delectatio et di lectio sint idem realiter: Respondetur secundum Scotorlis. supra di .i. Ex thomiste dicunt quod dilectio et delecta tio sunt idem realiter sed differunt tantummodo secundum rationem Probatio. quia sunt de eodem obiecto sub eadem ratione scilicet de bono sub ratione boni. Et quia immediate consequuntur se. ad idem in eadem potentia scilicet in voluntate in qua similis sunt. ergo idem sunt re. sed differunt ratione secundum modum significandi. quia dilectio significat per modum forme egredientis a voluntate ad obiectum amatum sed delectatio econuerso scilicet ab obiecto in volunta tem.
¶ Sed hec opinio Thome non tenetur apud Sco tis. quia vt patet per Arist. ii Eth. Delectatio est superue niens dilectioni. et sic praesuponit eam. Sed ad probati onem illorum dicendum secundum Scotorlis. quod dilectio et delectatio sunt duo actus subordinati quorum vnus perficit alium. Nec sunt omnino de eodem obiecto sub eadem ratione. quia delectatio semper est de presente sed dilectio non necessario semper concernit praesentiam obie cti
¶ Concluditur est quod differunt realiter. Probatur quia quecumquam possunt separari ab inuicem illa non sunt idem realiter. sed sic est de istis. Et patet in demo nibus quae se dligunt. et tamen non delectantur sed contristantur. ergo etc. Item illi actus non sunt idem realiter quorum oppo sita non sunt idem. Sed odium et tristicia que opponuntur dilectioni et delectationi distinguuntur realiter cum vnum potest inesse alicui sine altero vt patet in beatis qui odiunt peccata nostra. nec tamen tristantur de eis. quia in eos non cadit tristicia. ergo etc. Hec ex Scotorlis
6
¶ An fruitio sit dilectio siue delectatio: Respondetur secundum Scotum et Scotorlis ibidem. quod hoc est melius dicendum. vicem quod fruitio importat tam dilectionem quam delectationem. vnde Augu. x. de trinitate di. Fruimur cognitis bonis in quibus voluntas propter se delectata quiescit. nec est inconueniens quod vnum nomen significet multa. sicut patet per philosophum. vii. Meta. de hoc nomine hylias quod significat totum bellum troianum etc.
7
¶ An fruitio sit actus voluntatis Respondetur secundum Scotorlis. vbi supra. q. i. ar. iii. quod quamuis Egidius de rhoma dicat quod fruitio prius spe ctat ad actum intellectus. quia per intellectum prius attingitur obiectum beatificum. Secundario autem spectat ac actum voluntatis inquantum dicit quandam delectati¬ onem consequentem actum intellectus. Sed tamen vt Aug. dicit frui est amore inherere alicui Primo de doctrina christiana. Amor autem primo pertinet ad voluntatem ergo frui est actus voluntatis Con cluditur ergo quod fruitio sit actus voluntatis
¶ Ex si obiicitur quia fruitio est quedam felicitas Sed felicitas consistit in speculatione ex .x. Ethico. Et speculatio primo conuenit intellectui ergo etc. Respondetur secundum eundem Scotorlis. quod negandum est quod felicitas consi stat precise in speculatione. sed felicitas consistit in speculatione tanquam in quodam preuio. licet ergo frui tio praesupponit cognitionem quoniam nil volitum nisi cocognitum. Et vt Aug dicit fruimur non nisi cognitis bonis tamen fruitio non est in cognitione praecise Sed hoc non obstante fruitio perfectissime spectat ad actum voluntatis quoniam que sunt priora generatione sunt posteriora perfectione et econuerso sicut ponit philosophis. ix. metaph. de Embryone etc. Unde fruitio est actus voluntatis primo qui actus duo dicit scilicet dilectionem et delectationem quae realiter differunt Hec et Scotorlis. Ad idem infra. e. § xvi. quomodo in telligitur illud dictum Nil volitum nisi cognitum.
8
¶ De subiecto fruitionis et vsus Queritur quibus competit frui vel vti: Ad hec Nota secundum doctores scilicet Scotum Rich. Bonauen. concorditer Tho. et Rayne. Aliosque quod frui et vti conpetit diuersis diuersimode. Primo brutis vel irra tionalibus. Nam talia cum non habeant cognitionem non dicuntur frui prorie nec vti prie. sed tantummodo communiter et improprie Et patet ex predictis. supra § ii. Etsi dicantur prata ridere hoc est metaphorice. Secundo peccatoribus. qui licet vti habeant et frui in liber tate arbitrii tamen quia abutuntur rebus dum ipsas res non referunt ad finem debitum Ideo non dicuntur vti sed abunti. Nam abuti est contra rationem vti secundum Catholicon Denique peccatores inquantum peccatores non fruuntur proprie licet intendant frui illo fine ad quem omnia ordinant. Ratio huius est quia fruitio proprie importat delectationem in fine vero. Sed quia peccator constituit finem suum vbi non est vere finis ratio puta in voluptate et huiusmodi. ergo non vere fruitur. Tertio frui competit iustis viatoribus qui ve re et proprie vtuntur rebus in finem debitum ordinando et etiam vere et proprie fruuntur non tamen perfecte in re sed in spe tantummodo. Quarto beatis et celestibus qui fruuntur vere et proprie et perfecte in deo etc.
10
¶ Sed an solo bono creato sit vtem dum: Respondetur secundum Bona. vbi supra. q. iii. quod sic. Quia vti bono increato id est deo se mper est abusus et peccatum Ratio quia qui vtitur deo diligit deum propter aliquem alium fine. quia vti est re referre ad finem aliquem debi tum. Sed quia propter vnuquodque tale et ipsum magis i Poste. ergo si deus diligitur propter aliquid aliud illud magis diligitur quam deus. Et hoc est peccatum cum deus de beat diligi propter se et super omnia. Ad illud facit Aug. li. lxxxiii. quaestionum dicit. Summa peruersitas est vti fruendis et frui vtendis. vnde non licet deum amare propter binficia principaliter. sed propter se. patet infra. §. xxv.
11
¶ Quibus rebus est fruendum Respondetur secundum Bonauem. supra. q. v. Et communiter doc. quod deo fruendum est. eo quod ipse est finis quietans animam et proter se amandus. Et per consequens sequitur quod personis diuinis scilicet patre filio et spiritu sancto et tota trinitate fruendum est. vnde Aug. primo de doc. christiana dicit. Res quibus fruendum est sunt pater filius et spiritus sanctus. Ratio quia eo fruendum est quod nos beatos facit vt idem Aug dicit sed sic est de personis. ergo etc
12
¶ An tribus personis diuinis sit vfia fruitione fruendum: Cum enim fidei articuli sun de singulis diuersi. sequitur est quod diuerse fruitiones debentur. Respondetur secundum Bonauem. supra. in quastione circa litteram quod exquo in personis est vna bonitas essentialis et eque in singulis. quamuis sint tres res ve persone. eque tamtum vna sunt res quia vna bonitas et vni ta essentia
13
¶ Sed nuquid possibile est frui ordinate vna persona diuina non fruendo alia in praesenti vita: Respondetur seundumGuil. e. dist. per conclusionem quod sic. Probatur. quia cum respectu trium personarum sint tres articuli fidei distincti. ergo possibile est cogitare de vno articulo non cogitando de alio. et quia affectus cognitionem sequitur. ideo possibile erit frui viatori vna persona non fruendo alia
¶ Etsi obii. citur quod persone sunt relatiue. et per consequens sunt si mul natura id est naturali intelligentia. Respondeo inquit quod licet relatiua sint simul natura. tamen pro pter hoc non oportet fruentem vno: frui etiam re liquo. sicut fruimur deo ordinate. non tamen creatura que relatiue dicitur ad deum. Similiter nec oportet cognoscentem vnum relatiuorum eodem cognitionis genere reliquum cognoscere Nam intellectus separatus non beatus potest intuitiue co gnoscere relationem qua refertur creatura in deum. Tamen non potest deum cognoscere nisi abstra ctiue etc. Hec Guil.
14
¶ Sed dubium oriter Utrum paternitas dicat aliam rationem fruibilitatis distinctam a filiatione. Ad hoc respondet idem Guil. quod nec pater nitas nec filiatio inquantum paternitas vel filiatio habent rationem fruibilitatis. Sed solum inquantum divine sunt. Hec Guil. Et per consequens ratio fruibilitatis ibi. est eadem sicut est vna diuinitas
15
¶ Utrum deus posset facere vt ali quis intellectus videret solam diuinam essentia non ersonam. Et sic voluntas frueretur sola essentia non persona: Ad quod posset dici quod non. quia videtur includere contradictionem eo quod essentia indistincte est in qualiber persona et tota: in trinitate Et de ratione persone est es sentia cum proprietate personali simul.
¶ Sed quid ergo de attributis diuins quae distinguuntur formalit ab essentia. An ergo posset deus ondere alicui suam essentiam non ondendo attributa sua vel causare amorem sue essentie non causando amorem horum attributo rum. Et vtrum homo sic videns diuinam essentiam et ea fru ens esset beatus cum multas non videret perfectiones eis fruendo
¶ Ad hec respondetur secundum Guil. e. di i. libri quod deus de potentia absoluta posset si vellet praedi cta facere. quia priora sunt obiecta essentialia quam notionalia et attributa. cum secundum Diony. Essentia deitatis est radix omnium perfectionum. Et quia praora pos sunt abstrahi a posterioribus. ergo etc. Sed loquendo de facto et de potentia ordinata ponitur hec conclusio secundum e. Guil. Quod in patria est visio essentie et trium personarum diuinarum actualiter. Sed in via est adminus habitualiter. Probatur prima pars huius conclusionis per illud quod Aug. i. de trini. c. iiii. dicit. neuter sine altero ondi potest. Et loquitur de personis diuinis et de potentia ordinata. non de absoluta. Se cunda pars patet. quia in praesenti vita non potest stare amor vnius persone cum odio alterius. vnde Ioam. xv. Qui me odit et patrem meum odit etc
16
¶ An deus possit causare actum fruitionis in voluntate sine visione mentis maxime cum dicat Augu. Nil volitum nisi prius cognitum: Respondetur secundum Guil. supra. quod potest. quia visio et frui tio sunt duo actus distincti essentialiter in diuersis potentiis. ergo deus potest vnum causare non causato alio lic. visionem sine fruitione quod negat Henri. de gandem Siue fruitionem sine visione. Et potest hec de potententia absoluta. Quod autem obiicitur. Nil volitum nisi praecognitum. hoc debet intelligi de lege communi non autem sic quin deus possit in oppositum. presertim cum secundum Augu. Simplices et idiote rapiunt celos etc.
17
¶ An in voluntate sit aliquis actus neuter. Respondetur secundum doc. subti. et Guil. Ibi dem quod sic. Nam secundum ipsum Scotum. tres actus sunt in voluntate scilicet vsus qui est referibilis. frui tio que est irreferibilis. Et tertius actus est: qui nec est referibilis nec irreferibilis contrarie sed solum negatiue. Exemplum Casu posito quod appareat in forma crucifixi diabolus. dit. Ego sum christus adora me. Sicut legimus apperuisse sancto Mar tino et socio beati Francisci fratri Ruphino quid tunc faciet animus nutantis hominis: si fruatur peccat. si vtitur cum ille dicat se christum. videtur etiam sibi peccare Tunc ergo suspendendus est actus voluntatis vt habeat actum neutrum vel debet orare vt deus sibi ostendat quid est hoc. vel humili ter respondere. dici. Sufficit mihi christut videre in patria vel alia similia deuotum cor inflammantia. Hec vbi supra etc.
18
¶ Quo fruens stabilitur ipsa fru itione vt vltra peccare non possit: Respondetur secundum doc. subti. vlti. q. super disti. i. libri primi Et post eum Guil. quod sicut res stabiliuntur adherendo centro vario modo ita et in spiritualibus Nam primo aliqua inherent centro per se primo et immobiliter Ut patet de terra. Secundo aliqua inherent per se et immobiliter sicut metalla in terris abdita. Tertio aliqua per se sed mobiliter sicut lapides super terram. Quarto aliqua immobiliter per se sed mobiliter per accidens respectu ad vni uersum sicut homo quiescens in naui mota Sic pariformiter deo (qui dicitur centrum eo quod est vlti mus finis ad quem omnia tendunt. vt dicit hermes tremegistus) adherent ipsi deo aliqua varie Un primo gradum adherent aliqua per se primo et immobiliter vt est voluntas diuina
¶ In secundo gradu est voluntas creata beata que per se et immobiliter deo inheret non tamen primo quia hoc fit participa tione diuinitatis et eius bonitatis
19
¶ Utrum aliquo alio a fine vltimo id est a deo sit fruendum. Respondetur secundum Scotorlis. e. dist i. primi libri. q. ii concor. Guil. et Bonauen. et alii communiter quod frui accipiendo propriissime solo fine vltimo scilicet deo est fruendum Ratio quia anima humana est ad imaginem dei immediate a deo creata nec potest quietari vltimate nisi in solo deo in quo est omne bonum. Ut dicit Aug. lib. confes. ergo cum frui propriissime dicat motum cum delectatione et quietatione propter se. ergo etc. Sed si frui accipitur communiter prout dicit motum cum delectatione tan tum sic omnibus que spiritualiter delectant et sunt coniuncta fini id est deo potest homo frui. puta donis gra tuitis et fructibus spiritus sancti que sunt charitas. gaudium. pax. patientia. etc. Gal. v.
¶ Si dicas Ca pacitas anime est finita. ergo potest satiari et quie¬ tari bono finito et frui. Dicendum secundum Scotorlis. quod licet sit finita in natura formaliter. tamen est ad obiectum infinitum. ergo etc. Exemplum de visu qui est in paruo oculo sed extendit se ad videndum quasi infinita etc.
20
¶ Quid de beatitudine creata s espondetur secundum Bonaue. e. dist. Quod beatitudo creata non est deus nec finit appetitum per se sed per coniun ctionem cum deo. vnde anima debet diligere beatitu dinem creatam propter deum non propter seipam. et sic non dicitur frui ea propriissiue. vnde non debet quis di ligere deum propter beatitudinem sibi dandam sed pure ppter se et
21
¶ Quid de virtutibus Respondetur secundum Bonauem. et Tho. ibidem. quod virtutibus non est fruendum simpliciter et proprie accipiendo frui. sed frui potest quis virtutibus tantummodo instrumentaliter inquantum cooperantur ad pertingendum in deum. vnde non propter se sunt amade vel adquirende sed propter deum. ergo etc
22
¶ An aliquis possit frui aliqua homine: Respondetur secundum Bonauen. et Tho. quod homo non debet frui homine sed vti. quia homo est creatu ra et debet diligi propter deum.
¶ Si obiicitur. Quia apostolus ad phileone dicit Itaque frater ego te fruar in ono. Respondetur quod ibi ly fruar accipi debet communiter et non prie. Nam secundum Bonauem. et Tho. Frui potest quis in deo homine sancto propter inhabitantem dei gratiam in tali sancto Et accipiedo frui communiter sicut etiam apostolus dixit praedi cta ad philemonem qui erat sanctus. vnde magister cum Aug. dicit Cum homine in deo frueris deo potius quam homine frui eris. Ideoque Bona. dicit quod conuersa huius est propria vicem ego fruar domino in te. et sic illa locutio apostolis est figuratia. Est eim vt videtur ibi hypallage sicut cum dicitur perflauit fistula buccas etc. Sed homo peccator. quia caret gratia dei. Ideo homine peccatore non potest quis frui inquantum est peccator. et multo minus creatura irrationali est fru endum. Hec supra.
23
¶ Sed an spes sit ponenda in homine Respondetur secundum Bona. e. dici i. in quaestionibus circa litteram quod sperare in aliquo est dupliciter Uno modo sicut de adiutore vel saluatore principali. et sic in solo deo est spe randum et in nulla creatura. Alio modo sicut in adiutore minus principali scilicet secundum deum et post deum. et sic potest homo sperare in homine sancto vel etiam quocumque secundum deum et infra deum ita vicem quod non recedat a deo. vnde Hiere. xvii cribitur. Maledictus quae spem poit in homine. sbditur. vt recedat a do. cor. eius. Proinde et de beata vergine ma ria canitur. Salue re. mi. vi. dul. et spes nostra salue secundum deum et post deum etc.
24
¶ Utrum deus fruitur vel vtitur homine siue creatura: Arguitur quod fruatur. quia deus amat hominem non nisi amore illo quo amat seipsum cum in deo sit simplex et non duplex amor. sed deus amat seipsum fruendo. ergo et homine fruitur Respondetur secundum Bona. supra quod deus diligit hominem amore qui est amor fruitionis tamen deus non fruitur homine. quia diligendo seipsum deum diligit hominem. hoc est fruendo seipsd deo vtitur homine quia propter me ram bonitatem suam diligit hominem. nam bo norum nostrorum non eget. quoniam ergo de us diligit hominem ad finem debitum scilicet in se ipsum deum. ergo vtitur homine.
25
¶ An vtitur deo qui propter mercedem amat deum. Respondet Bonauen. distinc. i. ¶ Quod aut illa merces est salus eterna que est impe deus Gen. decimoquinto. Ego ero merces tua magna. et sic non vtitur deo. quia non refert ad aliud Aut merces est alia a deo puta benficia dici. Et propter huiusmodi amare deum vt propter causam mouentem principaliter sine qua non. sic est vti et malum. Secus si vt ppter rationem inducentem minus principaliter