Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Imago
1
Imago Quot mo dis dicitur imago: Nota secundum Guil. in p. mo dis. iii. q. iii. Imago dicitur tripliciter Uno modo imago dicitur id ad cuius exemplar fit aliud Et isto modo beata trinitas est imago nostra ad quam facti sumus Gen. i. Secundous imago diei productum modo nature per omnia equale suo pro ducenti. et sic filius dei est solus imago patris quod equalis patri Sic loquitur Hylarius libro. de synodis Imago est rei ad rem coequandam imaginata et determinata similitudo Et dixi quod productum sit permodum nature. Unde spiritus sanctus non dicitur proprie imago. licet sit equalis patri quia non est productus mo do nature id est per generationem sed per modum voli tatis et amoris. Damascenus tantum more Grecorim vtitur imaginis nomine in spiritu sancto. Sed hoc no est proprie. Tertio modo imago dicitur imitatiuum sui artificis seu imaginati in quadam proprietate scilicet similitu dinis licet differat per essentiam sicut imago Cesaris cesarem representat etc.
2
¶ Que requiruntur ad rationem ima ginis: Ad hoc nota secundum doc. subti. ea. di. iii. q. ix. et post eum Guil. quod ad rationem imagis proprie tria exiguntur. Primum est quod totum representet. et in hoc dis fert a vestigio vt patebit in se. Uestigium enim plante non dicitur proprie imago quia representat hominem secundum pas tem scilicet pedem. Secundum est imitatio Unde imago dicitur quasi imitago id est imitationem ago. non dicitur ergo imago nisi sit imitatio posterioris ad prius id est ad eum cuius est imago. quamuis sit similitudo huiad illum Exemplum secundum Aug. li. lxxxiii. q. Si essenduo oua omnino similia in figura quantitate et colore et tamen vnum non esset imago alterius quia non imitatur illud. li. sit simile. non enim sequitur vnum eorum aliud sicut posterius. facti ad imaginem poris. Tertium est quod imago ad imaginm tum referatur. vnde imago cesaris proprie dicitur inquantum cesarenm representat. et non inquantum est pictura tamteun etc.
3
¶ Quomodo differunt ista inter se Imago: vestigium et vmbra: Ad hoc notanda sunt aliqua. Primo quod secundum viam Tho. parte. i. q. xl v. ar. vii. Opinio est quod imago repraesentat distincte sub ratione indiuidui. Sed vestigium repraesentat indisticte quia sub ratione speciei. Quemadmodum si transiret equus super pulueres: impressio derelicta ex pedibus equi esset in vestigium et cognosceretur quod transiens fuit equus et non homo. Imago autem repraesentat sub ratione indiuidui Quia imago cesaris non solum in cognitionem ho minis ducit sed etiam cesaris ipsius.
¶ Sed contra hoc arguit Scotorelis. Quia si esset tantum vnum animal ibi vel in vniuerso. puta vnus equus. et transiret per pulueres: adhuc vestigium eius non esset ima go. Et tantum illud vestigium representaret distincte equum sub ratione indiuidui. Ideoque hec opinio improbatur a scotistis
¶ Unde alit respondendo secundo notadum iuxta Guil. in primo. di. iii. q. ii colligendo et Scotorels. quod ista tria praedicta se habent per ordinem et differunt in pluribus. Precipue autem dimissis aliis in hoc quia vmbra est obscura et consistit in quadam elongatio ne confusiue respectu rei cuius est vmbra. Uestigium vero in quadam elongatione et distinctione repur sentando partem vel secundum partem: sicut patet in ve stigio plante quo non representatur totus cesar. Etsi ex vestigio plante cesaris impresso in terra representatur totus cesar. Hoc fit solum arguitiue. no principali repraestentatione vestigii illius Sed imago reptu sentat per modum totius et consistit in quadam propinquita te et distinctione. Nam imago cesaris repraesentat ce sarem secundum se totum distincte.
¶ Ad propositum ad diui na applicando iuxta aliorum dicta. Omnis creatura considerata indeterminate in confuso. prout habet esse. tanquam vmbra est respectu dei qui habet esse verum per essentiam. Sed si consideratur respectu dei sub ratione triplicis cause scilicet efficientis formalis hoc est exenplaris et finalis: vestigium dicitur Imago vero dei dicitur ipa anima hummana quantum ad tria quae sunt in ea scilicet Mi moria: intellectus et voluntas
¶ Tertio quam notandum est secundum eundem Guill. ibidem. quod vestigium dei in sacra scriptura tripliciter accipitur. Aliquand enim accipitur pro prouidentia occulta dei: si cut cum dicitur Iob. xi. Forsitan vestigia dei com prehendes id est occulta dei iudicia non poteris comprehendere tu homo. Secundo modo Uestigium aliquando accipitur pro opere chri sti in mundo vel pro exemplis eius sancte vite iuxta illud Iob. Uestigia eius secutus est pes meus. Tertio modo accipitur pro quodam radio creature qui nos ducit in cognitionem creatoris. Sicut enim vestigium ducit in cognitio nem aliquam illius cuius est secundum partem. vt pre dictum est. et in quadam elongatione id est re mota cognitione. Puta quia vestigium equi cognoscitur quod ibi fuit equus. Ita omnis creatura dicitur vestigium quia ducit in cognitionem dei ipsius tanquam effectus in cognitionem cause quasi secundum partem inferiorem secundum esse. scilicet non secundum intelligentiam. Non autem tanquam imago dei de ppinquo repriestentat et cognoscere facit trinitatem etc.
4
Quius respectu in diuinis est imago in mente attendenda: Respondetur secundum Scoto relis. ibidem scilicet di. iii. lib. primi. Exquo sic est trinitas personarum est quasi vt totu: et in intellectu nostro consistit quoddam totum numerale potentiarum trium scilicet Memorie: intellectus et voluntatis. Et perso ne diuine intelliguntur quasi partes totius trinitatis nume rales sicut et potentie anime sunt partes totius anime quodam modo. Sic ergo imago dei non attenditur in nobis respectu vnius persone divine tantum. Nec respectu esse tie in qua sunt vnum. Sed respectu totius vnitatis et trinitatis personarum. Hec ex Scotorelis. Et ad idem latius patuit supra. vbi Anima. Sed quoniam ipsa anima humana est non solum ad imaginem nedentiam ad similitudinem dei facta Gen. primo.
5
¶ Utrum solus filius sit vere et proprie imago perfecta dei patris: Ad hoc scriptura sa cra expresse dicit Heb i. quod filius sit splendor glo rie et figura substantie eius scilicet patris. Ubi figura accipitur pro imagine secundum Lyram et docotres communi ter. Unde et magister primo libro. dist. xxvii. Et etiam. xxxi. filio appropriat esse imaginem dei patris. Sed quomodo hec intelligantur: hic plures articuli occurrunt subsequenter declarandi.
¶ Pro euidentia etc. Primo quare filius dicitur spiendor glorie patri et figura etc. cum non sint similia. Respondetur brevite secundum Lyram in Postil. ibidem quod filius dicitur splendor patris pro tanto quia procedit a patre vt splendor: a sole. Item quia sicut splendor est coeuus soli et esset coeternus si soleet eternus: sic filius est patri coeternus. Et sic est aliqua similitudo licet non plena. vt patuit vbi Sec neratio. §. vi. Item filius dicitur non solum splendor sed etiam splendor glorie: quia gloria inquit est clara noticia cum laude. Unde gloria dicitur quasi claria. c. mutata in g. Et quia filius procedit a patre sicut noticia de notitia: quia filius est sapientia genita et verbum patris et ideo dicitur splendor glorie. Denique dicitur figura. Accipitur autem hic figura inquit pro imagine quia filius est imago patris
6
¶ Secundus articulus an esse imaginem conueniat etiam spiritu sacto vel soli filio: Ad hoc argui tur quia Damasce. dicit quod spiritus sanctus est imago filii. videtur ergo quod non debeat appropari soli filio in diui¬ nis esse imaginem. Respondetur secundum Bona. e. dist. xxxi. per. ii. q. iii. Et Guil. ibidem recolligendo quod ex quo in diuis omnia quae ponuntur sunt in summo et perfectissimo modo eminem tie secundum Diony. Ergo sequitur quod in diuins imago non solum dicit expressionem persone simpliciter prout vna persona imitatur aliam quocunque modo sed dicit talem expressionem et imitationem etiam in summo et perfectissimo modo Cum autem solus filius imitetur patrem in summo et primo modo infinito scilicet in hoc quod sicut pater producere habet personam Ita et filius producere habet personam spirando videlicet spiritum sanctum. Sed spiritus sanctus non habet pro ducere aliquam personam ergo soli filio conuenit proprie et per fectissime esse imagine. Sed spiritu sancto non tam pro prie Illud ergo damasceni dictum vel etiam Augustini consimile dictum scilicet quod spiritus sanctus est imago filii: Accipiendum est et intelligendum exponendo sane. quia Greci vt fuit damascenus nimis imprope vtuntur nomine imagis. non ita latini Intelligi ergo dicitet illud sic quod spiritus sanctus est imago filii causaliter quia reformat nos ad imaginem christi filii dei Hec Bon
¶ Item erfectio summa imaginis secundum eundem Guil. tria requirit quorum si aliquod deficit non erit summa. Primu est quod quasi representet imaginatum etiam in exterioribus. Iomnque licet verbum nostrum iternum representet memo riam a qua producitur quia tamen hoc totum est interius ergo verpum nostrum non dicitur imago. Secundo quod imago sit eiusdennature cum suo imaginato Et ideo mens nostra non est proprie imago dei. Sed magis dicitur ad imaginem dei et sic sonat etiam scriptura Sen. i. Tertio quod imago procedat per modum nature. et sic excluditur spiritus sanctus qui procedit per modum voluntatis. Unde exquo ista tria habet solus filius dei qui est eiusdem nature cum patre et procedit per modum nature. Et quia vt dictum est. praemoconuenit cum patre in spiratione actiua quae est quasi aduenticia quia aduenit post esse completum patris et fi lii et sic repraesentat patrem quasi in exteriori etiam ergo etc
7
¶ Tertio An aliquo creatura possit vere dici imago dei: Ad hoc Respondetur quod si accipia tur imago proprie: soli filio conuenit vt iam dictum est n proximo. Unde Aug. lib. de imagine ait quod homo vel angelus verius est ad imaginem dei quam sit imago dici. Ideoque et scriptura notantur dicit Sen. i. Faciamus hominem ad imaginem etc.
¶ Nota ergo differentiam triplicis assignationis circa hoc ex copendio veritatis Aureolis Aut alii putant Thome Prima quod imago quedam est equalitatis perfectissime. et sic solus filius dei est imago patris. Quedam est imago imitationis et sic homo factus est ad imaginem de scilicet vt ipsum co grascat et amare studeat imitando in virtutibus. Que dam autem est imago repraesentationis. Et sic modos dicitur specu lum et imago bonitatis dici velut vmbra representans etc. Unde i. Corum. xiii. Uidemus noces per speclum in enigmate licet vmbratico etc.
¶ Secunda differentia ibidem pro elucidatione et quod quidam est imagodo non ad imaginem sicut filius dei. Quedam autem est imago ad imaginem vt est homo vel an gelus Item quedam est non imago sed ad imaginem vt modos qui non est imago quia non est capax dei per amorem et cognitionem. Sed tantummodo est vestigium. creatoris etc
¶ Tertia differentia ad hoc declara tiua quod queda est imago naturaliter genita sicut filii Regis ad regem. sic est christus respectu dei patris Queda autem est imago creata vt anima humana et angelus. Quedam vero est imago facta quasi artifici alis vt est in numo vel denario regis vel statua que ipsum regem representat. Et hec copetit creaturis etc. Hec vbi supra.