Text List

Immediate

Immediate

1

a xmmectiate Ddei immediatus dicitur ab in quod est non. et mediatus. a medium medii. quasi non habens medium dicitur immediate. Uidendum est ergo quodt modis dicitur medium et per consequens immediatum.

¶ Notandum autem secundum Guil. in primo disxii. quod medium dicitur tripliciter.

¶ Uno modo dicitur medium per abnegationem vtriusquam extremi et sic dicitur medium in moralibus verum est tamen quod in talibus est aliqua analogia ad extrema sicut est liberalitas inter prodigalitatem et auariciam. Nam auaricia nec dat danda nec dat non danda. prodigalitas dat danda et non danda. in medio est libalitas. dat eim danda sicut prodigalitas. sedinon dat non danda sicut auaricia. Et isto primo modo filius dicitur media per sona in diuinis scilicet per abnegationem. quia nec est pater. nec est spiritus sanctus et cum patre conuenit quia sicut pater producit spiritum sanctum sic et filius. et etiam cu spiritu sancto conuenit quia sicut spiritus sanctus producitur sic et filius producitur quamuis alio modo.

¶ Secundo modo medium icitur quod extrema continet virtualiter sicut sunt in composito elementa: proportionata scilicet virtualiter tantummodo Isto modo pater sapit naturam medii quia est principium productiuum filii et spiritus sancti etc.

¶ Eertio modo dicitur medium per participationem formalem vtriusque extremi. sic tepidum inter calidum et frigidi Isto modo est quedam quasi proportio medii ad spiritum sanctum inquantum a patre et filio communiter spiratur Hic Bonauen. dicit quod in spiritu sancto vniuntur pater et filius sicut due candele in lumine ab eis procedente Hec ex Guil.

¶ Preterea quarto modo dicitur medium per quod vel mediate quo aliquid producitur. Sicut prima causa agit mediante secunda vt cum homo generat hominem et sol. ii physi. Sed cum deus creat animam de nihilo facit hoc immediate per seipsum. secus in generatione corporis etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Immediate

1