Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Infinitas

1

1

Infinitas siue infinitum dicitur tripliciter vel est tripler

2

¶ secundum Guil. in i. di. xliii. art. i. Primo dicitur Infinitum extensiue. Secundo intensiue. Tertio extensiue et intensiue simul.

3

¶ Primum infinitum extensiue dicitur tripliciter. Primo in quantitate continua. sicut si daretur aqua continua infinita seu linea per extensionem. Secundo in quantitate discreta. sicut est in numeris qui ascendit ab vnitate in infinitum. De istis modis infinitis dicit Philosophus. iii. Physicus. Infi nitum est cuius quantitatem accipientibus semper est aliquid extra accipere. Unde secundum eum huiusmodi infinitum semper extat in potentia assumendi vnum post aliud et nunque in actu completo. Et dat Exemplum de diebus olympiadi bus qui in infinitum procedunt. quia qualibet quinquinnio reuoluuntur. Nam olympias secundum Catholicon est solennis ludus quida qui fiebat ad honorem Iouis semel per quinquennium: ne si vlterius protenderetur obliuioni daretur. vel si citra quinquennium caelebra retur: expense nimietas grauaret. Item lex erat quod qui victor existeret ibi in aliquo ludo: haberet quodcunque munus vellet requirere. Tertio dicitur infinitum exten siue virtute vel potentia ad infinita se extendendo. Et hoc primo passiue: sicut est in materia prima quae se extendit ad infinitas formas. secundo actiue in primo efficiente id est deo qui se extendit ad effectus infinitos. Et tertio actiue et passiue similis vt in intellectu nostro seu angelico qui est in potentia ad infinitas intelle ctiones. Causa est horum partialis. quia dicente Aug. ix. de trini. Obiectum et potentia semper pariunt noticiam.

2

4

¶ Secundum Infinitum intensiue dictu potest intelligi etiam tripliciter. Primo modo in actuali existentia alicuius creature. sicut si pone remus charitatem infinitam actu in anima christi cui non est datus spiritus ad mensuram. vt scribitur Ioan. iii. Uerumtamen secundum Ly. non est intelligendum quod gratia habintuals vel charitas in christo homine sit infinita. sed quia habet gratiam secundum omnem eius rationem et effectum. et tota capaci tas anime christi fuit repleta gratia vel charitate: adeo vt de plenitudine eius omnes homines etiam infiniti accipere possint gratiam. Ideo dicitur ei datus spiritus non ad mensuram scilicet determinatam. Secundo potest intelligi infinitum intensiue in esse quiditatiuo creature: sicut si ponatur vna species in qua concurrant omnes denomnina tiones perfectionis simpliciter vt summa a deo creabil Tertio intelligitur infinitum intensiue in quo de natu ra sua omnis extat perfectio simpliciter principio carens et fine. Apoca i. Ego sum alpha et o. Et hoc modo ca piendo diffinit doc. subtilis in i. di. ii. q. i. in via fi. infinitum sic

5

¶ Infinitum est quod aliquod finitum datum secundum nullam habitudinem finitam excedit: sed vltra omnem assignabilem habitudinem adhuc excedit. Et isto modo solus deus est immensus et infinitus. Ex qua patet quod vltra summam creaturam creabilem adhuc sunt inter eam et deum distantie infinite seu gradus (infiniti

6

¶ Tertium Infinitum scilicet simul extensiue et intensiue. hoc proprie loquendo conuenit formaliter omnipotentie dei quae dicitur infinita intensiue. quia est idem realiter cum diuina essentia. sed dicitur infinita extensiue. quia ad infinitos se extendit effectus. Unde infinitum dicitur quasi non finitum. Hec ex Guill.

3

7

¶ Notandum vlterius de Infinito secundum Alex. de Al i. per. summe scilicet collatione de immensitate diuine essentie. Et etiam Guill. supra quod Infinitum tripliciter accipitur scilicet Negatiue: Priuatiue: et Contrarie.

8

¶ Negatiue infinitum dicitur quod nullo modo natum est vel aptum finiri: sicut deus. Priuatiue infinitum dicitur quod de se non est finitum: tamen aptum natum est finiri: sicut dicunt aliqui de materia prima quod de se non est finita: sed finitur per formam. Unde materia prima dicitur infinita privatiue.

9

¶ Contrarie vero dicitur infinitum id quod habet contraria dispositionem ad hoc vt finiatur. Et hoc etiam modo deus dicitur infinitus. quia ratione diuine essentie repugnat sibi finitas. His concor. Tho. in scri pto i. dist. xliii. q. i. ar. i. Et Bonauem. et Aureolus.

4

10

¶ Quomodo deus dicitur esse infini tus: Cum infinitum dicitur per abnegationem finis quasi non finitum. hoc autem est esse non completum. sed deus est completissimus et perfectissimus. ergo non est in deo infinitas. Respondetur secundum Bonauen. super i. di. xliii. q. ii. simul et Aur. in compend. quod Infinitum dicitur per abnegationem finis. Tripliciter autem dicitur finis. Uno modo Finis dicitur id quod est complementum alicuius rei vel perfectio ipsius rei. Et sic infinitum est quod non habet complementum vel esse perfectum. sicut scilicet Physi. materia prima dicitur infinita quia imperfecta ex se et in potentia ad hoc vt perficiatur quacumque forma. Hoc modo non est in deo infinitas. quia deus est perfectissimus actus: vt argutum est. Alio modo Finis dicitur terminus sicut finis agri. et sic infinitum est quod caret termino vel statu Unde quantitas continua potentia dicitur infinita quia potest diuidi in puncta infinita nec est terminus in eius diuisione Similiter quantitas discre ta dicitur potentia infinita quia potest per additionem numerus crescere in infinitu. nec habet statum etc. Tertio modo dicitur finis illud propter quod vni quodque est. Sicut finis hominis dicitur beatitu do vel deus etc.

11

¶ Ad quesitum ergo dicendum quod deus nullo modo dicitur finitus secundum substantiam nisi fini tum accipiatur primo modo vt dicit esse completum. perfectum. Nam exquo infinitum includit negatione scilicet non. quia dicitur infinitum id est non finitum Ideo oritur di uersitas infiniti: vt accipiatur hec negato non aliquando nn gatiue: alquando privatiue: et aliquando contrarie. vt patuit. §. i Deus autem dicitur infinitus non quidem priuatiue scilic contrarie et negatiue quia non habet finem virtutis et bonitatis etc. Nec est aptum habere propter summam immensitatem Sed quoniam in deo idem sunt potentia: sa pieutia: bonitas. virtus et eternitas quod essentia di uina ergo sicut deus est infinite virtutis. potentie. sa pienuie etc. sic est etiam infinite essentie omnimo de Denique deus cum sit rerum omnium causa effici ens non effecta Iia est causa finalis omnium non finita. quia deus non ordinatur in aliud sed omnia in deum

12

¶ Item quod essentia diuina sit vere infinita patuit supra vbi essentia diuina.

13

¶ Si militer an esse infinitum soli deo conueniat patuit ibidem. §.

5

14

¶ Quomodo deus cum sit infinitus esse dicitur in rebus creatis finitis: Nam infinitum non capitur a finito. cum finiti ad infinitum proportio sit nulla. viii. physi. Respondetur secundum Aureolum in com pen. quod sicut potentia dei dicitur infinita pro eo quod non potest in tot quin possit in plura sic et essentie dei dicitur infinita prout est in creatis rebus pro et quia non est ita in omnibus rebus quin possit esse in pluribus imo si essent aut fieri possent mundi infiniti deus omnes illos repleret. Unde deus licet infinitus capitur a rebus finitis. non per inclnsio nem vel comprehensionem sed participatie a creaturis pro earum capacitate vt dictat etiam Bonauem. supra

6

15

¶ Unde probari potest efficacideum esse infinitum: Respondetur secundum Scotorlis. super p. mo dist. xlii. q. i. quod circa istam questionem omnes doc theologi et philosophi etiam concordant quia omnes concludum et ponunt deum esse infinitum. Sed diuersitas est in modo probandi Ion oportet hoc diuersorum rationes adducere et ventilare.

16

¶ Nam primo philosophus. viii physi. et. xii. metaph. probat sic Quod mouet motu infinito. vel potest mouere infinito motu habet potentiam infinitam. sed deus mouet vel potest mouere motu infinito quia aeterno. ergo etc.

17

¶ Ista probatio non valet. quia mior fi datur in philosophica positione de eternitate motus et temporie Hoc autem est contra fidem que ponit modm non esse eternum nec potuisse produci ab eterno vt patebit lib. ii Preterea etiam secundum viam philosophi propter maiorem du rationem rei non habetur maior vel infinita perfectio. Nam non est maioris perfectionis albedo que durat decem diebus quam que durat vno die: vt dicitur. i. Eth. Unde probatio ista non valet. sed potius secundum Philosophos probatur deum esse infinitum per effectus infinitos deo possibiles. sic causa habens in virtute sua actiua effectus infinitos possibiles producere: est infinita. sed deus est huiusmodi. quia habet in vi tute sua actiua causalitatem omnim causarum secundarum. ergo deus est infinitus

18

¶ Secundo Tho i. per. q. vii. probat infinitatem dei sic. Forma non recepta in materia est infinita. sed forma scilicet essentia diuina non est recepta in materia. ergo deus est infinitus. Sed salua reuerentia sancti doc. nec ista probatio valet quia vt ipse idem dicit Forma angeli est forma non recepta in materia. et tamen non sequitur quod angelus sit infinitus. Sed respondet ad hoc i. per. q. i. ar. ii. quod licet angelus sit finitus qua ad superius. est tamen in finitus qua ad inferius. Deus autem vtroque modo est infinitus

19

¶ Sed contra. Formalitas infini tatis debet accipi per intrinsecum essentie: et non per extrinsecum. Et sic non bene probatur infinitas in respectu ad causam extra. per cuius comperationem. dicunt angelum esse infinitum.

20

¶ Tertio ergo melius ad probandum deum esse infinitum sunt rationes iste secundum Scotorlis.

21

¶ Una Ex parte diuini intellectus. Nam intelligibilia sunt infinita: accipiendo alterum post alterum semper et non tot quin plura. ergo si aliquis intellectus similis intelligit omnia illa: erit in finitus. Et patet consequentia. quia quicunque sunt infinita accipiendo alterum post alterum: illa si sunt simils sunt infinita. sed intellectus diuinus similis intel ligit omnia intelligibilia. ergo deus habet intellectum infinitum. et per consequens essentiam: et potentiam: et sapien tiam infinitam: et omnia que in deo: sunt infinite virtutis.

22

¶ Alia ratio Ex terminatione nostri appetitus. quia nibil terminat vltimate actum appetitus vel volun tatis nostre nisi sit infinitum. quia quacumque finito dato: voluntas potest vltra appetere. Sed quod terminat vltimate actum voluntatis nostre est deus. ergo deus est infinitus

23

¶ Tertia ratio Ex eminentia summa qua non potest intelligi maius scilicet deo vel perfectius Et hec ratio habetur supra vbi de Essentia diui na. §. xxxix.

7

24

¶ Sed difficultas oritur ex hoc Quo potest esse malum in vniuerso: cum deus sit infinite bonitatis potestatis: et maiestatis: Nam ex. iii. Physicus. Si vnum contrariorum est infinitum: non patitur esse aliud scilicet contrarium sibi. sed destruit illud Sicut si sol haberet calorem infinitum destrueret simpliciter omne frigus Etsi lux infinita esset diffusa vbique: nulle essent tenebre. sequitur est quod si deus est infi nite bonitatis et potestatis: nullum patitur esse malum in mundo

25

¶ Respondetur secundum eundem Scotorlis quod illa autoritas. iii. Physicus. intelligenda est quando id quod habet talem potentiam vel bonitatem infinitam agit de necessitate nature. deus autem nil agit extra se de necessitate nature sed voluntarie. ideo non valet arguere a simili in his que agunt de necessitate nature. vt de sole etc. Deus emim vult per mittere malum in vniuerso vt inde eliciat bona sicut Auc. dicit in Enchiridion. et patebit infra. vbi de Malo etc.

26

¶ De infinito plura vide vbi de Potentie dei Infinitate.

8

27

IN infinitum pro cessus. Circa hoc: questione contingit sepre versari. Utrum i causarum generibus us procedatur in infinitum: Ad hoc summatim respondetur secundum Philosophum. ii Meta. dicentem. quod in nullo genere causarum contingit ire in infinitum: sed est semper deue nire ad aliquod quod est primum in illo genere cause vnde contingit deuenire ad primum efficiens et ad primum finem. ad primam formam. et ad primam materiam Hec ille

28

¶ Declaratur secundum Metaphysicos per singula genera quattuor causarum.

29

¶ Primo in cau sis efficientibus vbi est status in sursum et deorsum Nam in deorsum patet manifeste quod sunt aliqui vltimi effectus qui non sunt cause aliorum. puta in filio vltimo non generante: vel in artificialibus etc. ergo ibi est status procedendi. Item in sursum etiam patet quia omnes cause siue per naturam siue per artem que etiam producunt effectus diuersos et contrarios reducuntur ad primam causam que vniuersaliter continet omnes virtutes que particulariter repe riuntur in causis posterioribus que cessabunt non mouente prima causa. Et sic ibi est status ergo etc

30

¶ Secudo in causis materialibus vbi notum est quod aliquid est subiectum primum quod se habet vt basis et fundamentum aliorum vtpote materia prius ma. Et sic ibi est status: quia est deuenire in illam primam materiam que est pura potentia. ex qua nunt elementa. Ex elementis autem fiunt mixta inanimata et sic consequenter Quod si fiat circulatio que dam a materia prima in reditum ad priorem formam: nihilo minus in prima materia est status.

31

¶ Tertio declaratur in causis formalibus vbi inter tormas ordinatas ad inuicem vna praesuponit aliam sicut forma hominis praesuponit formam animalis: et ista formam corporis. hec autem formam substantie. Ibi est status ad sursum in genere generalissimo. Et ad deo: sum in specie specialissima. Et sic non est pa cessus in infinitum. Nam species et genera non sunt infinita: quia si essent infinita non possent sciri: quoniam infinitum vt infinitum non est scibile ii. Meta. Sed quia sciuntur et tunc vnumquodque scire arbitramur cum cau sas eius cognoscimus i. philosophycorum. et i. posterior ergo non est ibi processus in infinitum.

32

¶ Quarto in causis finalibus patet quia est status in vltimo fine omnium etc.

33

¶ Sed d. Uidetur quod sit preocessus in infinitum in praedi ctis causis singulis. Tum quia cause efficientes possunt esse infinite per accidens. puta quod domificator sit al bus vel niger etc. Tum quia materia est in potentia ad infinitas formas suscipiendas. Tum quia forma specifica potest multiplicari per indiuidua successiue infinita: praesertim si ponatur mundi eterni tas secundum philosophum. Tum quia innumeris actibus humanis fines varii prestituuntur ergo etc.

34

¶ Respondetur secundum eosdem metaphysicos. ii meta. Quod iste obiectiones procedunt de causis per accidens que possunt esse infinite: quia infinita vni accidunt. Sed praemissa di cta philosophi. scilicet quod in nullo genere cause contingit ire in infinitu: intelligenda sunt de causis per se et essentialiter subordinatis quarum vna praecedit vel praesup ponit aliam. Nam in aliis causis scilicet que sunt accidentaliter subordinate et quarum vna non pre suponit aliam. puta forma equi et forma asini Similiter materia equi et materia asini etc. Eo dem modo forma vel materia sortis et platonis ac aliorum indiuiduorum In talibus nil prohibet fieri pro cessum in infinitum saltem in potentia et secundum successi onem: quia species specialissima potest quidem diuidi per indiuidua infinita successiue: sed talis diuisio non est per differentias essentiales sicut est diuisio generis. sed est per differentias accidentales. scilicet indi uiduales proprietates. Propterea Porphirius de vniuersalibus dicit quod descendente a generalissimis ad specialissima iubet plato quiescere. Er go in specie specialissima est status vt patuit etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Infinitas

1

2

3

4

5

6

7

8