Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Ingenitum
1
INgenitum et inascibilitas qualiter dicuntur. Nota secundum Guill. super primo dist. xxviii. concor. Scotorelis ibidem. q. i. Quod ingenitum et inascibile di cuntur multipliciter. Ratio est quia quotienscumque aliqua dictio est composita ex aliquo termino multi plici: et ex aliqua negatione vel particula priuatiua talis dictio est multipliciter multiplex et per consequens distin guenda tam ratione multiplicitatis ipius aff. rma tiue dictionis quam ratione negationis vel priuationis. Sicut facit philosophus. v. Meta. et ix. vbi hanc dictionem impotentia distinguit penes multiplicitatem po tentie et penes multiplicitatem huius negationis In. Sed quia ingenitu et innascibile sunt huiusmodi di ctiones composite scilicet ex priuatione in. et genitum. ad nascibile quae miltipliciter dicuntur. ergo ex parte ammborum possunt distingui etc
¶ Unde quo ad propositum ingenitum dicitur tripliciter. Et similiter est de innascibilitate. Primo modo vt proprie negetur esse genitum seu productum per generationem et isto modo tam pater quam spiritus sanctus sunt ingeniti quia non sunt producti per generationem. Secundo modo dicitur ingenitum quod non est communicatum generatione. sicut est essentia diuina et sapientia et cetera communia que communicantur filio per generationem. Et isto modo etiam tam pater quam spiritus sanctus dicuntur ingeniti quia non sic communicantur. Tertio modo dicitur ingenitum quod penitus negat omnem passiuam productionem siue vt quo siue vt quod et isto modo solus pater in diuinis dicitur ingenitus. quia nec vt quo hoc est vt terminus formalis. Nec vt quod. hoc est vt terminus totalis producitur. Unde Aug. xv. de trinitate. c. xvi. dicit quod pater solus non est ab alio et ideo appellatur ingenitus. Et ad Horosium dicit. Non duos ingenitos esse certa fides declarat: quamuis enim spiritus sanctus non gignatur tamen producitur ideo sic non di citur ingenitus. Hec Guill. supra. Et plura ibidem inuehendo contra Fran. Maro. ponit quae pertranseo. Ad hec infra. §. ix
2
¶ Quomodo differunt ista scilicet Ingenitum et Innascibile: Ad quod nota secundum eundem Guill. ibidem quod ista se habent per ordinem. Natiuitas: Dominatio et Productio. vt patuit etiam. supra Ominatio. §. iii. etc Natiuitas enim solum est viuentium: sed generatio etiam non viuentium substantiarum. Unde ignem dicimus gene rari ab igne. Productio autem non solum est substan tiarum sed etiam qualitatum sicut dicimus quod caliditas producit calorem. Proinde omne quod nascitur gignitur non econuerso et omne quod gignitur producitur non econuerso. Ita appositis negationibus est ordine econuerso. Ut dicendo. Innascibile: ingenitum et improductum. quia negato superiori negatur inferius Unde omne improductum est ingenitum non econtraQuia angelus est ingenitus non tamen improductus Iterum omne ingenitum est inascibile non econtra: sicut gnis non nascitur non tamen est ingenitus. ita quod innascibile est superius ad ingenitum. Hec Guill.
3
¶ In ingenitum sit proprietas atris Respondetur secundum Scotorels. e. di. xxviii. q. i. arti. ii quod quamuis vna opinio dicat quod non dicit inge nitum proprie personalem proprietatem eo quod non spectat ad dignitatem cum dicat negationem. Uerumtameum melius vi detur dicendum quod ingenitum sub propria ratione vt dicit non esse ab alio: est proprietas patris: et non oportet quod dicat dignitatem sed sufficit sibi quod non dicat oppositum scilicet indignitatem. Unde sicut relationes origis puta paternitas: filiatio etc. non dicunt perfectionem simplicite nec imperfectionem Ita ingenitum et innascibilitas non dicunt dignitatem nec indignitatem etc.
¶ Nec valet argumentum si inferatur Non dicunt perfectionem. ergo dicunt imperfectionem quia est fallacia consequentis sicut si argua tur. Iste scilicet puer nunc natus non est iustuo. ergo est iniustus. Hec addidi ex Guill. supra arti i. Quod si omnino velis concedere quod proprietas dicat dignitatem dico cum Scotorelis. ibdem quod ingenitum licet non dicat dignitatem absolutam. tamen potest concedi quod dicat dignitatem personalem. ergo est proprietas etsi non constitutiua patris formaliter vt patet in se. Quod autem dicat nobili tatem dignitatis. habetur clarius vbi Pater. §. iiii. In quo fundamento fundatur ingenitum et innasci bue. infra. §. v. et vbi Priuatio. §. vi.
4
¶ An ingenitum vel inascibilitas it proprietas constitutiua patris Respondetur secundu doc. subti. in reportatione paris. et post eum Guill. ac Scotorelis. e dist. xxviii. per conclusionem quod in diuinis pater non genitus: nec ingenito nec innascibi¬ li constituitur in esse. Sed paternitate formaliter ipsa persona prima censetur constitui. Et ad hoc est communis opinio ex verbis magistri et Augustini ac Hilarii vt dicit etiam Bonaue. ibidem. q. iii. quod notio persona lis patris est paternitas. Unde ibi magister inducit Augusti. vi. de trinitate dicit. Non est inquit hoc dicere ingenitum quod est patrem dicere: quia et si filium non genusset nil prohiberet eum dici ingenitum. Etsi gignat quisque filium: non ex eo ipse est ingenitus: quia geniti homines gignunt alios. Non ergo ideo dicitur pater quia in genitus. Sed pater dicitur secundum proprietate generationis. Hec in littra. Huius autem ratio claruit supra. vbi Identica praedicatio. §. iii. Unde et secundum Rich. e. di. xxviii. q. ii Innascibilitas vel ingenitum licet sit no tio soli patri conueniens tamen non est persone constitutiua eo quod non importat realem relationem actu: nec de prima rio signato. quod est non esse ab alio. Nec de secundario significato quod est primitas ad actum generandi et ad actum spirandi. quod tamen requiritur ad constituendum personam. et quoniam hanc relationem realem importat patrnitas. ergo constituit personam.
¶ Sed dt. Proprietas constitutiua est incommunicabius: sed paternitas non est incommunicabilis cum reperiatur in creaturis. Innascibilitas autem est incommunicabilis ergo innascibilitas constituit patrem magis quam paternitas. Respondetur secundum Scotorelis. quod proprietas constitutiua non tantum debet esse incommunicabilis sed etiam posi tiua. Sed innascibilitas non est proprietas positiua. Cum autem dicis quod paternitas est communicabilis cre aturis: dico inquit quod paternitas inquantum paternitas est communi cabilis sed non inquatum diuina etc.
5
¶ Sed qualiter se habent ingeni tum et innascibile ad hoc constitutiuum pris. scilicet ad paternitatem: Respondetur secundum e. Guill. ibidem. Et Fran. quod ingenitum et innascibile sunt in primitate originis fundata. Probatur. Nam fundamentum primum est a quo accipiunt primum suum esse fundata in ipso: sicut similitudo quae est in albedine fundata etc. Sed ingenitum et innascibile accipiunt suum esse a primitate originis vt a fundamento. Hoc declaratur sic. quia primitas originis est esse a se: et a quo alius est. Ista enim duo importat ipsa primitas. Sed ingenitum et innascibile quid aliud dicit nisi non esse ab aliquo. Et sic dicit primum signum originis quasi parte primam talis originis per quam constituitur partim. sed quia formaliter ipsa persona patris habet constitui per relationem vel respectum ad filium qui respectus signatur per he quod dico a quo alius. Et quoniam ista pars signati scilice a quo alius ordine nature preintelligitur in patre a quo est filius: quia pater respectu filii habet dici prius quam dicatur non esse ab alio. Et ita prius intelligitur esse pater respectu filii quam esse ingenitus et innascibilis. Ita quod est ordo iste vicem Inde primo signo est paternitas. In secundo primitas originis. In tertio ingenitum et innascibilitas. Et sic patet quod fundamentum ingeniti et innascibilita¬ tis est primitas originis. Hec Guillermus. Ad idem vbi priuatio. §. vi
6
¶ Sed queritur. Si paternitate conestituitur prima persona diuina et relatiua sunt simul natura quomodo potest prima persona secundam praecedereRespondetur secundum doc. subti. e. dist. xxviii. q. iii. quod sicut cum simultate nature stat prioritas perfectionis. Exemplum homo et risibilitas simul stant licet homo perfectior et prior sit risibilitate: ita cum simultate nature stat prioritas originis. Unde Aug. in li.ro de triplici habitaculo dicit. Quod cum erimus in pa tria videbimus qualiter pater praecedit filium origi ne et non tempore etc.
7
¶ Quomodo ingenitum et inascibile po nuntur esse notiones cum sint negationes: Respondetur secundum Guill. e. dist. xxviii. vbi inducit Fran. maro dicit quod notioni assignantur quattuor conditiones Pri ma quod importat dignitatem vnde improductiuitas quia non importat dignitatem. accipiedo eam ad intra. ide non dicitur notio. Secunda conditio quod est commune ad positiuum et negatiuum: quia aliqua negatio est notio sicut inquit ingenitum. Et aliqua positiua sicut cetere. scilice Beneratio et processio. Tertia conditio quod non est commune tribus ideo infinitas non est notio. Similiter nec proprietates essentiales alie. Quarta conditio ponitur secundum eundem Fran. quod non est communis duabus personis Et ideo inquit spiratio actiua non est notio. Sed Guill. dicit quod quamuis in primis tribus conditionibus bene dixerit. Sed in quarta vt suum malum compleat quaternarium. Non bene dixit ipse Fran. quia dicere quod spiratio actiua non est notio est contra vniuers tate magistrorum et maxime contra suum magistrum dist. xxviii. primi. li. q. i. in solu. vltimi argumeni vbi expresse ponit spirationem actiuam esse notionem. Hec Guill. Et sic patet quod negatio in ingenito et innascibili non obest quin ponantur notiones esse. Uerumtamen secundum Rich. et Tho. Ingenitus licet sit no tio in patre: tamen in spiritu sancto non est notio vt patebit infra vbi Notio. §. v.
8
¶ Item An inspirabilitas sit no tio sicut Ingenitum: Ad hoc nota secundum Guill. et dist. xxviii. quod Bonauen. q. vlti. e. dist. tenet quod non Quia includitur in innascibilitate Nam innascibile dicitur quod omnem negat productionem et ita spirationem passiuam negat. Sed doctor subtilis sub dubio relinquere videtur aut quodammodo inuere quod sit notio. et sic esset sex notiones vicem. quattuor in patre quia due affirmatiue. scilicet Seneratio actiua et spira tio actiua. Et due negatiue scilicet Ingenitum vel inascibile et inspirabile
¶ Item in filio est generatio passiua. et in spiritu sancto est spiratio passiua. Denique in filio ponuntur in toto tres notiones ex eisdem predictis. scilicet vna negatiue Inspirabile. Et due positiue scilicet Seneratio passiua et spiratio act ua. In spiritu sancto autem ponitur vnica scilicet Spiratio passiua. Ticet communius assignentur. tantum v. noti ones praedicte praeter imspirabile Et potest teneri ista vel illa via. Hec ex Guill. Ad idem vbi Notio. §. ii.
9
¶ Quomodo pater dicitur ingenitus Et de hoc licet patuit aliquo modo supra. e. c. § i. Nota tamen pro euidentia secundum Scotorelis. dist. xxviii. primi. quod Ingenitum dicitur tripliciter. Uno modo secundum quod dicit negationem extra genus praedicamenti quia non est ab aliquo nec per generationem nec per spirationem nec per aliquam productionem. et sic soli patri con uenit. Alio modo prout dicit negationem intra genus id est prout negat vnum modum producendi qui di citur generatio. Et sic spiritus sanctus potest dici inge nitus quia non generatur. Tertio modo prout dicit negatione productionis in ratione termini producti totaliter vt totalitas aspicit suppositum puta incommunicabi lem subsistentiam. Et sic essentia potest dici ingenita.