Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber
1
LIber vite. circa hoc plura possunt considerari etc. scilice eius descriptio distinctio: conscripton: deletio et lectio. Primo e queritur Quid est liber vite vel qualiter describitur. Respondetur secundum Tho. prima per. q. xxiiii. art. i. et se. Ac post eum Rayne. in summa sua Quod super illud psalmos. lxviii. Deleantur de libro viuentium et cum iustis non scribantur Aug. in glo describit. dicit. sic Tiber vite est noticia dei qua praedestinauit ad vitam quos elegit etc.
2
¶ Nimirum talis noticia diuina di citur lib ratione scriptionis quia sicut in terrena policia vel multitudine vel officio aut ministerio puta in militia Milites. Et in consularatu consules scri buntur ad illam societatem ex nomine qui admittendi vel eligendi sunt in libris sic in ciuitate Triumpham te representantur in dei noticia electi ad vitam admittendi. Unde luce. x. Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in celis. Et Esa. iiii. Sanctans vocabitur omnis qui scriptus est in vita in hierltum Item sicut scriptura libr est signum eorum quae sunt fienda vel facienda a tali comscripto homine ad tale ministerium Ita noticia prede stinationis electorum ad viam est signum infallibile apud deum quid debeat fecere homo ad vitam consequendanscilicet habere fidem et charitaem ac opera meritoria. ii Tim. ii. Firmum fundamntum sidi stat habens signaclum nouit deus qui sunt eius vt discedat ab inquitate omnis qui iuuocat nomen domini sicut Augustinus exponit istam autoritatem.
3
¶ Sed quare dicitur liber vite Respondetur secundum praedictos doctur. supra quod ideo. Primo quia talis noticia est eorum qui eliguntur ad vt tam: et non eorum qui condemnantur ad mortem ppterea non dicitur liber mortis sed vite. Secundo quia in eo sunt scripta merita que ducunt ad vitam eternam. Tertio quia est liber summe et beate vite Antonomasice dicitur vita. Non autem dicitur liber vi te nature que est mortalis. nec gratie que amitti potest sed glorie perpetue caelestis ergo etc.
4
¶ Queritur de distinctione eius An distinguatur liber vite a predestinatione: Responde detur secundum Alexan. de Ales. prima parte. q. xxxiiii. an iii. et Tho. in questionibus disputatis de veritate ar. i. de li. vite ac Rayne. quod licet ista sint idem in re. differunt tamen. Primo quia predestinatio est in deo preuidentia glorie conferende. Sed liber vite est proprie ipsa preuidentia meritorum vite eterne Unde secundo differunt quia praedestinatio respicit quod est in deo scilicet noticiam. Sed liber vite respici proprie quod est in nobis. scilicet merita nostra vt patet per glo. Augusti. super Psalmus supra. Tertio differunt quia quamuis vtrumque vitam eternam designat tamen differenter: quia praedestinatio respicit eam vt a deo prauisam immediate. Sed liber vite respicit vt mediante dei predestinatione et nostris meritis consequendam etc.
5
¶ An liber vite sit quid increatum vel creatum: Ad hoc respondetur secundum e. Alexan. supra et Tho. ac Rayne. distinguendo quod liber vite dicitur tribus modis. Primo modo dicitur exempla vite. Et sic non est aliud quam noticia predestinatio nis dei in se et approbationis divine. Secundo modo liber vite dicitur exemplum vite. Et sic attribuitu christo qui dicitur liber vite secundum humanitatem quia dat nobis exemplum viuendi quo modo perue niamus ad vitam caelestem. Tertio modo Tiber vite dicitur aliquid inquantum est signum vite. Et sic sacra scriptura dicitur liber vite Ecci. xxiiii. Hec omnia liber vite. Glo. Hec omnia que scripta sunt in ve teri et nouo testamento sunt liber vite. scilicet quia documenta vite eterne. Unde ex his concludit Alexan quod liber vite primo modo est quid increatum. Sed secundo modo et tertio est quid creatum.
6
¶ Qualiter se debet homo respe ctu libri vite obseruare: Nota secundum Richardis super. iii. lib. dist. xxxi. arti ii. q. i. concor. Tho. pri ma parte. q. xxiiii. arti. i. Et Raynerium in summa sua quod sicut liber militie triplititer dicitur. Ita etiam liber vite. Nam primo dicitur libermilitie in qua scribuntur aliqui ad militiam. Secundo liber militie dicitur in quo traditur sacia vel ars Militaris vt patet de libro Uegetii qui dicitur de re militari.
¶ Tertio li. ber Militie dicitur in quo recitantur facta militum. Sic a simili liber vite dicitur tribus modis
¶ Primo liber vite dicitur conscriptio eorum qui sunt electi ad vitam. hec est dei noticia. Secundo dicitur traditio eorum que ducunt ad vitam eternam vt sunt libri vtriusque testam ti. Tertio dicitur recitatio eorum operum per quae promereniui homines vitam eternam. Unde Aug. ii de ciui. dei dici quod liber vite est quedam vis diuina qua vt cuique opera sua bona vel mala ad memoriam reducantur. Unde in iudicio aperietur liber vite apoc. xx. Tibri aperti sunt et alius liber apertus est qui dici tur liber vre et ex his iudicati sunt mortui etc. Ti ra Tib conscientiarum singulorum hominum aperti dicun tur Et alius liber vite id est predestinationis diuine quo timc manifesta erunt omnia etiam abscondita cordis etc.
¶ Ad quesitum ergo patet quod homo debet obseruare se respectu libri vite quo ad hec tria. Pri mo vt spem habeat quia conscriptus est in libro vi te. Secundo vt obseruet dei mandata tradita in ve. te scilicet decalogum et in nouo etiam scilicet in euan. Tertio vi operetur bona et caueat peccata. sciens quia ad iudicium trahetur etc
7
¶ Queritur de conscriptione. Utrum aliquis qui non est scriptus in libro vite possit etur ficere vt de nouo conscribatur in illo. Respondetur secundum Alex. supra. Tho. et Rayne. Quod aliqui dicuntur conscripti in libro vite dupliciter scilicet simpliciter. vel secundum quid Primo modo scilicet simpliciter conscripti hoc est secundum dei noticiam ex praedestinatione. Isti non de nouo sed ab eterno sunt conscripti in libro vite quia praedestinatio omnim saluandorum est ab eterno preuisa etc.
¶ Se cundous scilicet secundum quid conscripti hoc est secundum presentem iusticiam vel gratiam et non secundum finalem gratiam. Tales possunt de nouo conscribi Et hoc potest fieri dupliciter.
¶ Uno modo secundum suam causam scilicet ex dei gratia de notio habita quia quicunque dei gratiam habet: ex hoc ipso dignus est vita eterna Unde secundum quod aliquis incipit de nouo habere gratiam: incipit ordinem habere ad vitam eternam. et sic potest dici quod talis scribitur de nouo in lib. vite secundum praesentem gratiam vel iu sticiam. Potest eim in homine esse mutatio de peccato in gratiam per paniam Et mox talis annotatur in celis secundum pre sentem gratiam. Unde Beda super illud luce. x. Gau dete et exultate. quia nomina v. scrip. sunt in celis in glo. collaterali dicit sic Salubriter intelligendum est quod si celestia opera quis gesserit per hec quasi li bris annotatur apud deum etc. Et notanter dicit annotatur quia annotari dicitur secundum presentem iusticiam sicut scri bi proprie dicitur secundum finalem gratiam.
¶ Alio modo poes quis de nouo scribi in libro vite secundum quid scilicet secundum suam reputationem vel secundum opinionem hominim non veram vt qui se reputant dignos vita eterna cum tamen viuant in peccatis. Unde Basilius dicit Quidam sunt qui scribunt non quidem in libro vite sed in terra perditionis iuxta illud Hiere. dictum Recedentes a te in ter ra scribuntur. Fit ergo scripture libri vite mutatio quando aliqui de peccato ad virtutem conuertuntur. sicut et quando auertuntur fit deletio
¶ Sed. dicit. Nunquid aliqui in libro vite scribuntur mutabiliter Respondetur secundum eundem Alec. et Tho. ac Rayne. quod in homine potest esse mutatio debono in malum et econuerso. Et hec mu tatio comprehenditur a deo non de nouo: sed ab eterno deus hoc praecognouit quod videlicet iste homo sic vel sic mutatur Unde quando aliquis mutatur in bonum scribitur de nouo in libro vite non simpliciter sed secundum quid tantum id est secundum presentem iusticiam vel gratiam qua non e ter finalis sed ad tempus Quisquis autem simplicite scribitur in libro vite immutabiliter ex parte dei est talis scriptio licet in homine vel ex parte hominis non ponat necessitatem vt patebit vbi De predestinatione etc
8
Utrum liber vite sit tantu respe ctum bonorum an etiam malorum. Respondetur secundum Alex. prima par. summe. q. xiii. arti. vi. Et Rayne. in sua summa notando aliquas circa hoc distinctiones que sequuntur.
¶ Nam primo proprie loquendo in libro vite simpliciter scripti sunt soli boni quia mali non approbantur a deo ergo non scribuntur inquantum mal in lib. vite
¶ Secundo Quod bonorum Aliqui sunt bo ni praesentialiter tantu Aliqui finaliter Et quia sola gratia fi nalis facit simpliciter dignum vita eterna ideo soli bo ni finaliter. dicuntur scripti simpliciter in libro vite Boni autem praesentialiter tantummodo secundum quid id est secundum praesentem iusticia etc
¶ Tertio nota quod malorum aliqui sunt electi a deo alii reprobi. Isti scilicet reprobi nullo modo sunt scripti in libro vite simpliciter. mali vero electi sunt scripti Etsi aliquando a peccato resurgunt saltem finaliter. tunc manifestum est eos esse conscriptos. Cum autem peccat homo quicunque siue bonus: siue malus con uersus. recidiuando in peccatum Tunc dicitur deleri de libro vite secundum quid id est secundum presentem iusticiam. Unde Eto. xxxii. dominus dicit. qui peccauerit in me delebo eum de libro vite.
9
¶ Sed nunquid talis casus electi potest dici conscriptus fore in libro vite: Cum enim de hoc preuiderit scilicet vt talis post casum resurgens sal uetur videtur quod casus huiusmodi sit praeordinatus. Ad hoc breviter dicendum secundum praedictos doc. quod exquo tales electos casus ordinat ad vitam hoc tamen non faci causaliter. sed tantummodo materialiter siue occasio naliter quoniam vt scribitur Rho. viii. Diligentibus deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum voca ti sunt sancti. Et glo. ibi dicit quod etiam casus cooperaillis in bonum quia post peccatum resurgunt humiliores cautiores et feruentiores. Exemplum de Petro aplo et Magdalena Ideoque talium casus non inquantum malum est sed inquantum ordinatus ad bobum potest dici conscriptus in libro vite in quo tamen proprie loquendo non sunt scripta nisi bo na
10
¶ An pene reproborum sint conscripte in lib. vite: Respondetur secundum Rich. de media villa super. iii. li. arti. ii q. ii quod in libro vite inquit proprie loquedo quamuis non sint scripta nisi bona. Uerumtamen sub bonis comprehenduntur etiam mala pene inquantum iusta sunt quia vt sic bona sunt. Unde. ii Ethicorum philosophus dicit quod pene sunt quedam medicine. Ideoque vt sic scilicet inquantum sunt iusta et bona: conscripta sunt in libro vite
11
¶ Sed quid de bono opere meritorio quod facit aliquando reprobus Respondetur secundum Alexan. supra. et Rayne. Quod meritum reprobi potest considerari dupliciter. Uno modo secundum quid vicem. vt nunc cum est in gratia. Et sic dicitur scriptum in lib. vite secundum quid id est secundum praesentem iusticiam. Tamen propter abusum et propter ingratitudinem eo quod gratiam a dec sibi datam extinguit et abiicit: cedet hoc in penam ipsi reprobo. Alio modo potest meritum reprobi considerari simpliciter. scilicet vt est in praedestinatione diuina. Et sic non potest dici scriptum in lib vite. Hec omnia supra.
12
¶ Queritur de deletione Utri qui est scriptus in lib. vite possit deleri: Respondetur secundum Richar. super. iii. dist. xxxi. arti. ii. q. iii. concor Tho i. parte. q. xiiii. quod ille qui est scriptus simpl in libro vite non potest deleri: sed qui secundum quid est scriptus deletur vt patet ex predictis. Et latius vbi de Predestinationem
13
¶ Queritur de lectione Utrum soti boni an etiam mali legant in lib. vite: Respondetur secundum Alexan. supra. i. parte. q. xxxiii. arti. xi. Et Rayne. quod exquo liber vite est ipsa dei noticia quae est idem quod sua essentia quam mali videre non possunt. Ideo in praesentis homnibus est clausus: ita quod mali in eo legere vel videre non possunt. eo quod carent gratia dei. Boni etiam in praesenti legere in eo non possunt: quia bonorum latent nunc merita. Sed in futuro iudicio aperietur omnibus vt mal videant in effectu se non esse scriptos in illo propte sua peccata iusto dei iudicio. Boni vero videant et le gant in essentia dei se fore praedestinatos ad vitam ac gaudeant sine fine Amen.