Text List

Liberum

Liberum

1

Liberum vel liber¬¬ tas arbitrii. Nota secundum Guil. super primo di. vi. Tibertas dicitur a liber libera liberum. Quia libitum et placitum ipsius sunt voluntatis

2

¶ Unde notat idem quod tria ista se habent per ordinem et differunt vicem. Tiberum simplicitur. Tiberum arbitrium et Ticitum

¶ Liberum simpliciter enim est indifferens ad necessitatem et contingentiam sicut patet in diuinis Eadem enim voluntate dei pitus sanctus necio producitur et creature contingenter

¶ Liberum arbitrium vero coartatur ad contingentiam. Unde proprie liberum arbitrium duo aspicit Intellectum et voluntatem. Ut ratione liberi voluntatem. et ratione arbitrii intellectum denotet qua si qui est arbiter et iudex quid faciendum sit et quid non: quod solum est in contingentibus. Nullus enim arbitratur de aliquo impossibili vel necessario. si sit sapiens.

¶ Sed licitum dicitur quod licet. Unde licitum proprie est in contingentibus sed non in omnibus sicut liberum arbitrium quod est in bonis et malis. Ti citum enim est tantummodo in rectis et honestis. nisi large capiatur et tunc etiam necessaria licita sunt. Hec ex Guill.

¶ De libero arbitrio tractandum Relinquo ad lib. ii

3

¶ An deus pater producat filium libera voluntate an natura: Cum emim secundum philosophum ii. philosophycorum. diuidat agentia. in agentia a natura et in agentia a proposito id est intellectum et voluntate vt ibi innuitur in textu. Sed quia omne productum per naturam est mutabile quia vt e. ii philosophycorum dicitur Natura est principium motus et quietis eius in quo est per se et non secundum accidens. Sequitur ergo quod diuina generatio si fit naturaliter et non ex mera voluntate est mutabilis: quod est impossibile. Sed ad hec respondetur secundum Guill. e. dist. vi. primi. quod philosophus ibi loquitur de natura naturata: hoc est creata: non autem de natura naturante cuiusmodi est na tura diuina que est immutabilis.

¶ Ad quesitum ergo secundum eundem Guill. dicendum. Quod deus pater natura producit filium quia generatione naturali. Unde filius est nomen nature. Ideoque Hi larius lib. de synod. dicit sic omnibus creaturis substantiam dei voluntas attulit: sed filio natu ra dedit. Proinde reprobatur pessimus error Eubomii quem de ore nostro euomat deus: ipse enim posuit filium dei non natura produci sed voluntate sicut innuit Magister praedicta dist. vi. primi. De ista autem materia latius patuit supra. de Generatione. §. vii. viii. et. xxx. ac consequenter vsque ad xxxiiii. Ideo hic pertranseo etc.

¶ Liberum arbitrium an sit in deo. Uide libro. ii.

PrevBack to TopNext

On this page

Liberum

1

2

3