Text List

Meritum

Meritum

1

MEritum. Quid sit nota secundum doctorem subtilem: et post eum Guill super id est di. xvii. q. scilicet art. principali diffinitur sic. Meritum est acius libere voluntati: mediante dono gratiae elicitus a divina voluntate acceptus vt praemiabilis beatitudine. Et dicitur meritum a mereor me reris. quia meretur premium heatirudinis.

2

¶ Unde nota secundum eundem ibidem. quod in merito sunt tria praecipua. Primum est ipsius actus substantia: et istud est quoddam ens reale. Secundm est productio passiua. quia iste actus a voluntate elicitur: et sic est respectus quidam. Tertium est acceptatio diuina ad pre mium beatitudinis: et hoc est ens solum rationis: et dicitur formale meriti. Unde quilibet tantum meretur quantum est deo acceptabilis etc. Accpitur autem meritum aliquando proprie: vt ad solum bonum ordinatur: et sic nomi natur meritum. Aliquando accipitur vt ordinatur ad malum seu ad penam: et sic dicitur meritum malum secundum Au gusti. lib. de libero arbitrio. hoc etiam proprie demeri tum nominatur. Aliquando autem accipitur communiter pro hoc et pro illo. Hec Guill.

3

¶ Quottuplex distinguitur meritum. Nota secundum Guil. super primo. di. xli. cum Bon. e. dist. xli. q. i. quod triplex est meritum. scilicet de congruo. et de digno et de condigno

¶ Meritum scilicet de congruo dicitur quando peccaor facit quod in se est vt gratiam dei percipi at

¶ Meritum de digno seu digni est quando iustus orat pro peccatore. Etem peccator de se indignus est. etiam pane qua vescitur. secundum Aug. Rursus: quia orans pro illo er iustus. non splum ergo habet meritum de congruo. sicut du peccator orat pro seipso sed hect meritum digni: quia ex parte orantis est dignitus. licet ex parte eus pro qua oratur sit indignitas

¶ Meritum vero de condigno est quando iustus pro seipo orat Nam condignum est exaudiri ad salutem Similiter quando ex tanta charitate meretur quis tantam gloram quantam iustum est sibi dari a deo etc.

¶ De merito plura habes vbi Eha ritas. §. vii. et sequentibus. Item li. ii.

PrevBack to TopNext

On this page

Meritum

1

2

3