Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Mens
1
MEns. Iste termi nus secundum Guil. in i. est di. iii per l. q. iii. tripliciter dicitur. Uno modo a metior metiris: et sic po tentia excogitatiua dicitur mens: quia plura metitur et colligit. et sic accipit Damasce. ii. sententiarum. Dum ponit mentem intentionem et fronesim. Unde dic quod fronesis dila tata fatum excogitationem
¶ Sed Catholi. dicit. quod fro nos grece dicitur prudens latine. et fronesis prudentia. Inde fronitus id est prudens. et infronitus id est insipiens insulsus. Ideo Ecci. c. xiii. Sapiens dicit. Animo irre uerenti et infronito ne tradas me domine. Secundo modo mens capitur proportione supiori anime id est eleuate ad superna. Isto modo mens dicitur ab eminendo. et sic capitur cum dicitur. quod in mente seu intelligentia consistit imago trinitatis divine. Unde vt sic mens accipitur pro ipsa anima rationali.