Text List

Mobile

Mobile

1

Mobile. Utrum deus qui est primum mouens sit mobil. Respondetur secundum Scotorlis. in i. di. viii. q. ii per conclusionem quod non. Et certum est etiam secundum philosophos. Aristo. vii. et. viii. Phy. Anaxagoram. et Boe. Sed quae sit ratio huius. inter alia ponitur praecipua hec. quia in motis et mouentibus non est abire in infinitum. Alioquin esset motus infinitus in tempore infinito. ergo deuenire est ad vnum mouens immobile. quod nec mouetur a se. quia sic idem esset mouens et motum. et in actu similis et potentia nec mouetur ab alio extrinseco cuiusmodi motus fit vel pulsione a mouente. vel tractione ad mouentem. vl vectione. vel vertigine quorum nullum conuenit deo alias es set mutabilis. nec mouetur per se nec per accidens. quia necesse habet esse semper idem ab eterno ergo etc Ad hec vbi Immutabilitas. §. xv.

PrevBack to TopNext

On this page

Mobile

1