Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Natura et naturale
1
NAtura et natura. le nota secundum Guil. in primo dis. vi. quod quamuis nomen nature secundum philosophum dicatur de his tribus scilicet materia: forma: et composito tamen principalius dicitur de forma. Unde hac ratione Generatio dicitur natu ralis vt patet. ii physi. Et quia dei filius generatur a patre Ideo dicitur emanare per modum nature.
2
¶ Quomodo differunt hec tria scilicet natu ra. naturale. et secundum naturam vel naturaliter. Nota vt potest haberi ex Auicen. Primo naturalium: secundum quod dicit Guil. ibidem differunt hec tria sic Na: ura enim dicitur fundamentum rei seu illud vnde cetera effluunt scilicet rei essetia. Sed naturale dicitur proprietas ex huiusmodi fundamento exiens Sicut homoni naturale est risibis litas. Secundum naturam vero dicitur operatio ex huiusmodi prin cipiis progrediens Sicut praeter naturam et supra na turam dicitur quod aliunde capit sua principia
3
¶ Natura distinguitur triplex. Prima est naturam largissime dicta secundum eundem Guil. ibide scilicet Quicquid ab intellectu quodammodo capi potest. et sic omne ens dicitur natura Sic loquitur Boetius de ea lib. de duabus naturis et vnica persona christi. Secunda est natura naturans scilicet deus quai est primus omnium artifex vt patet ex glo. super Rho. ix. Tertio est natura naturata scilicet omne ens citra deum Isto modo solus deus dicitur supernaturalis Tetera autem dicuntur naturalia Hec ex Guil. supra.
4
¶ Quomodo natura dicitur de deo: Nota quod secundum philosophum. v. metaph. plures tradun tur modi nature. Primo modo natura dicitur gene ratio viuentium. Unde natura dicitur a nascentia viuen tis. Secundo modo dicitur natura vniuersale principium motus et quietis secundum se Unde. ii physi. philosophus difinit sic Natura est principium et causa motus et quoetis eius in quo est secundum se et non secundum accidens Inde est quod natura grauis esse dicitur deorsum tende re. et leuis sursum etc. Tertio modo natura dicitur materia ipsa ex qua primo aliquid fit. Sicut dicimus quod vas eneum est de natura erea et corpus hu manum est nature terree quia primo est factum de terriet praedominatur in eo terre elementum ergo etc. Quarto modo natura dicitur forma. Nam exquo materia de se est informis nec habet speiem nisi a forma. Unde pris mo physi. et. vii. metaph. Forma est que dat esse rei scilicet formale: materia autem dat esse fundamenta le propter quod dicitur fundamentum nature secundum Auerroim cum ait In fundamento nature id est in materia de se nil est distinctum sed forma distinguit. Ideo na tura principalius dicitur de forma. Quinto modo na tura dicitur secundum eundem Guil. Ens completum perfectam habens essentiam. Sexto modo dicitur forma totius vt est quiditas rei. Hec ex. v. metaph Primo modo na tura conuenit generationi filii dei. Secundo modo et tertio modo et quarto modo non conuenit dici de deo cum sit immobilis. nec habens materiam nec formam in materia Sed quinto modo scilicet inquantum deus est ens comple tum perfectissime essentie. sic dicitur quod tres persone sunt in vna natura diuina et sic dicitur natura de deo. Sed de sexto modo prout natura dicit quiditatem non dicitur de deo quia deus non habet quiditatem proprie vt patu it supra Cognoscere deum. §. vi.
5
¶ Quomodo differunt ista quattuor sailice Substantia: natura: essentia: et quiditas: Nota secundum Guil. super i. di. ii. quod ista se habent per ordinem secundum sub etsupra differenter. Nam omnis substantia est nati ra Sed non econtra. Quia Qualitas est natu ra non substantia. Item omnis natura est essentia: non econtra quia relatio est essentia non tamen est natura non enim proprie est alicuius actionis principium ergo rela tio non est natura proprie Sed quod sit essentia patet et famosa autoritate philosophi. v. physi. dicit. Essentie predi camentorum sunt impermixte. ergo relationis est essentia cum sit vnum praedicamentorum. Denique omnis essentia est quidi tas. non econtra. nam in deo multe sunt quiditates sed vnica essentia diuina Unde patet quod praedicta differunt quia substantia non est accidentium. natura autem est non solum substantiarum sed etiam accidentium absolutorum Sed essentia est substantiarum et accidentium non so lum absolutorum sed etiam relatiuorum et communis est in diuinis Quiditas vero plurificatur stante vnitate essentie