Text List

Necessitas

Necessitas

1

NEcessitas secundum Guil. in primo distin. vi. dicitur de non et cesso cessas quasi non cessans esse. Unde nota secundum Bonauen. ea. distin. questi. i. et ii Ac Richardum et Thomam ibidem concor. colligendo quod necessitas distinguitur multipliciter. Primo quedam dicitur necessitas violentie que mouet contra naturam vt lapis proiectus necessitatur sursum moueri. Secunda dicitur necessitas coactionis que est contra voluntatem. Tertia dicitur indigentie vt cibi et potus in pau bere etc. Quarta ineuitabilitatis sicut est in primis motibus de quibus psalm. De necessitatibus meis eripe me. Quinta dicitur exigentie que est in materia disponenda ad formam vel disposita. Sexta dicitur necessitas immutabilitatis eterne sicut sorlem lucere. Hec sola vltima necessitas eadit in deum. et nulla alia. Ratio quia hec necessitas immutabilitatis non repugnat libertati voluntatis sed solum vertibilitati. Isto modo ergo accipitur necessitas cum dicitur quod deus pater necessario gignit filium. vnde Augu. contra maxim. dicit Pater eo modo quo deus est genuit. Sed pater necessario deus est. ergo genuit necessario scilicet non necessitate coactionis vel indigentie et etc. sed tantummodo necessitate immutabilitatis eterne. Et de hoc latissime patuit vbi Seneratio. §. xxx. et. xxxi. et se

¶ Quibus modis dicuntur aliqua necessaria fore vel euenire. vbi Prescientia. §. ix.

¶ Item necessariorum regula prima quid sit. vide vbi Uoluntas. §. xii.

PrevBack to TopNext

On this page

Necessitas

1