Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Passio
1
PAssio. de hoc ter mino. Nota secundum Guil. in primo dist. xiiii. quod passio quantum sufficit ad nostrum propositum tripliciter dicitur. Uno modo passio dicitur quidam respectus extrinsecus adueniens qui constituit vnum principium id est praedicamentum et respondet actioni. et sic Gilber. diffinit. Passio est illatio respectusque actionis. Secundo passio dicitur pro conuertibili cum aliquo et egrediente ex eiusdem propriis principiis. praedicabili in secundo modo per se. et sic proprium alicuius speciei vt risibilitas hominis dicitur passio. Tertio dicitur passio vt distinguitur contra passibilem qualitatem et est species praedicamen ti qualitatis. et sic Aristo. ii Rheto. dicit quod gaudium. spes. timor. dolor. tristicia. et huiusmodi sunt passiones.