Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Pater
1
PAter deinde dicitur Guil. in primo dist. v. dicit. quod pa ter dicitur a patrando. quia patrat et produ cit filium. seu a patet quia in filio patet et relucet pa ter per similitudinem naturalem. Et nota quod generare dicit plus quam pater. quia omnis pater est generans vel generatiuus. sed non econuerso. Multa enim gene rant vt ignis generat ignem. non tamen dicitur pater Plures etiam homines generant fetum conceptus nec est paternitas quousque fructus fit similis gignenti Unde ista etiam in nobis distinguuntur secundum tempus in deo vero distinguuntur secundum ord inem intelligentie etc.
2
¶ Utrum deus pater sit eo deus quo pater vel ecouerso scilicet eo pater quo deus Comsimiliter de filio et de spiritu sancto potest queri. Respondetur breviter secundum Bonauen. in primo dist. xxvii. Et etiam dist. xxxiii. in q. circa litteram ibidem Tho. concor. quod sententia est Augu. ac Magistri dicit quod deus pater non eo est deus quo pater. nec eo pater quo deus. Sed hec locutio dupliciter potest intelligi. Uno modo prout ablatiuus ly eo importat habitudinem quasi cause formalis. licet in deo non sit causa formalis nisi secundum rationem intelligendi. et sic illa negatiua est vera. quia sensus est. non eo est deus quo pater id est non a paternitate denominas deus. et hoc verum est quia paternitas non est ratio dicendi ipsum deum. sed deitate est deus. et a patei nitate est pater. quia paternitas est ratio dicendi patrem et intelligendi.
¶ Alio modo ista logutio prae dicta potest intelligi prout negatur causalitas ve consubstantialitas in identitate essentie vt sit sensus non eo est deus quo pater id est quantum ad id quod est pater non est deus. et sic falsa est locutio. quia quicquid est in deo est deus per identitatem essentie. vnde non hoc modo secundo sed primo modo accipit Aug et Magister praedictam locutionem scilicet quod non eo est deus quo pater nec eo pater quo deus. Nam pater alio est deus. quia deitate. et alio pater. quia paterni tate ita quod nec paternitate est deus. nec deitate pater. Similiter dicendum est de filio. quod deitate est deus. et filiatione filius. similiter de spiritu sancto etc. Hec praedicti
3
¶ An pater ideo generat quia pa ter. Ane ideo pater quia generat: Suo modo de fi lio et spiritu sancto potest queri. Et sic est querereUtrum proprietas causet actum personalem an econuerso. Respondetur secundum Bonauem. supra. q. ii concor. Tho. Quamuis aliqui sint aliter opinati. tamen communius et verius tenetur quod in deo patre ipsa generatio actiua est ratio dicendi patrem. quia paternitas est relatio funda ta in communicatione nature per generationem. Ratio quia sicut se habet generatio passiua ad filiationem ita se habet generatio actiua ad paternitatem. Sed ge neratio passiua est rationessendi et dicendi filium. ergo pari ratione generatio actiua est ratio essedi patrem. Unde magister in primo e. dist. xxvii. dicit Smper est pater. quia semper ge nuit filium. et filius semper est. quia semper genitus est. Et Aug. v. de trini. dicit Ideo filius quia genitus est. ergo nari ratione ideo pater. quia generat et non econuerso. nam prius est ratio posterioris et non econuerso. Sed gene rari prius est quam esse filium. similiter generare est prius quam esse patrem. quia illud est communius. Sicut esse prius us est quam referri. ergo patet etc
2
¶ Sed difficultas est. per quid ge nerat pater. An quia deus an quia pater. an quia innascibilis etc. Ad hoc Bonauem. dist. xxvii. primi. arguit sic. Non ei potest dici quod pater generat. quia deus. Nam si hoc diceretur pari ratione sequeretur quod et filius cum sit deus. et spiritus sanctus cum sit deus equalis patri: generaret. Item non potest dici etiam quod pater generat. quia innascibilis cum innascibilitas dicat natiuitatis priuationem non positionem. ergo sequitur quod ideo generat. quia pater ex suffi cienti diuisione. Et per consequens sequitur quod in diuinis pri us est esse patrem quam generare. et sic pr ideo generat quia est pater quod est contra praedicta. Ad hec idem Bonauen. dicit quod deus pater generat non quia deus sicut probat argu mentum. nec quia pater. vt in pece. patuit. Sed ideo generat quia deus innascibilis et inspirabilis. Dicit etiam ad obiectum de innascibilitate quod ipsa inascibilitas vt est notio patris non dicit puram privationem vel ne gationem. sed perfectam positionem secundum rem. quia pater dicitur inna scibilis eo quod non est ab alio. Et non esse ab alio est esse primum. et primitas dicit nobilem positionem et conditionem: quod ad positionem primi sequitur positio secundi. vnde quia primu ideo principium respectu principiati. scilicet secundi. Et quia pater est primum respectu emanationis. ideo principium to tius deitatis. vt dicit Aug. Et quoniam primum est in genere generationis ideo generat. quia innascibilis. sicut ex quo est primum in genere spirationis ideo spirat. quia est inspirabilis. Etsi quaeratur vltra. quare est innascibilis: Non est ponere. inquit. Quia cum inascibilitas dicat primitatem et status sit in primo. ideo non est po nere rationem quare vel per quid sit inascibilis. Unde post plura argumenta concludit Bonauen quod deus pater ideo pater quia generat. Et ideo generat qui inna scibilis. Proinde dicit quod innascibilitas vel ingentur tum praeintelligitur paternitati ita quod prima persona di uina primo intelligitur innascibilis. secundo pater. Et quod innascibilitas non dicit puram negationem. sed quandam fontalem plenitudinem quae est in patre propter quod pater est totius deitatis principium vt ait Aug. Et hoc probat Bona. multipliciter.
¶ Sed cum reueretia tanti doctoris sancti scilicet Bonauem. hoc doctori subti. Et post eumGuil. di. xxvii. primi. non videtur nec satisfacit veritati. Quia innascibile atque ingenitum sunt in primitate funda ta originis. Et quia primo intelligitur pater quam in genitus vel inascibilis. ita quod est ordo iste scilicet prius mo paternitas. secundo primitas originis que est esse a se et a quo est alius. tertio ingenitum vel innascibile prout de his patuit vbi Ingenitum. §. v. Item quod dicit innascibilitaiem dicere fontalem plenitudi nem in patre secundum antiquos doctur. Dico inquit Guil. quod ista fontalis plenitudo potest dicere diuinam essentiam que est radix fruticum diuinorum. iuxta Diony. ii de di. no. Et quia in patre primo pullulant. ideo appropriatur patri illa fontalis plenitudo. nec opor tet quod scilicet innascibilitas illam formaliter dicat sed bene connotat. Et post plura que transeo concludit Guil. quod fundamentum ingeniti et innascibilitatis est praemitas originis. et per consequens pater per primitatem originis habet quod generat et quod est innascibilis etc.
5
¶ Utrum paternitas vere dicatur de deo An traslatiue: Respondetur secundum Guil. in primo di. xxii. Et Bonauem. ibidem. quod nomen paternitatis et etiam filiationis ac spirationis quamuis secundum nostrum vsum loquendi vel cognoscendi prius reperiatur in creaturis ta men res eius pus et principalius ac verius et proprius est in deo. vnde dicit Damasce. Sciendum inquit quod non est a nobisis translatum ad beatam deitatem paternitatis et filiationis et processionis nomen sicut ait diuinus apostolus. Ex qua scilicet deo omnis paternitas in celo et in terra nominatur Eph. iiii. Ex qua auctoritate sequitur quod si omnis patrnitas in terris a paternitate dici no minatur. ergo deus verius et principalius ac proprius di citur pater. quam alia quecumque et etc
6
¶ Utrum deus pater possit dici tri nus pro eo quod in ipso sunt tres notiones: vicem vna per quam refertur ad non genitorem. vt innascibilitas Secunda qua refertur ad filium scilicet paternitas. Tertia qua refertur ad spiritum sanctum. et hec est spiratio actiua que communis est patri et filio: Respondetur secundum Rich. in pri mo dist. xxviii. q. ii. Quod propterea non dicitur trinus. quia licet in patre sint tres notiones tamen vna sola earum est proprietas personalis id est persone constitutiua Et hec est paternitas. Alie vero due non sunt personales proprietates scilicet innascibilitas et spiratio actiua Declaratur. nam in creaturis sic est quod secundum numerum differentiarum que sunt forme substantiales de constitutione suppositi oportet substantias nume rari. Et non secundum numerum formarum vel differentiarum que non constitutiue sunt talis suppositi Patet de rationali quo differt homo ab aliis. et sic numeratur distincte sicut per illud constituitur et non per ani mal. Similiter hominis supposita per suas hecitates nume rantur etc. Sic ergo et in diuinis persone sunt nume rande secundum proprietates constitutiuas personarum et numerum earum. et non secundum notiones que non sunt personales. Cum ergo in patre sit tantum vna talis proprietas constitutiua scilicet paternitas non potest dici trinus. sed deus bene dicitur trinus. quia supponit tria sup posita diuine nature scilicet tres personas Pater autem non supponit illas tres notiones quae sunt in eo etc.
7
¶ Sed quomodo pater costituitur in ( esse personali per paternitatem: Opinio Thome in scrip. primi di. xiii. q. i. et pluribus locis est quod paternitas capitur vno modo inquantum proprietas Et sic precedit emanatonm diuinam ac constituit personam Alio modo capitur inquantum relatio et sic sequitur nec constituit. prius enim secundum rationem pater generat quam referatur. Ita quod secundum eum Primo est proprietas. Secundo emanatio. Tertio relatio. Sed salua semper sanctitate et reuerentia tanti docton Ista opinio et modus dicendi improbatur a Scotistis praesertim Guil. in primo di. xxviii. secundum mentem doctoris subtilis cum quibus teneo. Quero namque inquit Guil. Si paternitas inquantum propri etas sit quid absolutum vel respectiuum. Si dicitur quod est absolutum. ergo sequitur quod diuine persone constituuntur per absoluta. quod Tho. etiam negat di. xxvi. Commu niter enim tenetur a doctoribus etiam Sco. quod absolu tum non constituit Quod patet quia omne absolutum est commune tribus ex eo quod dicit perfectionem simpliciter Si enim in creaturis totum praedicatum substantie imo tota latitudo absolutorum dicit aliquam perfectom licet limitatam. non videtur quod hoc sit negandum in diuinis vbi perfecte est absoluti ratio et ea quae sunt perfectionis in creaturis: sunt perfectissime in deo Ad idem est etiam Autoritas ecclesie que vbique nominat per sonas diuinas nomnibus relatiuis et non absolutis Si autem dicatur quod paternitas inquantum proprietas sit relatiuum sequitur ergo quod paternitas inquantum relatio constituit. quia paternitas inquantum proprietas est relatiuum. Si vero dicatur quod paternitas in quantum proprietas nec est absolutum nec relatiuum: dimittetur phiiosophus dicens. Omne ens aut est absolutum aut respectiuum. ergo habel propositum.