Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Perfectio
1
PErfectio Quid sit vel qualibus modis dicatur. Nota secundum Guil. in primo dist. xxxvi. Perfectum est cui nihil deest. Et dicitur tripliciter secundum Aristo. v. metaph
¶ Uno modo dicitur perfectum secundum Esse cilicet cuius nihil est extra accipere Sicut homo dicitur perfectus cui non deest aliqua pars homini debi ta. Et nota quod possumus loqui vel de perfecto sim pliciter. Uel secundum quid scilicet in genere. Si simpliciter sic solus. deus dicitur perfectus hoc primo modo quia solus est cui nihil deest sed habet omnia bona. Aut formaliter: auteminenter: aut exemplariter aut virtualiter Si autem secundum quid. sic dicitur ho mo perfectus quando ea habet qua requiruntur ad esse perfectum hominis et nil de his sibi deest vt patuit Secundo modo perfectum dicitur secundum virtutem scilicet quod ham det virtutem in esse completam et non deficit. sed habet intantum quod non exceditur ab aliquo in tali virtute. et sic etiamsi loquimur simpliciter. solus deus dicitur perfectus. Si secundum quid: sic dicitur iste medicus perfectus vel grammaticus qui habet talem artem sine defectu illius artis intantum quod a nullo in tali arte excedium Et iste modus capiendi perfectum solet aliquando etiam ad mala tranfferri. vt cum dicimus Iste est perfectus latro vel perfectus deceptor sicut bonus la tro etc.
2
¶ Sed qualibus modis per oppo situm dicatur imperfectum. Nota secundum e. Guil. ibidem quod tri bus etiam modis iuxta regulam philosophi. v. Metaph. Quot modis dicitur vnum oppositorum tot modis di citur et reliquum etc.
¶ Primo modo dicitur imperfectum quo ad esse. Et hoc dupliciter. quia aut totaliter caret esse sicut sunt pure negationes. et peccata: formaliter capiendo. Aut quia aliquo caret esse quod sibi posset inesse vel ratione entis vel teneris sui. vel nature proprie. Isto modo quelibet creatura est imperfecta. quia cuilibet inquantum est ens non repugnat infinitas que est perfectio. et tamen quelibet creatura est finita. Queadmodum et de priuatione vbi supra Aristo. dicit quod talpa di citur ceca non inquantum talpa sed inquantum anima quia animali non repugnat visio vel videre. sed talpe vt talpa repugnat.
3
¶ Quid est perfectio simpliciter et Respondetur secundum Guil. in. secundi lib. prologo. Et Fran. may. in conflat. primi dist. xxxiiii. quod sicut docet Ansel. in suo Monol. c. xv. Perfectio simpliciter est que in qualibet melius est ipsam esse quam non esse. Et secundum mentem doc. subti. in primo suo dist. ii. q. iiii. non debet intelligi absolute quod in qualibet natura est me lius vnam perfectionem simpliciter esse quam non esse. Sed debet intelligi in quolibet supposito absolute considerato non considerata eius natura. patet exemplo. Sapientia enim est perfectio simpliciter. no tamen melius est cani inquantum canis scilicet quod sit sa piens quam quod non sit sapiens. Si enim esset sapiens iam non esset canis. Sed melius esset supposite canis. non considerata canis natura. Hec ex Guil. supra.
4
¶ Utrum omnia ea que ponuntur in diuinis dicant perfectionem simpliciter Respondetur secundum Fran. mayro. in conflat. primi dist. xxxiiii. vbi inter multa dicit Notando quod perfectio simpliciter secundum mentem doc. nostri est illa que est melior quocumque sibi incompossibili. Propterea sapientia est perfectio simpliciter. quia nata est habere modum infinitatis. Et habere hoc scilicet modum infinita tis repugnat ei quod non est perfectio simpliciter. quia nullum tale potest esse infinitum formaliter Ideoque perfectio simpliciter melior est quocumque si bi incompossibili.
¶ Unde pro regula generali est te nendum quod omnis perfectio que est in deo formaliter est melior omni perfectione que non est in deo forma liter Nam alioquin deus posset intelligi melior si vicem haberet quod est melius quod in se non habet. Et: hoc est inconueniens quia Anselmus. supra dicit quod deus est summum bonum quo maius vel minus intelligi non potest.
5
Adhuc pro euidentia Nota secundo ex eodem Franc. supra. Quod in creaturis Primo sunt quedam que imperfectionem includunt quiditatiue. et primo modo dicendi per se. sicut cecitas que est puatio visus. et huiusmodi. Secundo quedam sunt que im perfectionem includunt in secundo modo dicendi per se sicut humanitas et quelibet species cuiuscumque generis. quia potest demonstrari creabilitas. et per con sequens finitas et huiusmodi in secundo modo per se In omnibus enim creaturis que non sunt perfectio simpliciter isto modo includitur imperfecton. Tertio quedam sunt que solum per accidens includunt imperfectionem si cut sapientia in creaturis. Nam sapientia in creatura est finita. ideo vt sic dicit imperfectionem secundum quid et diminutam. tamen secundum eius rationem forma lem vt abstrahit a finito et infinito dicit perfectionem simpliciter. quia vt sic nata est habere modum infinitatis vt in precedenti proximo notabili patuit Sed humanitas et species cuiuscumque generis. et albedo. et talia dicunt tantummodo perfectionem secundum quid scilicet in determinato genere. sed null omodo dicunt perfectionem simpliciter. quia illa non conueniunt esse formaliter in deo sicut sapientia est. Denique proprietates absolute sicut intellectus. scientia. voluntas. potentia. et talia dicunt perfectionem simplice ter. quia talia melius est simpliciter habere quam non habere. que sunt in diuina essentia per modum rei intrinsece. vnde talia inquantum accipiuntur in gene rali: analogice de creatore et creatura dicunt perfectionem simpliciter. sed non inquantum accipiun tur cum modo quo determinantur ad creaturam vt patuit etiam supra vbi Attributa. §. vi. Quar to modo quadam sunt qua nullo modo includunt imperfectionem sicut deitas. Et sola ista de quarto et de tertio tantum modis dicunt perfectionem simpliciter. ista quidem de quarto de se. sed illa de tertio per accts quia non conuenit eis perfectio simpliciter nisi per accidens scilicet vt sunt vel nata sunt esse in deo per modum rei intrinsece Secus vt sunt in creatu ris. Et sic ad quesitum Respondendum est quod non omnia que ponuntur in diuinis dicunt perfectionem simpliciter vt patet de illis que sunt de secundo modo predicto et de relationibus de quibus clarius in sequentibus.
6
¶ Prima est. Quod nulla perfectio quiditatiua dicit perfectionem simpliciter. Sed voco inquit perfectionem quiditatiuam que est perfectio artata specifica vel de genere substantie vel etiam de quocumque alio genere. accipiendo proprie talia quae per se sunt in genere. Nam inter illas spens natura angelica tenet primum gra dum et tamen non est perfecton simpliciter. Unde a fortiori humani tas vel equinitas et huiusmodi non sunt perfectiones simpliciter. licet nobilius habeant esse in deo quam in se De hoc supra. vbi Attributa
¶ Si dicas Sapien tia est de genere qualitatis et tamen est perfectio simpliciter Dico inquit Fran. quod sapientia quae est perfectio sim pliciter non est in genere per se sed per eam circumloqui mur aliquid in genere scilicet sapientia creatam que est in genere qualitatis Similiter. spiritus vt in deo perfectio sim pliciter. non est in genere. licet dicamus spiritum ange licum qui est in genere substantie etc.
¶ Secunda regula quod nulla perfectio in creaturis si non inueniatur in deo est perfectio simpliciter Sicut est fides: spes: temperantia et huiusmodi. Ratio quia quecunque non inueniuntur in deo repugnat eis infinitas Est autem
¶ Tertia scilicet regula Ex generaliter omnis perfectio cui repugnat infinitas repugnat ei esse perfectionem simpliciter. Unde philosophus. v. metaph. ca. de perfecto dicit Sim pliciter perfectum est illud in quo reperiuntur omnes nobilitates cuiuslibet entis. per modum tamen altiorem ergo perfectum simpliciter non potest esse nisi vnum quod est deus qui solus est infinitus et ea que sunt in eo essentialia
¶ Quarta regula. Quecumque sunt in deo nisi sint communia tribus personis non dicunt perfectionem simpliciter. Unde paternitas: filiatio spiratio: etc. nullam dicunt perfectonm loquendo formaliter. Nec di cunt imperfectionem vt dicit etiam Guil. sed loquendo identice dicunt perfectonm cum sint idem cum diuina essentia. Nam si dicerent formaliter perfectionem equeretur quod aliqua scilicet perfectio esset in patre qua non esset in filio et econuerso. quia paternitas est in patre non in filio formaliter. et filiatio est in filio formaliter non in patre. et sic vna esset perfectior. Patuit vbi Notio. §. ix. in fi.
¶ Quinta regula. Quod omnia quae di cunt esse absolutum in deo dicunt perfectionem simpliciter sicut in deo Ratio: subsantie: spiritus: entitatis deitatis et etiam heceitatis diuine que scilicet heceitas in deo se habet per modum indiuidui Et vt sic scilicet in deo est infinita Itaque omnia absoluta accipiendo ab indiuiduo vsque ad transcendens dicunt perfectionem simpliciter vt sunt in deo. Secus vt in creaturis quia vt sic repugnat eis infinitas etc.
¶ Unde nota quod deitas et omnes proprietates absolute sicut intellectus: voluntas et potentia. scientia. sapientia. Et omnes quasi per se passiones proprie solius dei absolute sicut in finitas. eternitas. necessitas. etc. sunt perfectiones simpliciter etc. Dico quasi. quia deitas se habet ad modum speciei specialissime ad deum sicut humanitas ad hominem. Infinitas autem et eternitas et huiusmodi se habent sicut risibilitas.
¶ Sexta regula de relatiuis scilicet quod nulla relatio dicit perfectionem simpliciter. Nam sicut tiomune est omni relationi quod non sit quanta nec vna est maior alia secundum formale esse relationis non enim maior relatio est inter patrem et filium quam inter fratrem et sororem licet maior sit cognatio secundum gradum consanguinitatis ibi quam hic. Ita etiam commune est omni relationi quod vicem nul lam perfectionem dicat. Et hec regula expresse patuit vbi Notio. §. ix. in fi.
7
¶ Sed quid de relationibus con munibus respicientibus aliquid ad extra sicut est iusticia. misericordia et huiusmodi. Respondet idem Fran. Et pro regula sit quod omnia que sunt ad creaturam non sunt perfectio simpliciter loquendo formaliter scilicet inquantum relatio ad creaturam. licet inquantum sunt idem cum essentia in deo possint dici perfectio. Simili ter dicit etiam de scientia visionis quod vicem non est perfectio simpliciter. Sicut nec iusticia nec misericor dia et talia: que sunt ad creaturam. Hec omnia praedi cta ex Fran.
8
¶ An sit perfectionis in deo gene rare sibi simile: Arguitur quod sic. quia philosophus. iiii. Me theo. dicit quod vnumquoque tunc perfectum est cum potest producere sibi simile. ergo etc. Sed in oppositum quia generare est in patre et non in filio nec in spiritu iancto. ergo pater erit perfectior filio et spiritu sancto. Respondetur secundum Rich. super primo dist. ii. q. i. quod praedicta autoritas philosophi est intelligenda in generabilibus et corruptibilibus tantummodo. Nam solem non iudicamus esse imperfectum eo quod non potest alium solem generare nec angelum eo quod non potest alium angelum generare. vnde producere sibi simile non est perfecti onis in incorruptibilibus. et per consequens nec insdiuinis dicit perfectionem etc. Ex praedictis itaque patet quod ge neratio sicut et paternitas in diuinis nec perfectio nem aliquam dicit nec imperfectionem. quia alio quin non posset vitari quin aliquod suppositu diuinum ha beret perfectionem diminuta. vt patet per Scotum et Fran. supra.