Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
QUiditas
1
QUiditas. Quid intelligitur nomine quiditatis: Respondetur secundum Fran. maro. in Confla. primi. di. xlii. q. i. quod per quiditates non in telliguntur nisi rationes formales quiditatiue rerum in seUnde et secundum Scotorlis. super. ii. dist. iii. q. i. quiditas est praea essentia rei nude accepta: sine omni respectu. Unde Auicem. v. metaphy. c. vi. dicit. quod equinitas est tantum equinitas: nec vna nec plures. Proinde quiditas dicitur quasi quid rei entitas. Ad idem vbi Esse. §. pluribus.
2
¶ An quiditas sit communicabilis. Respondet secundum Fran. supra distin. xl vii. q. vlti. Euxod sicut essentia in diuinis per se vel in se accepta: est communicabilis. sed per relationem fit incommunicabilis: vt est in persona. Ita quiditas de se semper est communicabi lis. sed vt est in Indiuiduo: est incommunicabilis per heccitatem. Exanmen de humanitate quae de se est communicabilis. sed non vt hec humanitas scilicet Petri. Simili it a est et in natura generis quod de se est indetermina ta ad species diuersas: sed tamen per difturam est deturminata ad alteram Sicut animal per rationale: determinatur ad ho minem. Et sic patet quod Comnincabilitas et Incomincabilitas (que sunt opposita:) insunt eidem Quiditati: sed non secund idem. quia Communicabilitas per naturam. sed Incommunicabili tas per aliam superuenientem causam
4
¶ Quottuplex Quiditas distin guitur. Respondetur secundum Fran. Ibidem quod extendendo nom Quiditatis: possumus imaginari quadruplicem Quiditatem. Primo nempe Quedam est Quiditas: ha bens ncario esse. sicut est Diuintas. Secundo: alia est quae necesse habet non esse. Sicut est chimera. proprie pro inomponibilibus accipiendo. Tertio quedam est quam contingens est esse. vt Quiditas rei create actu Quarto quedam est quam contingens est non esse. Sicut est Quiditas in Esse essentie rei creabilis quae non est actu sic quod potest esse. Patet de rosa in hyeme. Ideo autem deitas necesse est esse: quia est suum esse. Unde cum creatura non sit necesse esse: relinquitur quod ipsa non sit suum esse. sed in omni creatura dicitut Esse ab Essentia. vt patuit vbi Esse. §. xxxii. et sequentibus
5
¶ Utrum Quiditates secundum esse quiditatiuum sint entia Realia: vel Rationis tantumAd hoc Francis Mayro. e. dist. xlii. q. ii dicit quod nec sunt Realia: nec Rationis. Quia cum Realitas sit quidamimodus intrinsecus abstrahit ab ea quiditas sicut et ab existentia: et a necessario velis contingenti: et ab eterno et temporali. et huiusmodi. Similiter abstrahit ab esse rati onis. quia hoc est accidentaliter adueniens Quiditat: Et sic ab omnibus huiusmodi abstrahit tamquam prius a posteri ori. Dicit ergo Idem Francis quod Quiditates non sunt entia Rationis: nec Realia. Ita quod hec diuisio En tis in Ens rationis et in ens Reale: non est per immedi ata. Sed Doctis subtis et cum eo Guil. in primi. dis. xxxvi. aliter dicunt. videlet quod quamuis hoc verum sit quod Quiditates abstrahunt ab omnibus praedictis et posterioribus verum tamen Rerum omnim ante suum existere: non ponunt Esse essentie: eo modo quo ponit Franc. qui posuit quod ante rerum creati onem res habuerunt Ee essentie formaliter: Sed rerum an suum existere ponunt solum esse ideale. quod est ens rationis in mente diuina. alias non esset creatio ex nihilo. Et sic dicunt quiditates esse entiam rationis tantummodo secundum esse quiditati uum. Et de hoc latius habitum est vbi Esse. §. xxviii. xxix. xxx.