Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Quo est et quod est
1
QUo est et quod est. an sint idem in deo. et quod in omni bus citra deum sint diuersa. De his habetur vbi Esse. §. xxxii. Ad idem vide vbi Deus. §. ii. et vbi Essentia diuina. §. xxxviii. et vbi Intemtio. §. iii. et vbi Persona. §. xv. et clarius vbi. Sim lex. §. x.
Nota tamen secundum Bona. in primo. dist. xxiii. q. iii. Ista quattuor. videlicet quo est. quod est. qui est. et quis est. in deo idem sunt re: sed differunt secundum modum intelligendi. Ibi quoque est vnum tantum quo est: vt diuinitas. et vnum quod est: vt deus. quia fides dicit vnum deum. vnam essentiam. et vnam substantiam. Denique quo est. est idem in deo cum hoc quod est. et econuerso. In creatura autem qualibet vt dicit Boetius de Ebdomadibus. li. diuersum est Esse. et id quod est. siue quo est: et quod est. scilicet modaliter vel formaliter. Denique quis est. in diuinis. puta pater vel filius vel spiritus sanctus: distinguuntur. et quo distinguuntur est proprietas vel notio. puta pat distinguitur paternitate ab aliis. sed hoc nomen divinum qui est. secundum Guill. di. xxii. primi pcor. Tho. dist. viii. dicit substantiam infinitam: quia ly est. dicit substantiam. et ly qui. dicit infinitatem: cum sit pronomen infinitum. et sic significat esse dei secundum rationem indeterminatam. patet vbi Nomen. §. xviii. xix. etc
2
¶ Quibus modis dicitur quo est. Nota secundum Tho. in scrip. primi. dist. viii. q. v. art. ii Quod quo est. in compositis ex materia et forma potest dici tripliciter. Primo enim potest dici quo est: ipsa for ma partis que dat esse materie. puta anima cor pori. Secundo potest dici quo est: ipse actus essendi. scilicet Esse. sicut quo curritur est actus currendi Tertio potest dici quo est: ipsa natura que resul tat ex coniunctione forme cum materia. vt humanitas in petro: praecipue secundum ponentes quod forma totius que dicitur quiditas: non est forma partis. De quibus est Auicenna.
3
¶ Quomodo in materialibus est compositio ex quo est: et quod est. Nota secundum Tho. in scrip i. dis. viii. q. v. art. ii. Quod quod est: dicit suppositum ipsum quod habet esse. Unde differt a materia. quia materia non habet esse: sed compositum ex materia et forma habet esse. Ideo materia non dicitur quod est: sed compositum. Itaque in omnibus illis qua habent formam in materia. secundum Metaphysicos. etiam reperitur compositio ex quo est. et quod est. sic quod ibi vna est compositio ex materia et forma Alia ex essentia et composito. hoc est: ex Quo est. et quod est. puta in petro ex humanitate et supposito. quia huanitas non est petrus: nec econuerso. et sic ibi est con positio potentie et actus. Tertia est compoato ex esse et essentia. In separatis vero a materia non reparitur compositio prima. Sed secunda vel saltem tertia scilicet ex esse et essentia
4
¶ Sed de immaterialibus vt de angelica natra et de anima Ibidem dicit Tho. quod exquo de ratione quiditatis vel essentie non est quod sit composta consequens est quod intelligi potest aliqua quiditas simpliciter non consequens compositionem forme et mate rie. Et talis quiditas aut est esse suum. aut non. Si est suum esse sic est essentia ipsius dei que est omninc suum esse. et ideo omnino simplex. si vero talis quiditas non est esse suum. oportet quod habeat esse adquisi tum ab alio sicut est omnis quiditas creata. Et quoniam hec quiditas in se est. Ita ergo ipsa quiditas erit hoc quod est et ipsum suum esse erit quo est. Sed quia omne quod non ha bet aliquid a seipso: est in potentia respectu illius et est possibile. Ideo huiusmodi quiditas cum habeat esse ab alio erit possibilis respectu illius esse. et respe ctu illius a quo habet esse in quo nulla cadit potentia et ita in tali quiditate inuenietur potentia et actus secundum quod ipsa quiditas est possibilis. et esse suum est actus eius. Et hoc modo inquit intelligo in angelis compositionem potentie et actus et de quo est et quod est et similiter in anima humana. Unde in eis ad uenit compositio quiditatis et esse. licet sint simpl cia secundum quid tamquam spiritualia etc. Ad idem vbi Sim plicitas. §. x