Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Sapientia
1
SApientia primo ommuniter quibus modis et vnde dicitur. Nota secundum Guil. in primo di. xxxiiii. et i. prologi. Sapientia dicitur a triplici vo cabulo. Uno modo a sapere inquantum illuminat intellectum. Unde sic solum actum intellectus importat. Secundo dicitur a sapore inquantum inflammat affe ctum et sic proprie dicit actum voluntatis. Tertio modo dicitur quasi sapida scaita. et hoc modo dicit tam actum intellectus quasi praecedentis: quam actum voluntatis quasi sequentis. vt patet ex vi terminorum etc.
¶ Uno modo pro habitu et sic tam sctie quam intellectus conplectitur noticiam. hoc est tam conclusionum quam principiorum noticiam et hoc modo videtur loqui philosophus. vi. ethi corum. vbi dicit diffiniendo eam. Sapientia est quasi quoddam caput habens intellectum et sctiam Unde et primo metaph. dicit quod sapiens quodammodo omna nouit Et primo elench. dicit Sapientis est bene di cere de eis que nouit et mentientem posse redargu ere.
¶ Secundo modo accipitur sapientia vt distinguitur contra scientiam. et sic prout ait Augu. super illud i. Corum. xii. Alii per spiritum datur sermo sapientie alii sermo sctie Sapientia est in cognitione eternorum. Sed scientia in cognitione temporalium Isto modo sapientia est in portione rationis superioris. sed scientia in inferiori et ita distinguuntur.
2
¶ An sapientia sit perfectior charitate vel ecouerso. Respondetur secundum e. Guil. in questione sui prologi quod perfectissimus actus sapientie est vt et sapore dicitur. quia in isto actu perfectissimo consistit felicitas inhesiua id est beatificatiua. licet felicitas obiecti ua se obiiciat contemplanti et in contemplatione consistat. Sed quia sapientia prout dicitur a sapore inclu dit tam charitatem quam etiam intellectus noticiam vel com templationem. ergo perfectior est charitate inquantum sic dicitur a sapore. nam per solam visionem dici que est in itellectu deo iungimur dispositiue sed magis con pletiue iungimur per dilectionem qua gustum addit sapientie. et in voluntatis actu completiue consistit. sa pientia vtrumque includens ergo etc
3
¶ Qualibus gradibus ad hanc sapientiam veram peruentur scilicet ascendendo vel crescendo donec perfecte quisipleatur sapientie dono; Respondetur secundum quod Hu go de archa noe li. ii. et. iii. per totum dicit concor. Guil. Quod sapientia inquit dei in cordibus sanctorum tamquam in peradiso inui sibili crescit sic vel istis gradibus Primo inquit seminatur per timorem dei psalmos Initium sapientie timor d. Secundo rigatur per gratiam. Tertio moritur per humilitatem Quarto radicatur per fidem. Quinto oritur per compunctionem. Sexto crescit per desiderium diuinorum. Septino viret: frondet et ramos expandit per sperem. Octauo flo ret per disciplinam et morum honestate. Nono fructifi cat per virtutum operationem. Decimo maturescit per perseuerantiam. Undecimo carpitur per mortem salubrem etc. Duodecimo infertur ad conuiuium mense regis per dei visionem et fruitionem. Hec Hugo.
4
¶ Que sunt signa vere sapientie Nota secundum Fran. maro. in quodam ser. de doctoribus aliosque quod plura signa colliguntur ex scripturis Primum est peccaorum detestatio et penitentia Sap. i. In maliuolam animam non introibit spiritus sapientie. Secundum est firmum propositum in bono et constantia Ecci. xxvii. Non sensatus in sapientia manet sicut sol. Stultus autem vt luna mutatur. Unde homines qui sunt vagabundi et frequenter mutant opinionem sua non dicuntur sapien tes. Tertium. humilitas in proprio sensu sine arrogan tia. Unde Pythagoras interrogatus de conditione sua se humiliando primus nominauit philosophum id est sapientie amatorem non sapientem. Ideo prouerb xxvi. Stultus supiens sixi videtur. Quartum taciturnitas et moderatio in loquela Prouerb. xviii. Qui prius respondet quam audiat stultum se demonstrat. Et e. xxvii. Stultus si tacepit sapiens reputatur. Unde Solon philosophus cum taceret interrogatus an stultus esset quia sic taceret. Respondit Nullus stultus tacere potest. Quitum futurorum praeco gitatio et prouidentia. Unde philosophus i. meta. Sapieti est quidere futura. Item Deutr. xxxii. Sens absque consi lio et prudentia. vtinam saperent et intelligerent ac nouissima prouiderem scilicet iudicium et mortem. Sextum aduersorum toleratio et patientia. Prouerb. xiiii. Impatiens operatur stulticiam. Cassiodici. super psalm. vi. Sapientia non iuenitur nisi apud quietos animo etc. Septimum signum est maturitas ac gravitas in risu et leticia vel tristicia Eces. vii. Cor stultorum vbi leticia Cor autem sapientum vbi tristicia. Queritur enim vnde est quod homines solent ridere magis de his que partinent ad stulticiam quam de sapientia cum magis esset letandum de sa pientia. Respondet idem Fran. maro. quia hoc est communiter na turale vt quis letetur de irrisione et contumelia sui inimici. sed quia caro est inimica anime vt dicit apostolus Rho. v. Io carnales rident de stulticia quae est contumelia rationis.
5
¶ Quid sit diffinitiue vera sapientia. Nota quod vt Augustinus xiiii. de trin dicit Philosophi sic cam diffinierunt. Sapia est diuinarum humanarum quam re rum cognitio: studio bene viuendi coniucta vel ordina ta. Ex quibus verbis diffinitionis patet qua requiruntur ad veram sapientiam in qua est salus vera scilicet primo diuinorum cognitio per veram fidem. Secundo eorum qua ad hominis salutem sunt necessaria cognitio. Tertio bona vita etc.
6
¶ Qualiter distinguiter sapientia. Nota secundum doc. clarius secundum Lyram in postilla super primo ca. Ecci. quod sapientia vera est duplex. Prima diuina siue increata. Secunda creata vt est humana et angelica Sapientia diuina accipitur dupliciter. Uno modo essenti aliter. Alio modo personaliter. Essentialiter sapientia in dec idem est quod essentia diuina. Personaliter aut proprie dicitur sapientia genita: et est idem quod verbum diuinum et per consequens est filii dei proprium. Et eiusdem filii attributum seu appropatum est sapientia essentialiter dicta. Sicut attributi patris est potentia vt patuit supra vbi Proprie. §. xvii xviii. xix. De ista sapientia diuina dicitur Ecc i i. Omnis sa pientia id est filius dei cuius proprium est esse sapientiam dei genitam. et eius appropriatum: sapientia est: essentia liter dicta vel ingenita. Item dicitur etiam cum hoc filius dei Omnis sapientia: quia contimet supereminenter omnes modos et altitudines et noticias create sapientie Hec inquit. Ois sapientia a domino deo est id est procedit a deo patre distincta in persona. Et cum illo fuit semper scic indistincta in essentia. et est ante euum id est abseterno In hoc ergo ondit quod istius sapientie divine est emana tio prima interior. puta generatio verbi dei vel fi lii a patre ab eterno. quia ante euum(quod est mensura es se incorruptibilium) non est mensura alia nisi eternitas. Et secunda emanatio scilicet exterior est ipsius sapientie diuine qua communicatur creaturis eius effectus Et hoc est quod postea subditur infra ibidem Fons sapientie scilicet ex quo fonte deriuantur effectus sapientie in creaturi est ipsum verbum dei in excelsis id est filius dei: quod idem est cum sapientia genita Addit: in excelsis: quia primo fuit communicata sapientia angelis in celo postea aliis creaaturis vicem homnibus Ex istis patet distinctio sapientie: quia quedam est essentialis diuina: quedam persona lis et genita: quedam creata angelica. et quedam humana etc. Et hec sapientia creata emanat a diuina etc.
SApientia secundo. vicem diuina specialiter. Utrum deus pater sit sapiens sapientia eadem quam sapit fi lius. Respondetur secundum magistrum in primo di. xxxii. dicit. sic Una est sapientia patris et filii et spiritus sancti: sicut vna est essentia. quia sapientia in diuine nature simplicitate est idem quod essentia. Et infra. ca. se. dicit allegando Hilarium quod sicut filius per se agit Sed non a se vel de se. Ita filius debet dici sapiens per se sed non a se. similie spiritus sanctus. Pater autem per se et a se. Probatio secundum Fran. e. di. est quia si alia esset sapientia patris et alia fi lii. tunc sequeretur quod neutra diceret perfectionem simplici ter: quia non esset in altero suppositorum perfectissimo. Uel si diceret tunc supposito perfectissimo alteri aliqua perfectio simpliciter deficeret: ergo pater et filius sapiunt eadem numero sapientia penitus sicut eadem est essentia
¶ Si quaras. Quomodo ergo eadem numero sapientia dicitur genita et ingenita cum omne genitum est realiter distinctum a generante vi dicit Augustinus Respondetur secundum Guill. e. dist. quod per hoc quod dicitur sapientia genita et sapientia ingenita non ponitur diuersa sapientia. Eadem eni est numero sapientia qua pater est sapiens: et fi¬ lius est sapiens et spiritus sanctus est sapiens. sed per genita et ingenitam appropriatur aut patri aut fi lio. Hec Guil
8
¶ An ista sapientia qua tota trinitas est sapiens sit ingenita: Respondetur secundum Franc. maro. e. di. xxxii. q. iiii. quod accipiendo sapientiam illam secundum se. qua pater et filius est sapiens et tota trinitas ipsa est ingenita Ratio quia omne illud quod praeuenit actum generandi in diuins est ingenitum Sed sapientia cum sit perfectio essentialis por est et prauenit generationem actiuam quae est proprietas personalis eo modo quo essentialia sunt priora personalibus secundum Dio. c. de vnica et distincta theologia. ergo sapientia ista est ingenita. Item quia ista sapientia qua tota trinitas est sapiens est indistincta a patre et pater est ingenitus. ergo et sapientia ista est ingenita capiendo ingenitum communiter.
9
¶ Circa istam questionem. Primo praenotandum est secundum Scotorlis. e. dis. xxxii. q. i. Et latius di. xiiii. e. primi. q. ii quod in diuinis aliqua sunt pu re essentialia. videlicet illa que competunt tribus personis vt sapientia: iusticia: bonitas et huiusmodi. Secundo aliqua sunt pure notionalia scilicet illa que non competunt tribus personis sed vni. vt paternitas filiatio genitum et huiusmodi. Tertio aliqua sunt mixta ex essentiali et notionali. vt cum dicitur sapientia genita. hoc in cludit aliquod essentiale cum dicitur sapientia. et aliquod notio nale cum dicitur genita. Similiter hoc verbum Mtti: est mi xtum. quia vno modo dicit relationem originis que con uenit vni persone: et omne tale est notionale. Alio modo dicit habitudinem ad creaturam que conuenit tribus personis et omne tale est essentiale.
¶ Secun do ad questionem respondendum est secundum docu. subti. e. dic xxxii. tam in ordinario quam in reportatis parisius et post eum Guil. ac Scotorlis. concor. Bona. Rich. et Thoiquod pater non est sapiens sapientia genita Et patet per Augustinum libro primo Retracta. c. xxii. vbi hac propositionem Pater est sapiens sapientia genita: retractat quam in. vi. de Trinitate dixerat. ergo hec propositio simpliciter non est concedenda: tamquam falsa. et si alicubi legitur dicta ab aliquo sancto est exponenda. Huius probatio secundum doctur. subti. supra. est. quia actus essentialis nequit esse alicuius suppositi mediam te aliquo principio vt quo: nisi sit Uel principium formale Sicut concedimus istam Pater est sapiens sapientia ingenita. Ulies principium productiuum sicut magister con cedit istam. Filius est sapiens sapientia ingenita. Uel sit subautenticum principium respecu talis actus. sicut cum dicitur pater creat filio vel per filium Sed quia patri nec est principium formale sapiendi sapientia genita. nec principium productiuum patris nec subautenticum talis actus essentialis ergo etc.
¶ Si obiiciatur. quia magister concedit quod filius est sapiens sapientia ingenita. ergo a simili pater est sapiens sapientia genita. quia videntur equaliter se habere pater ad genitam sapientiam et filius ad ingenitam Respondet Guil. quod non est simile quia quando dicitur filius est sapiens sapientia ingenita. Iste ablatiuus construitur in ratione principii productiui eo quod pater qui est sapientia ingenita est principium filii. Quando autem dicitur pater sapiens sapentia genita non potest esse talis constructio. cum sapientia genita id est filius non sit principium patris. Unde et secundum Scotorelis. Cum dicitur filius est sapiens sapientia ingenita intelligendum est principiatiue vel originaliter sub hoc sensu id est filius originatur a patre qui est sapientia ingenita. Non autem intelligi debet formaliter quod scilicet filius habeat for maliter illam sapientiam quae est formaliter in patre. Exemplu pro euidentia secundum Tho. ibidem sicut videmus quod homo sapiens esse dicitur a sapientia quae in ipso est formaliter: sed non denominatur sapiens esse formaliter a sapientia quam in alterum docendo produxit. Sic in propo sito sapeia formaliter patris dicitur illa quae in patre est essentialis et hac formaliter sapiens denominatur pater. sed non formaliter denominatur esse sapiens ab illa sapientia quae a patre procedit: quam pater habet non formaliter in se sed vt correlatiuum suum tanquam gignens pater genitum filium etc. Item si pater esset sapiens sapientia genita sequitur quod esset sapientior spiritus sancto qui non habet sapientiam genitam etc.
10
¶ Sed quare non conceditur hec pater est sapies sapientia genita cum tamen concedatur ista Pater dicit verbo. Respondetur secundum Rich. e. dist. xxxi arti. ii. q. i. quod ea quae habent et significant rem suam vt esse in alio: non denominant nisi per aliquid quod est in re denominata quasi ad modum forme. Ut cum dicitur: Iste est albus albedine. Et quoniam sic est de sapientia quod dicit rem suam vt est in sapiente. ideo pater non dicitur sapiens formaliter nisi per aliquid quod est in eo per modum forme. Sed quia verbum dei siue filius non est in patre ad similitudinem qua forma est in ali quo: sed dicit rem suam vt ab alio et est posterius quam patrem esse sapientem secundum rationem intelligendi. Ideo non potest pater denominari sapiens filio qui est sapien tia genita. ergo non conceditur illa
11
¶ Sed hec Pater di cit verbo. bene conceditur quia dicere importat rem sua: in modo significandi vt ab alio. Et talia possunt denominare illud a quo sunt per aliquid quod non est in denominato ad modum forme vt cum dicitur agens agere actione sua. Ideo hec est vera Pater dicit verbo. Unde Aug. xi. confes. Uerbo tuo eterno dicis quecumque dicis
¶ Sed quid de istis. Pater cognoscit omnia filio vel verbo: Respondetur secundum Guill. e. dist. xxxii. per conclusionem quod verbum non est patri ratio cognitionis rerum. patet. Quia in primo signo pater est sapientissimus. Unde filius non est ratio in cognoscedi ipsi patri sed essentia vnde non ntellecta. sed per impossibile circumscripta generatione filii. adhuc pater esset eque sapientissimus. Unde ista. Pater nouit verbo vel filio non conceditur. secus de ista pater nouit omnia in verbo vel in filio. patebit. i. vbi Uerbum. §. xxxvi. et se
¶ Ex si obiicitur quia Augustinus vi. de trin. dicit Filius est ars omnipotentis dei vbi omnia nouit Et. xv. de Trinitate dicit nouit deus pater omnia in seipso. nouit et infilio sed idem est nosse omnia et sapientem esse. et quia dicit quod omniu nouit in filio. ergo est sapiens filio. Respondetur secundum e. Guil. Bonauen. Rich. et Tho. quod ars non est proprium filio sed appropriatum quia procedit per modum intellectus Unod eciam pater est ars: et spiritus sanctus est ars. Quod autem dicit omnia nouit in filio. Dicendum quod aliud eit nosse filio vel verbo. Et aliud nosse in filio vel in verbo Nam nosse filio significat quod filius est ratio cognoscen di ipsi patri in habitudine forme vel causalitatis principii Ita quod pater accipiat cognitionem a filio vel verbo. sicut si dicam quod pater cognoscit per filium vel per verbum. et hoc est falsum. Sed nosse in filio vel in verbo seircat quod pater videt in verbo seipsum et omnia. Et cum hoc non negat quin videat etiam in se ipso pater omnia quia eadem essentia qua cuncta in seipso nouit est et in filio. ergo hec est vera: nouit omnia in filio sed hec est falsa: nouit omnia filio. Exemplum secundum Rich. sicut inquit non est idem cogscere in libro et per librum. quia Autor libri cognoscit omnia que sunt in lipro. non tantum per librum. Sic dico ait: quod quelibet per sona videt omna et nouit in seipsa quia in sua essentia tanquam in libro. Et similiter videt omnia inqualibet alia persona. Nec ex hoc sequitur quod pater sit sa piens per verbum. Sed est sapiens per sapientiam que in ipso patre est ad modum forme. Hec Rich.
12
¶ Quod si adhuc dicas Quo er go apostolus dicit i. Corum i. praedicamus christum dei virtutem et dei sapientiam. Cum emim vnusquique est sapiens sua sapientia et christus est dici patris sapientia. ergo pater est sapiens christo qui est sapientia genita. Respondetur secundum Bona. Guil. et Tho. supra. quod illud apostolis verum est scilicet Christus est dei patris sapientia accipiendo per appro priationem. Nam genitiuus ibi importat originem. Et quia vere filius habet originem a patre Ideo vere dicitur sapientia patris id est a patre genita. Sed hec pater est sapiens sapientia genita non conceditur. ergo quia abla tiuus hic importat rationem cognoscendi ipsi patri. et hoc non est verum vt predictum est. Uude et magister in ittera di. xxxii. dicit quod filius ab aplo dicitur sapientia et virtus patris. non quia pater sit per eum sapiens et potens Sed quia filius est sapientia et virtus de sapientia et virtute patris scilicet genita. Et etiam secundum Lyram super dicta apostolis eadem. quia maxima dei virtus et sapientia apparet in christi redemptione qua modo con uenientissimo liberauit genus humanum. Ideo bene dicitur dei virtus et sapientia.
13
¶ Quomodo se habent cognita in huius sapientie dei noticia vel cognitione. Respondet doctur. subti. in reportatis huius di. xxxii. Et Guil. quod tria sunt signa. In primo signo cognoscuntur omnia essentialia. In secundo omnia notionalia et respens ad intra In gus creature. et omna hec pater habet a se. filius autem a patre et. ssy ab vtroque. Ad praedicta vide vbi Uerbum pluribus. §¬
14
¶ Utrum hec cocedatur filius est sa pientia genita. Ita quoque et hec spiritus sanctus est amor spiratus.
¶ Ad hoc prenotandum est secundum Fran. maro. in confla. primi di. x. q. vl. quod in diuinis verificantur. Primo aliqua propprie et non appropate sicut est ista pater generat et spirat. Secundo aliqua appropate et non proprie. sicut hec filius est sapientia dei vel ars patris et huiusmodi que sunt in deo communia essentialia. De talibus enim Rich. iii. de Trinitate dicit quod si in diuinis non esset nisi vnica persona Nil prohiberet eam habere plenitudinem sapientie et potentie et bonitatis etc. Tamen sapientia filio ap propriatur etc. Tertio aliqua verificantur nec appropriate nec proprie. sic hec pater est essentia quae nulli est propria nec appropriata sed verificatur per identitatem Quarto aliqua verificantur vtroque modo sicut hec filius est noticia genita vel sapientia genita. Et spiritus sanctus est amor spiratus ista emim praedicata constant ex aliquibus appropriatis. et ex aliquibus propriis. Nam noti cia et amor communia sunt tribus sed appropriata est noticia filio amor spiritu sancto. sed genitum esse proprium est filio et spiratum esse spiritu sancto. et sic ista sunt mixta vt patet. supra § ix.
¶ Secundo ergo ad que situm respondendum est secundum e. Ftan. ibidem quod huiusmodi locutiones non sunt admittende loquendo absolui te Declaratur. quia quamuis hec concedatur absolute quod filius est sapientia vel noticia. et quod filius est genitus. non tamen sequitur quod ergo sit sapientia genita vel noticia genita absolute Similiter de spiritu sancto conm ceditur quod est amor et quod est spiratus. non tamen dicitur amor piratus Nec valet consequentia a diuisis ad con iuncta inferendo absolute. sed distinguendum est In sensu enim compositionis non licet inferre. sicut non valet consequentia iste est monachus et iste est albus ergo est albus monachus Sed est fallacia accidentis. Sed in sensu diuisionis bene licet inferre. Dicen do iste est albus qui est modoachus Sic in proposito arguendo iste filius est sapientia et est genitus. ergo iste qui est genitus est sapientia. similiter spiritus sanctus est amor et est spiratus ergo est amor qui est spiratus in sensu diuisionis. non tamen est amor spiratus absolute Unde non obstante quod in creaturis sit amor spiratus quia est verus amor productus vere per actum spiran di. Tamen in diuinis non est amor spiratus quia omnia essentialia in diuinis sunt improducta. Sed amor in diuinis est essentiale quoddam ergo improductus Hec ex Fran.
15
¶ Quomodo ergo sint distinguende hu iusmodi propositiones. Nota secundum Fran. maro. di. xxxii. q. iiii. Cuius hanc positionem etiam Guil. approbat fore egregiam. videlicet quod huiusmodi propositiones distin guuntur penes sensum compositum et diuisum. et sic eutatur etiam contradictio Augustini quam quidam sibi impo nunt scilicet quod dictum suum. vi. lib. de trinitate retractauit. vii. lib. Et in primo Retracta. Ut tactum est. supra §. ix quia ibi non est verisimile tantum doctorem sibiipsi contradixisse librotam solenni et tam proxime. Unod ad saluandum vtraque dicta conclusiones ponuntur.
¶ Prima conclusio Quod deus pater est sapiens sapientia ingenita scilicet in sensu compositionis quia quicquid est in patre totum est ingenitum vt est in patre cum pater omnia habeat a se secundum Aug.
¶ Secunda conclusio quod pater est sapiens sapientia genita in sensu diuisionis: quod significat quod illa sapientia est pater sapiens quae est filius genitus vel quae sapit filius. Et hoc verum est quia eadem sapientia numero qua filius sapit: pater sapit sed hec in sensu compositionis est falsa. quia significat quod sapientia genita dat patri sapere quod est falsum quia patri genitus nil affert.
¶ Tertia conclusio quod filius est sapiens sapientia ingenita in sensu diuisionis. patet consimili ratione qua secunda conclusio.
¶ Quarta conclu sio quod filius est sapiens sapientia genita in sensu com positionis. patet. Quia quicquid est in verbo vt est in eo: est ipsi filio per generationem communicatum vt habetur. xv. de tri nita. Et omne tale est genitum accipiendo genitum vt quo scilicet est communicatum. Uide ad idem infra. e. §. xxii.
16
¶ Quomodo pater dicitur sapiens sa pientia illa genita quae est in filio et econuerso. Filius dicitur sapiens sapientia illa ingenita quae est in patre cum numquam est quis sapiens formaliter nisi illa sapientia quae est in ipso for maliter. Respondetur secundum e. Fran. ibidem quod pater non est sapiens formaliter nisi sapientia in ipso existete formaliter in sensu compositionis id est prout est in patre. secus autem est in sensu diuisionis. Quia eadem sapientia quae est in patre est in filio. sed vt in patre est ingenita: et vt in filio est ge nita vt patet ex praecedentibus. Si dit. Quomodo contradicto ria talia scilicet genitum et ingenitum possunt inesse eidenmscilicet patri vel filio. Dicendum inquit quod licet in eodem sesu non possint inesse vel conuenire eidem: sed bene in vario sensu. Sicut ridentem flere: vel album posse esse nigrum: in sensu compositionis falsum est. sed in sen su diuisionis est verum. sic in proposito. Unde aliud ponitur etiam exemplum. Corpus christi si fuisset reseruatum in eucharistia tempore passionis fuisset vulneratum simpliciter cum idem fuisset cum eo quod vulnerabatur in cru ce. Sed hoc in sensu diuisionis et non in sensu compositionis quia non inquantum in eucharistia sed inquantum in propria specie in cruce idem corpus vulnerabatur. Hec Franeiscus.
17
¶ Quid intelligitur in proposito per sensum compositionis et diuisionis. Fran. ibid respondet quod quandcumque aliquid tale dicitur cum nota reduplicationis vt dicendo sic. Sapientia genita inquantum in filio tunc est sensus compositionis et sic de aliis huiusmodi. Si ut dicatur sine nota reduplicationis tunc potest accipi in sensu diuisionis
¶ Unde de talibus hoc notandum st et tenendum pro regula generali. Quod omnis propositio quae solum in sensu diuisionis conceditur et non conceditur in sensu compositionis: Talis non est simpliciter et absolute concedenda nisi cum determinatione quae dat intellige re sensum diuisionis. Sicut si dicatur deus in celo punit homines: non conceditur simpliciter sed negatur. Sed dicedo deus qui in celo est punit homines conceditur. Hec Fran.
19
¶ An possit dici in sensu diuisio nis quod deus est sapiens sapientia creata Respondet idem Fran. quod non. quia illa sapientia qua deus est sa piens non est in creatura eadem omnimode. Nec creatis illa sapientia que est in deo Non est ergo simile sicut est in pro posito quia sapientia que est in patre eadem est et in filio omnimoda vnitate numerali et cum heccitate sed non sic est in deo et creatura ideo hec non conceditur etiam in sensu diuisionis. Hec Fran.
20
¶ Sed cum sapientia et essentia in deo sint eadem Cur ergo non dicitur pater esse essen tia genita sicut dicitur sapere sapientia genita in sensu diuisionis. Respondet ibidem Fran. Quod hoc est primo quia non est equalis abstractio sapientie et essentie. Se cundo quia inequalis est appropriatio. sapientia enim appropriatur filio. ergo dicitur genita. Sed essentia non potest esse propria nec appropriata nec gignit nec est genita etc. nec etiam dicitur ingenita secundum quod ingenitum est nomen notionis.
21
¶ Quottupliciter dicitur filius sapiens notandum est ex dictis Rich. in primo dixxxii. q. vltimo. quod in creaturis potest alicui attribui actus tripliciter. Uno modo tanquam principio originanti a quo habet talem actum ille cuius est actus. sicut sapientia filii attribuitur patri qui ipsum filium genuit et docuit talem sapientiam vel scientiam siue artem Unde quando filius talis facit sapienter artificium aliquod dicitur quod patris eius sapientia fecit illud. eo quod a patre habet illam sanctiam. Secundo modo attribuitur actus tamquam for me per quam agit suppositum et sic sapientia attribuitur ipsi sapientie vel scientie informanti intellectum filii. Tertiomodo attribuitur tamquam supposito ipsi agen ti et sic sapientia attribuitur ipsi silio sapienti.
¶ Ad ppositum a simili dico inquit Rich. quod in diuinis dei filius dicitur sapiens tripliciter. Uno modo tanquam ab eo a quo est sapiens scilicet a deo patre a quo habet filius esse et sapientiam et sic filius dicitur sapiens sapientia ingenita que est sapientia paterna. Alio modo filius dicitur sapiens sapientia tanquam forma vel re habente se ad modum forme. Et sic rilius est sapiens sapientia essentiali que nec est genita nec ingenita secundum quod ingenitum nomen est notionis. sicut et essentia nec est genita nec ingenita scilicet ingenitum accipiendo notionaliter vt est notio patris. Tamen in genitum capiendo pro eo quod non est aliquo modo productum sic essentia diuina et sapientia et cetera scilicet communia large loquendo. bene dicuntur ingenita Uiud vbi Ingenitum. §. ix. Tertio modo dicitur filius sapiens tanque suppositum habens illam formam et sic filius est sapiens sapientia genita hoc est seipsoHec Rich.
22
Nota etiam pro euidentia secundum Fran. maro. vbi. supra. di. xxxii. Ex sapientia vt est in persona patris est principium quo generationis in diuinis. Quia ad productionem verbi concurrit etiam sapientia que est in patre et non tantum potentia. Il a autem diuina sapientia vt in persona verbi est genita accipiendo genitum vt quo: quia quicquid habet verpum est ei datum per generationem vt dicit Aug. xv. de trinitate. Et omne tale quod habet verbum dicitur genitum vt quo. cum generatio ad omnia que sunt in verbo terminetur aut primario aut secundario Hec Fran.