Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Scientia

1

1

SCentia primo scilicet in communi. Quid est scire vel scientia. Nota secundum docto. subti. et cum eo Scotorelus. in prol. li. i. q. ii quod scientia proprie vel scire diffinitur per philosophum i. posteriorum sic. Scire inquit est causam rei cognoscere et quoniam illius est causa et non contingit hoc aliter se habere.

2

¶ Unde sic scire habet quattuor conditiones.

3

¶ Prima conditio quod sit certa cognitio veri. Nam scientia est perfecta operatio intellectus. ergo certa cognitio. Unde. vi. Eth. dicitur quod circa scientiam oportet certificari et non sequisimilitudines.

4

¶ Secunda quod sit obiecti necessarii: quia alias non esset cognitio certa cum mutato obiecto mutaretur saceia etc. Unde particularium non est scientia. vii. Meta. nec etiam contingentium vt dicit Tullius. vi. Rhe. Tertia conditio quod habeat euidentiam ex necessario prius euidente. Nam i. posteriorum. dicitur quod principia cognoscimus inquantum eorum terminos cognosci mus. Et ad minus ex duabus propositionibus quasi notioribus conuenit syllogieare. Hec ibi.

5

¶ Quarta pditio quod sit applicata ad scitum per discursum. Et hec pditio non est pecise de ratione scientie. sed tantum scie imper fecte. nec competit scientie nisi in intellectum qui habet discur rere et procedere a noto ad ignotum: puta in intellectu viatorum. Hec Scotorelis.

2

6

¶ Quid ergo de scientia beatorum espondet ibidem Scotorelis. vicem quod beati puta ange li et anime beate vere habent sanciam proprie dictam quo ad primas tres conditiones scientie praedictas: De quarta etiam dicendum licet in intellectum beatorum non sit discursus per successionem temporis. Tamen ibi est discursus ordine nature. quo est scire hoc ex hoc. Si obiicis. quia Aug. xv. de trinita. dicit quod in patria non erunt volubiles nostre cogitationes. Sed scientiam nostram vnico intuitum videbimus ergo non erit ibi discursus. Respondet idem Scotorelis. quod non erit ibi discursus temporis. Et de hoc verum est dictum Augustini. tamen ibi Augustinus non loquitur assertiue sed dubitatiue addens Forte ibi non erunt cogitationes volubiles. ergo hoc dictum non concludit.

3

7

¶ Sed quomodo theologia dicitur sci entia que non est de necessariis. quod requiritur ad scientiam proprie dictam vt praedictum est. Sed tbeologia est etiam de contingentibus vt de mundicreati one: christi incarnatione et similibus. Respondetur secundum e. Scotorelis. et etiam Guil. quod scientia prout capitur solum de necessariis. sic theologia non dicitur scientia. Sed prout alio modo capitur scientia scilicet pro habitum certitudinis sic est scia quia est certissimus habitus. Iuxta illud apostolis Scio cui credidi et certus sum etc. Ad hec in prolo. §.

4

8

¶ Utrum scia vere et proprie sit in deo. Et arguitur. Cum emim philosophus. vi. Ethi. dicat. quod scaia est conclusionum. intellectus autem principiorum. Conclusionis autem cognitio sequitur inquisitionem rationis. Si ergo in deo est sceia proprie. ergo discursus. Sed dicendum ad hoc quod illud philosophi dictu intelligendum est de scicentia proprie: vt est in nobis: quia in nobis est per discursum a praemissis notioribus: et ab intellectu principiorum ad conclusiones. non sic autem est in deo. vt hec dicit Tho. et patet in sbsequentibus.

9

¶ Ad quesitum ergo secundum e. Tho. in scrip. primi. di. xxxv. q. i. et se. Respondetur quod in deo est vere et proprie sceitia. Et probatur ex scriptura. Col. i. In ipso sunt omens thesauri sapientie et scaitie dei. et multis passibus scriptu re patet. Item etiam Commentator. xi. metap. dicit quod vita et cia proprie esse in deo dicuntur. Preterea probatur ratione clara. quia deo nulla perfectio deesse potest. sed scatia est erfectio nobilissima. ergo etc.

5

10

¶ Sed quomodo in deo sit scnia. Respondetur secundum. e. Tho. Ibidem. et Guil. quod in deo est scieinta eminentissime. non secundum modum quo est in creatura: sed perfectissimo modo. popter quod philosophus in principio Metap. dicit. Quod sceia qua deus habet dea scaitarum est et honorabilissima. quia deus nobilissime cognoscit res scilicet per suam essentiam diuinam. et certissime ac infallibiliter. et inuariabiliter. Creature autem imitantur illius perfectionem scite etc. Unde quanto magis ac magis appro pinquant ad deum: nobilius cognitionem participant. Sicut homines plus quam bruta. et angeli plus quam homines etc

11

¶ Unde nota secundum Dio. de di. no. ca. vii. quod scia et intellectus et quicquid ad perfectionem partinet. sic deo attribui dicitur. quod omnis imperfectio ab eo semoueatur. Et per oppositu. cum tale quid de deo negatur quod ad perfectione partinet. intelligi sic dicitur. quod de deo negatur illud: in quantum in nobis est secundum defectum. Et quia scire vel scia dicit per fectionem cognitionis et certitudis. ergo vt sic deo attri buitur eminentissime: semota omni imperfectione quam sncia habet in nobis. videlicet discursu et inquisitionem et mutatione obliuionis: ac vicissitudine noue cognitionis. et obumbratione contingentie. opinionis et omis ignorantie. quae omnia in nobis dicunt defectum scetie aliquo modo. ergo a deo (semotis omnibus huiusmodi imperfectionibus ve re est scia eminentissime. Unde claret quod ex quo in nobi sactia est cum talibus defectibus quoniam dicente Themixtio. Ea quae scimus sunt mima eorum quae igramus. ergo isto modo quo in nobis est scita: de deo negatur. Item in nobis sceia prope et complexorum. et intelligere proprie est quiditatis rei. sed in deo idem realiter est scire quod intelligere: vnico simplici actu. Item sceia in nobis est accidentalis et contingens. opina tiua et variabilis. sed in deo est scia omnium per propriam diuinam essentiam inuariabiliter. Hec Tho. et Guill.

6

12

¶ De scientie et artium diuisione: et speciebus. Uide lib. iii.

13

SCientia secundo scilicet di uina in se: vt in intellectum dei

14

¶ Utrum sceita dei sit simplex et vnica; Respondet magister in i. di. xxxv. di. Sciendum est inquit quod sapientia vel sceitia dei cum sit vnica et simplex. tamen ppter varios rerum status et diuersos effectus plura ac diuersa sortitur nomina. Dicitur enim non tantum scia: sed etiam praescientia. prouidentia.

15

¶ Nota ergo quod vt Guil. e. di. dicit Diuina sceita est intellectus diuini habitus: quae suam contemplatur essentiam: et vniuersas creaturas. et iste habitus in deo est simplicissimus et vnicus: sed plu ribus nominibus nominatur. vt dicit Magister ex vario rerum scitarum statu et effectu. Ad hec infra. §. xi.

7

16

¶ Sed que sint nomina sancie divine. et quare talia assignantur.

17

¶ Nota secundum Guill. distin. xxxviii. primi. et Bon. di. xxxv. circa lit. ac etiam Tho. simul colligendo. quod in tbeologia sunt tres ternari huiusmodi nominum sceite dei etc.

18

¶ Primo enim dicitur noticia. et hoc est nomen ctiomune ad sapientiam et secetiam: ac alia nomina subsequentia. Et nominatur sic: quia dicit dei cognitio nem communiter. Secundo dicitur sapientia. inquantum hec dici cognitio primo iniuetur eternas rationes et altissimam causam. pu ta suam diuinam essentiam. Nam. vi. Ethi. dicitur. quod sapientia altissimarum rerum causas cognoscit. Et secundo: sapientia dicitur: inquantum cum amore et delectatione speculatur vel cogscit talia. quia sa pientia: sapida sactia dicitur secundum Bern. Tertio dicitur scia scilicet proprie sumpta. inquantum dicit ipsam dei cogniti onem simplicem et absolute cum certitudie: secundum quod creaturas intuetur. Unde deus dicitur sapiens: inquantum seipsum cognoscit. sed dicitur sciens et intelligens: inquantum creaturas cognoscit. proprie capiendo scatitiam dei et sapientiam.

19

¶ Iste primus ternarius est de nomnibus nihil com notantibus circa res.

20

¶ Secundus est rerum connotatiuus Quarto itaque dicitur praescientia. inquantum dicit noticiam: conno tando euentum rei future praescite solummod. Quinto dicitur prouidentia. et nominat eandem noticiam dei: connotando effectum gubernationis in rebs et conseruationis. Sexto dicitur dispositio. et nominat ipsam noticiam: prout dat rebus esse nature. Et hoc dispositio connotat scilicet in efficiendo quancunque creaturam. Unde hec tria sunt respectu omnium rerum. quia omnia a deo praesciuntur. puidentur. et disponuntur.

21

¶ Tertius. ternarius est etiam conotatiuus sed solum respectu rationalis creature. Septimo denique dicitur reprobatio. et nominat dei praescientiam. connotando scilicet priuationem boni supernaturalis. ex defectu et malicia hominis damnandis Octauo dicitur praedestinatio. et importat collationem bo ni supernaturalis respectu electorum. Nono dicitur liber vite. vt connotat merita saluandorum. sicut predestinatio praemia magis eorumdem.

8

22

¶ Utrum scientia dei sit vniuersalis vel particularis. Ad hoc Commentator. ri. Metaphy dicit. Quod sceia dei nec est vniuersalis nec particularis nec in potentia. Unde secundum Tho. in scrip. primi. di. xxxv. q. v. Nota quod nil praedictorum conuenit dine sctie: nisi hoc solum quod est semper in actu esse: quia medium conuo deus cognoscit omnia: est essentia sua: que non potest di ci vniuersalis: quia sic deberet determinari per add tionem alicuius. cum omne vniuersale inquantum huiusmodi: sit in potentia ad determinatum hic et nunc. et vt sic: imperfecta esset scia dei si esset vniuersalis. Item nec est particularis. licet omnes proprietates rerum particulariter cognoscat. quia ipsius particularis principium est mate ria: quod deo non conuenit. Denique: nec est in potentia. quia potentia dicit imperfectionem: eo quod se habet per modum perfectibilis et recipientis. sicut actus se habet per modum forme recepte. Concluditur est quod scaia dei semper est in actu: quamuis non semper operetur ad extra in effectu: sed secundum ord nem divine sapientie disponentis. Unde neque in habitu di ci potest: sed tantummodo in actu semper ab aeterno. Hec ex Tho¬

23

¶ Utrum scientia dei sit practica vel speculatiua. Uide vbi Praxis.

9

24

¶ An scientia dei sit infallibilis et Respondetur secundum Guil. in i. dist. xxxviii. per conclusioem quod sic Probatur medio doc. subti. In reportatis parisius. di. xxxvi. q. i. Quia quod in aliquo inquit non sit certa sed fallibilis cognitio. hoc ex duobus venit. Aut quia cognoscibile valde excedit cognoscens. et inde est quod philosophus. ii. Metap. dicit quod Intellectus noster se habet ad manifestissima nature. sicut oculus noctue: ad lumen solis. Aut quia est minimum in entitate. sicut ma teria prima: quae nequit cognosci nisi in analogia: ad formam. vt patet ex i. physi. et in de Sensu et sensato Aristo. dicit quod secundum quod diminuitur obiectum visus: debet augmentari virtus visiua. et patet. sed ista non im pediunt deum quin certissime et infallibiliter cognscat Probatur quod non impedit excellens intelligibile: quia diuino intellectu nil excellentius. Item non minimum in entitate. quia nihil extat nisi a deo effectiue. et ita cognoscendo se causam: cogscit suum effectum. Si ergo cer tissime cognoscit: oportet quod cognoscat infallibiliter deus: omnia etiam contingentia: et quantumcunque mima. Nam Apostolus dicit. Non est vlla creatura inuisibilis in conspectu eius.

25

¶ Ad idem plurima vide vbi Prescia.

10

26

¶ An scientia dici sit inuariabilis vel immutabilis; Respondetur secundum. e. Guil. di. xxxviii. Pre notando. quod sicut distinguit Alex. de Al. prima parte summe. Quedam est scia que causatur a rebus et res sunt mensura scite. sicut est sceia nostra. Et hec varias ad variationem rerum. Alia autem est sacia que rerum est men sura. Sicut est scita divina. et hec est inuariabilis: li cet res varientur. Sicut eadem vlna varii mensurantur panni. nec ad variationem pannorum mensuratorum vt riatur mensura vlne. sic in proposito.

27

¶ Quomodo autem sceita dei sit causa rerum. Uide vbi Prescientia. §. xiii. Ad hec eadem etiam infra. §. xv.

28

¶ Ad quesitum ergo conclusio ponitur secundum eun. Guili. quod dei scientia vel cognitio nulla rerum variatione variatur. Proba tio. quia Augu. super Gene. omnem mutationem diuidit Aut secundum locum. aut secundum tepus. sed secaia dei non potest va riari secundum locum: quia vbique est. Sap. vii. Attingit a fi¬ ne vsque ad finem: fortiter suauiterque disponens omnia. Nec potest variari secundum tempus. quia eternitas est mensura eus et non tempus. ergo etc. Hec ex Guill.

29

¶ An dei sceta sit discursiua: saltem de enunciabilibus. vide vbi Intellectus. §. xi. et sequi.

30

¶ Item plura. c. c. ad hec de Scentia diuini intellectus.

31

SCientia diuina terio quo ad scibile etc.

32

¶ Utrum deus sciat vel cognoscatur alia a se. Ratio quaestionis. quia nulla potentia intelligit aliquid extra suu obiectum adequatum. Patet. Nam visiua potentia cum habeat obiectum adequatum sacilic colorem: non videt aliud nisi coloratum. Et dicente phso i. Ethicorum. Sicut est in corpore visus. ita est in anima intellectus. sed quia obiectum adequatum diuini intellectus est essentia diuina. ergo deus nibil intelligit aliud a se. Sed contra est scriptura Heb. iiii. Omnia nuda et aperta sunt oculis eius. id est dei. Respondetur ergo secundum Scotor. in i. di. xxxv. et Tho. ibidem. q. ii concor. quod Commentator. xii. Metaphy. errauit. dicit. Quod deus non intelligit aliud a se. Et motus est ad hoc consimilibus rationibus sicut est praedicta. Sed re illa non concludit. quia diuina essentia est primum et adequatum obiectum intellectus diuini. vt accipitur in essendo et in representando similis Unde licet hoc obiectum. scilicet essentia diuina sumendo in essendo sit vnicum et simplicissimum. tamen sumendo vt in represencando. sic representat non solum se: sed etiam alia. imo continet infinita in representando. et sic intellectus dei intelligit in vnica illa essentia simplici: infinita

33

¶ Si dicas. Ex quo dicente philosopho. iii. de Anima. Scaita se habet ad animam intellectiuam: sicut pictura ad tabu lam. Unde dicit. Quod anima in principio sue creationis an tequam intelligat: se habet sicut tabula rasa in qua nil in depictum. sed eandem tabulam impossibile est figura ri simul diuersis et pluribus picturis vel figuris: secundum eandem tabiule partem. ergo videtur impossibile quod idem intellectus diuinus (cum scientia ipsius sit sua essentiam possit simul multa intelligere. Respondetur secundum Tho. supra. quod hoc philosophi dictum et ipsum argumentum tenet: et bene procedit de intellectu cognoscente diuersa et plura per diuersas species: sicut est in nobis sed aliter est de deo: qui omnia cognoscit per vnicam suam essentiam simplicissimam.

34

¶ Exemplum. Si tres ho mines sciant: vnusquisque per suum habitum. alter granmaticam. alter physicam. et ternius geometriam. Si ali quis quartus sit qui horum omnium sctiam habeat per vnicum habitum. Constat de isto quod vere grammatica est in eo. et physica. et geometria: quamuis in eo non sint nisi vna res: secundum quam hec omnia sibi conueniunt. ficet secundum aliam et aliam rationem formalem: que sunt tres habitus in illis tribus. Ita et in deo: omnium rerum di uersarum scientie sunt vna numero scientia: quia per vnum medium simplicissimum quod est sua esseuntia: scit deus omnia. Hec Tho.

12

35

¶ Sed que est necessaria ratio sciend omnia deo: etiam vilia. cum dei cognitio non esset mi nus perfecta: etiamsi non cognosceret ista vilia. sicut et nostra cognitio non dicitur minus perfecta: si non cogscit pulicem vel mu sacam vnam aut vermen. naxime. quia Hiero. in expositione super Abach. vt allegat magister in i. dis. xxxix. dicit. Absurdum est inquit ad hoc deducere dei maiestatem: vt sciat per momenta singula quaeculices nascantur. quot ve moriantur. quota pulicu et muscarum sit multitudo. quot ve pisces natent in aquis. et similia. Hec Hiero.

36

¶ Respondetur secundum Magistrum ad hoc Ibidem. quod Hiero. ibi intendit dicere: quod deus talia minima non alternatim nec particulatim nec per diuersa temporum momenta cognoscit. Scit itaquam deus: quantacait) sit multitudo pulicum et musca rum ac piscium. et quot nascantur. quit ve moriantur: sed non scit hec per momenta singula. imo simul et semper scit omnia. Hec Magister Ibi

37

¶ Ad quaesitum ergo dicendum secundum Bona. e. di. xxxix. art. i. q. ii quod infinitas et immensi tas divine scetie ponit hac necessitatem cognoscendi omnia. Cum enim intellectus diuinus sit infinitus et illi mitatus: simul intelligit infinita. nec patitur aliquid latere deum. quia alias non esset infinitus

38

¶ Ad idem Secundam ratio est perfectionis. quia philosophus. xii. Metap. dicit quod intelligere aliquid est honorabilissimum. et primo de Anima. Omis sacetia est de numero bonorum honorabilium. ergo intelligere et scire omnia est perfectionis simpliciter. ergo necessario ponitur in deo. Hec ratio Scotor. di. xxxv. qui et inducit philosophum i. de Anima. contra Empedoclem. dici. quod si deus ignoraret litem: esset imperfectus. et. xii. Metaph. dicit quod si deus ea quae nos cognoscimus ignoraret: esset fatuissimus. quod est absurdum et impossibile.

39

¶ Tertia ratio causalitatis. quia deus est prima ca causarum: et principium rerum omnium: vt etiam tenent philosophi. Et ipse Commentator. xii. Metap. dicit quod Scita dei est cau sa rerum. sed quia deus per suam essentiam perfectissime cognoscit se esse causam omnium. ergo cognoscens virtutem suam: impossibile est quod non cognoscat omnia illa ad quae virtus sua se extendit. quae etiam ordinat ad se vt ad cau sam finalem. Patet. quia causa et causatum: sunt correla tiua. ergo non potest vnum cognosci: quin cognoscatur et reliquum. vt dicitur in praedicametis. sequitur ergo propositum. Hec ratio Scotorlis. Francisci et Tho.

13

40

¶ Sed an ex scientia et cognitione vilium: derogetur maiestati dei. eo quod talia vilia esse in divina essentia: indignum est tante maiestati. et Con mentator. xii. Metap. reprehendit Themixtium. contra quem arguit. quod si deus intelligeret omnia: etiam vilia. tunc sequeretur quod intellectus diuinus vilesceret: vel esset vi lis: intelligendo talia vilia. et sic eius intellectio esset vilissima: et imperfectio esset in deo. que sunt inconuenientia. ergo etc

41

¶ Item Bona. arguit. Deo semper est attribuendum id quod est excellentius vel melius et no bilius. sed aliqua sunt tam vilia: quod melius est nesci re quam scire. sicut ait Aug. in Enchiris. eo quod ex huiusmodi scientia accipitur occasio peccandi etc. ergo non est attribu endum diuine maiestati: scire omnia etiam vilia.

42

¶ Respondet secundum Fran. maro. in Confla. primi. di. xxxvi. q. iiii. simul et Scotis. di. xxxv. et Bona. di. xxxix. art. i. q. ii.

43

¶ Primo Argumeta soluendo. Quod opinio Con metatoris est heretica et falsa: Ideo respuenda. nec argummentum eius valet: vt statim patebit. Denique ad secundum argumentum dicit idem Bona. quod omnia scire simpliciter: melius est et nobilius. vt patet per philosophum primo de Anima. et. xii. Metap. in. §. praecedem. Quamus enim homini corrupto: qui accipit occasionem peccandi ex cognitione talium: melius est huiusmodi nescire quam scire. vt dicit Aug. supra. tamen non sic est de deo: qui vni co intuitu similis omnia videt. nec potest inclinari in aliquod malum.

44

¶ Unde secundo ad quesitum Respondetur conclusionem po nendo. quod intellectus diuinus in sua essentia: omnia etiam vilia cognoscit. nec tamen ex hoc aliquo modo vilescit. nec quicquam perfectionis maiestati divine deficit.

45

¶ Tertio quoque probatur hec conclusio. Quia omnia quae sunt in essentia diuina: sunt ibidem modo eminentissimo. videlicet solum secundum ideas. Ideoque non repraesentantur in ipsa essentia diuina vt sunt vilia: sed vt contenta in essentia dici perfecte tanquam in representante: verius et melius qua in se sint. patuit vbi Res. §. xvi

46

¶ Item effectus: sicut lumen radiorum solis: melius et perfectius habet esse in causa id est in ipso sole quam in effectu ipso id est in aere illuminato. sic quodammodo in proposito. Et sicut sol non vilescit ex hoc quod irradiat super res fedas et viles: sic etc. Unde idem Fran. supra probat a similis sic. Quia in tellectus diuinus non vilescit ex hoc quod creat tales viles creaturas. ergo a fortiori non vilescit ex cognitione carum. Probatur. quia maior imperfectio et viliias est: creationem terminari ad creaturam ipsam: quam intellectionem terminari ad cognoscendam eam. quia creatio requirit terminum in actu: sed intellectio non. Siue enim existat siue non: nihilo minus intelligitur. Hec Franciscus.

14

47

¶ Utrum deus sciat vel cognoscat singularia vel particularia per vniuersalia vel commu nia. Arguitur quod sic. quod dicit Algamel. iii. Metap. sue. ca. v. quod primus id est deus non scit particularia: nisi secundum maneriem vniuersalem. Item deus cognoscit omnia per suam essentiam: que est omnium causa communis. ergo particularia cognoscit per vniuersalia

48

¶ Sed in oppositum est. quia cognoscere rem in vniuersa li tantum: et non in singulari: non est cognitio perfecta. Deus autem cognoscit omnia perfecte. ergo et singularia: secundum omnes conditiones singulares earum. Unde Rabbi Moyses hanc rationem dicit intendisse Dauid: cum ait in psalmus. Qui finxit oculum non considerat. quasi di. Cum deus oculum faceret: numquid ipse non considerauit actum oculi: qui est videre. et obiectum eius quod est visibile parriculare. Imo considerauit. Et hec adducit Tho. dist. xxxv. primi.

49

¶ Ad quesi tum ergo Respondetur secundum Rich. in primo. dis. xxxvi. art. i. q. i. et Scotis. aliosque. concludendo. quod deus cogscit omnia singularia singulariter. nec recipitur Auctas Algam elis in hac parte. supra. allegata etc. quamuis enim deus per suam essentiam cognoscit omnia: quae est cau¬ sa communis et vniuersalis omnim in efficiendo. Ueruntamen habet in se rationem propriam cuiussibet rei singu laris representando. ergo etiam singulariter cognoscit. et sic patet ad obiectu. supra.

50

¶ Hec autem conclusio proba tur.

51

¶ primo. quia quecumque creauit deus cognoscens creauit. sed creauit singularia et singulariter: quia omne creatum est singulare. Nam vniuersale est per operationem intellectus tantum. vt dicit Auicem. iii. sue metaphy. c. x. Unde vniuersale non creatur in singulari sub ratione qua vniuersale est: nisi in potentia. sed sub ratione qua singulare est. ergo deus cognoscit singularia: sub ratione non tantum vniuersali: sed etiam singula ri.

52

¶ Secundo. quia deus particulariter iudicabit sin gulos homines: vel ad vitam vel ad penam: vt iustus iudex. sed hoc non posset esse nisi cognosceret singulariter actus et merita et demerita hominum. ergo etc

53

¶ Tertio. quia Augu. li. lxxxiii. quaestio. q. xl vi. dicit. Quod non eadem ratione conditus est homo: qua equus. Et postea subdit. quod singula propriis rationibus sunt crea ta. ergo habetur propositum. Scit enim deus se esse singu lorum causam efficientem. finalem. et exemplarem etc Hec ex Richar.

54

¶ Quomodo deus cognoscit mala. videvbi Idea. §. xxxix. et sequentibus.

55

¶ An scientia dei extendatur in plus quod po tentia eius. Uide vbi Potentia. §. xliiii.

15

56

¶ Utrum deus se et alia omnia sciat vel cognoscat vniformiter et immutabiliter. Respondetur secundum Bona. di. xxxix. e. primi. art. ii. q. i. et iii. Breviter. quod exquo diuina cognitio non dependet nec causat a rebus sed est idem quod diuina essentia. ideo eodem modo se habet ad omnia inuariabiliter. vt etiam patuit. supra. §. x. Quod si obiicitur. Quia deus cogscit alia per ideam: sed se non per ideam. ergo non vniformiter. Respondet idem Bona. quod cognitio omnium: inquantum in deo est ex parte dei: eode modo est Tamen quo ad cognita diuersa: deus idem in se existens: alio modo comparatur ad seipum. puta secundum rationem identitatis et alio modo ad creaturam. quia secundum rationem causa litatis. et sic secundum rationem ideandi. Nam et secundum Ric. dist. xxxvi. Deus se et alia cognoscit per idem simili modo secundum rem: tamen differenter secundum rationem. eo quod se cognoscit per essentiam: non secundum rationem idee cum ideatum distinguitur ab idea sua. sed alia cognoscit per eandem essentiam propriam: secundum rationem idee. Ad hoc Dio. de di. no. ca. vii. dicit. Cognoscit deus omnia. Immaterialiter: materialia. impartite: pai tita. vniformiter: multa. immutabiliter: mutabilia. Hec ille. Exemplum aliquale. Si cogitetur oculus hominis in alta turris summitate fixus: qui seipso videat vnico aspectu omnes transeuntes. et omnes motus ipsorum. tunc res quoncunque mutentur nec tamen oculus ille mutatur: nec cognitio eius. sic in proposito. Hec Bonauen.

16

57

¶ An ergo diuina scientia susci¬ § biat augmentationem vel diminutionem:

58

¶ Et arguitur supponendo quod deus non disposuit alium mum dum facere. Tertum est autem quod potest. Ponatur ergo quod faciat. tunc de nouo scit se facere vnum alium mundum et prius nesciebat. Et ita augmentatur eius scientia Consimiliter de diminutione Cadat iustus a gratia prius sciebat deus hunc esse iustum modo nescit et ita minuitur eius scientia per consequens mutatur quia augmen tum et diminutio sunt spcies motus ex postpredicamentis et. v. physi.

59

¶ Ad hec respondetur secundum Guil. e. d. xxxix. quod sicut magister ibi dicit Scia dei omnio immuta bilis est nec augeri. ergo nec potest minui. Nam vt ait Aug. xv. li. de Trinitat. Scia dei est ipsa sapientia et sapientia est ipsa essentia dei siue substantia quia in illius nature simplicitate mirabili. hoc est sapere quod esse Hec ille Sed ista augmentatio et dimi nutio quam argumentum inductum probat non est ex parte scientie dei sed ex parte obiecti producti in esse cognito seu volito. Unde ipsa sancia manet in se vna inuariabiliter. Sicut si solis radius vltra aerem illuminaret crystallum: esset augmentatio quidem ex parte passi non ex parte radii. sic in proposito Hec Guil.

17

60

¶ Quid de istis locutionibus magistri scilicet An deus potest scire quod numquam scit. Et an possit non scire aliquod quid scit. Hoc est quirere. An deus potest scire plura quam scit. Aut scire pauciora quam scit Magister e. di. xxxix. arguendo ponit casus tales Sit aliquis qui hodie non est lecturus vel non est moriturus et sic scit ista deus. Sed potest esse vt ille le gat vel moriatur hodie. Et hoc potest sciri a deo qui omnia scit que sunt vel possunt fieri. ergo sequitur quod potest scire deus aliquid quod numquam ante sciuit scilice Aliquem hodie legere vel mori qui nunquam ante legit vel moriebatur et per consequens dei secaia augeri potest et muta ri etc. Similiter est aliquis hodie lecturus: siue moritu rus quem deus scit lecturum siue moriturum. At potest esse vt non legat vel non moriatur. ergo deus scit hodie aliquid quod nunquam postea sciet quia scit illum hodie legere vel mori quem nunquam post hoc sciet legere vel mori decetero. ergo scia minuitur.

61

¶ Ad hec raontintur secundum e. magistrum et Tho. Ibidem circa lit. et. q. i. quod tales propositiones possunt intelligi vel commuiunctim id est in sensu composito. vel diuisim id est in sensu diuiso. Unde sta propositio Deus potest scire quod non scit vel non sciuit: si accipiatur communiunctim falsa est quia designat quod deus potest scire aliquid quod nunc non scit vel antea nunquam sciuit. Et hoc est falsum Si autem accipitur diuisim vera est quia significat quod in dei pteatate est sci re et non scire scilicet hunc lecturum hodie vel non. Sicut et ab eterno in libertate sua deus habuit velle hoc vel non velle. non tantum potest vt similis velit et non velit vel vt nunc velit et postea non velit accipiendo nunc et post ex parte voluntatis dei. Similiter et de scientia. Nam voluntas et scientia in deo sunt idem quod essentia. ergo non possunt variari: sicut nec essentia Uerumtamen aliquid potest esse subiectum scinie dei: quod prius non fuit subiectu. eo quod non fuit in re. et potest esse ali quid quod iam est subiectum sceite dei. sed postea numquam erit sibi subiectum. eo quod postea non erit. nec tamen ex hoc sequitur aliqua variatio vel augmentatio velis di minutio in scia dei. Hec ex Tho¬

18

62

¶ Sed an deus possit scire plura que scit: vel etiam pauciora; Respondetur secundum Bona. e. dist. xxxix. art. i. q. ii et iii. concor. Rich. et Tho. supra. Quod in deo est triplex noticia.

63

¶ Una approbationis. hec est tantummodo de illis: ad que se extendit beneplaci tum diuine voluntatis. hoc est de bonis et de veris. Ideo Math. xxv. christus dicit fatuis virginibus vel malis. Amen dico vob: nescio vos scilicet noticia ap probationis. et hec sine dubio potest esse plurium. quia plura bona et plura vera posset deus facere in mum do quam sunt.

64

¶ Alia est noticia visionis: qua deus videt ea que sunt: vel erunt: vel fuerunt. non solum in potentia causarum suarum. sed in proprio genere vel in rerum natura. quae deus preuidit fieri. Et taliter etiam bum potest deus scire plura quam scit: scientia scilicet visionis. vel etiam paucio ra. Nam scientia visionis: deus scit tantummodo ea quae sunt: vel erunt: vel fuerunt. Et quia vltra hec deus posset facere nulta: quae nunquam fuerut nec erunt nec sunt. licet sint possibilia. Si ergo deus faceret illa possibilia: vt fierent iam. tunc plura sciret scaita visionis quam ante scie bat eadem scientia. Item ex quo etiam multa que facit deus; posset non facere. quae si non faceret: pauciora sciret sci entia visionis: quam scit nunc.

65

¶ Tertia noticia est intellectionis vel intelligentie simplicis. qua deus cognoscit omne possibile sibi: et aliis causis et creaturi. Et ista scietia deus cognoscit infinita. Et hec nullo modo potest esse plurium quam scit tali scia. quia infinitis non possunt esse plura. Unde concedendum est quod aliqua scientia dei poaes esse plurium quam scit. vt patet de sceita approbationis et vi sionis. Aliqua autem non vt scia intellectionis. maxime re pectu necessariorum. vt dictum est vbi Intellectus. §. ix.

19

66

¶ Sed quid de praescientia dei. An po test deus non praesciuisse illud quod praesciuit. vel plura presci uisse quam praesciuit:. Respondetur ex Bona. Rich. et Tho. supra. recolligendo plura puncta notanda

67

¶ Primum quod ali ter iudicandum est de praescientia: quam de scientia. quoniam vt Magister vbi. supra dicit. Scia dei non est nisi de his: que sunt vel fuerunt vel erunt. intelligendo hoc de scaita visionis. vt in praecedenti. §. Sed praescientia inquit: non est nisi de futuris. Toquendo ergo de noticia visionis eorum: quarum ab eterno fuit praescietia vel praeuisio. deus po tuit plura praesciuisse quam praesciuit: ipsa noticia visionis. que est eorum solum: quae sunt erunt vel fuerunt. quia potuit scire vltra hec. etiam possibilia non fienda. Ticet enim ista possibilia non fienda: non praesciuit fieri in perpetu um. tamen sciuit possibilia fieri. Sed si huiusmodi produce ret in esse. praescita essent ab eterno: vel praeuisa a deo

68

¶ Secundum est. quod loquendo de noticia approbatios nis. quae deus ab eterno praesciuit bona et vera quadamque fiunt in modo. potuit ab eterno praescire vel presciuisse plura: vt fierent. si deo placerent plura fieri¬ vel si placeret pauciora fieri bona quam fiunt: potuit non praesciuisse scilicet praescientia beneplaciti vel approbatio nis. aliqua qua presciuit prout nunc sunt. non tamen potest esse vt simul praesciat et non praesciat. vel quod aliquando praesciuit: et postmodum non praesciuit. loquendo de praescietia intelligentie tantum. quia mutabilis esse non potest. Unde potest concedi quod deus aliquo modo potest non praesciuisse vel non pescire aliquid aliud ab his que praesciuit. vel plura prae sciuisse quam praesciuit. sed ex hoc non sequitur quod dei praescia possit augeri ex parte ipsius dei: vel mutari. quia ab eierno deus praesciuit: quat erunt: et quot non. et quot possibi lia sunt esse. et hec sine omni mutabilitate scientie in deo. Ueruntamen. quicquid non fiendum: est possibilo fieti. si hoc deus in esse produceret: esset ab eterno prescitam a deo. Ideo locutio istius quaestionis distinguen da est: si intelligatur composite vel diuisim. sicut dictum est. §. xvii

69

¶ Tertium punctum notandum est. quod si ar guatur. Scitu esse vel praescitum esse: dicit praeteritum vel vt preteritum. Deus autem non potest facere quod praeteritum non fuerit. ergo impossibile est non praescire vel non sciuisse aliquid: quid scitum vel prescitum est a deo. Tale argumen tum non valet. vt dicit Tho. quia actus sactie divine vel praescie: nunquam transit in praeteritum. sed semper est in actu. et ideo semper manet in libertate voluntatis divine. prout de hoc latius habitum est. vbi Predestinatio. §. xi. et. xii. et. xxv.

20

70

¶ Sed adhuc difficultas est: quia praescire dei semper est eternum. ergo necessarium. quia omne eternum est ne cessarium. ii de generatione: et per consequens nullum eternum: potest non esse vel non fuisse. Respondetur secundum Rich. ea. di. xxxix. art. i. q. ii quod Eternum non potest non esse vel non fuisse. hoc verum est de pure et absolute eterno. sed non de eterno quod includit in se temporale contingenter futurum. Tale autem eternum est praescire diuinum. quod quidem non potest non esse vel non fuisse in deo. tamen futuritionem rei scite: possibile est numquam fuisse. Unde postquam deus creauit mundum. iam non est possibile quod deus mundum non creauerit. quia creatio transiuit in preteritum. et praeteritum non potest non fuisse secundum philosophum. vi Ethi. et Aug. et Hiero. sed tamen ante mundi creationem: non erat nectssarium: sed contingens mundum cre are. loquendo ex parte mundi. licet ex parte praesncie dei essen necessarium. Hec Rich. Denique ad idem Tho. supra. dicit. Quod omne quidem eternum est necessarium: necessitate immutabilitatis. tamen libertatem diuine voluntatis non excludit.

21

71

¶ Utrum deus sciat et cognoscatur omnia presenter

72

¶ Arguitur sic. Quicquid scitur praesenter est ve rum. sed duo contradictoria sciuntur a deo praesenter. quia omnia sunt deo praesentia. ergo duo contradictoria erunt vera. Sed hoc argumentum Bona. e. dist. xxxix. quo. ultim. soluit di. Ex quamuis deus cognoscat duo contradictoria simul praesentia ex parte su id est dei. tamen scit cum hoc: quod vnum alteri simul est incompossibile. ergo non concludit.

73

¶ Unde ad quaestionem respondetur secundum eun. Bona. Ibide. quod cognoscere omnia praesenter. intelligi potest dupliciter. Uno modo vt notetur praesentialitas a parte cognitorum. et sic est falsa locutio. quia deus non cognoscit omnia praesenter cognita: simul esse vt ra. Alio modo ita vt notetur praesentialitas a parte cogno scentis. et sic habet veritatem. Nam deus omnia cogscit praesenter: quia habet praesentes ideas omnim in sua essentia eterna et infinita: per quas certissime cognoscit ab eterno omnia etiam futura. adeo quod nil praescitum iudica deus sibi futurum. prout est in cognitione sua: sed tamquam praesens actu cognitum. Unde glo. super illud. Mille anm ante oclos tuos sicut dies hesterna. dicit sic It agnitione diuine veritatis. praeterita praesentia et futu ra: equaliter sunt praesentia. Ad hec vbi Prescientia. §. xix.

22

74

¶ Qualis ordo est in scientia diuina quo ad scita: Respondetur secundum Guil. e. di. xxxix. quod primoe intelliguntur ea quae partinent ad obiectum primarium. vt eug essentia diuina: et omnia intrinseca divine essentie atri buta: et persone. Hec enim primo deus cognoscit ordine nature et perfectionis. licet omnia similis tempore. Secundo Ea que habent in deo ideas. sicut sunt necessaria et positiua. et per hec: opposita eorumdem cognoscit. Tertio cognoscit contingentia etc. Hec ex Guil.

23

75

¶ Utrum intellectus diuinus sciat actu infinita. siue intelligat vel cognoscat scibilia infi nita actualiter. Responsio patet quod sic. quia psalm. dicit. Magnus dominus et magna virtus eius. et sapientie eius non est numerus. Ite Aug. xi. de ciui. dei dicit. Una sapientia dici est: in qua infiniti sunt thesauri rerum intelligibilium Item. vi. de trini. dicit. Quod filius dei est ars plena omnim rationum. sed quia verbum dei est infinitum. ergo non potest esse plenum: nisi infinitis. et per consequens habetur propositum Hec ex Rich. di. xxxvi. q. v. Item ratio Bona. e. dist Quia deus potest infinita producere. alias non esset omnipotens. sed quia deus ipse omnium illorum habet cognitionem potest producere. ergo etc.

76

¶ Sed obiicitur. Quia. iii physidicitur. Quod infinitum secundum quod infinitum: est ignotum. Nam scire est rem comprehendere. et sic comprehensione finiri Infinitum autem secundum quod infinitum: non potest finiri. nec a finito. nec ab infinito. quia implicat. ergo etc. Respondetur secundum Tho. primi parte. q. xiiii. arti. xii. Quod exquo infiniti ratio: congruit quantitati i. physi. De ratione autem quantitatis est ordo partium. ergo cognoscere infinitum secundum modum infiniti: et cognoscere partem post partem. et sic dicitur. quod infinitum secundum quod infinitum: estignotum. Additur: a nobis Ibidem per philosophum. quia secus est in deo. Nam quantuncunque a nobis accipiatur partium quantitas. tamen semi remanet aliquid scilicet extra accipientem. Alio quin tale esse finitum: cum non posset de eo plus accipi. Deus aut non sic cognoscit infinita: quasi enumerando partem post partem. sed cognoscit omnia similis. non successiue. ergo nihil prohibet ipsum cognoscere infinita. Nec est comtra rationem infiniti: quod comprehendatur ab infinito. quia Id comprehendi dicitur. cuius nil est extra comprehenden tem. et sic ad rationem comprehensionis sufficit adequatio

77

¶ Unde quod in se est infinitum. potest dici comprehensum vel finitum: scientie infinite dei. quia infinitum bene ca pitur ab infinito. Sicut si esset corpus infinitum: cim peret superficiem vel latitudinem infinita. et includeret lineam vel longitudinem infinitam etc. Item infinitus deus: infinitam bonitatem in se capit. Si adhuc dicas. Quomodo potest intelligi quod infinitis plura intelli gere vel scire sit possibile. Respondetur secundum Rich. in primi. dixxxix. art. i. q. iii. Quod quidam opinantur vnam infinitam multitudinem vel pluralitatem: non posse fieri maiorem alia pluralitate infinita. eo quod infinitum non potest pertransiri. vt dicit philosophus. vi. physi. et sic infinitis plura esse non possunt. quia infinitum non habet terminum. Sed alii opinantur aliter. dicit quod pluralitas infinita: que causatur ex ternarii vel quaternarii replicatione. ma ior intelligitur et est. quam illa pluralitas que causatur ex replicatione binarii: infinities. Hec ex Ric

24

78

¶ Sed quo declaratur quod deus sciat infinita actualiter. cum infinitum actu secundum multitudinem et magnitudinem sit ens prohibitum et impossibi le: in veritate. Ens autem et verum conuertuntur. Quo ergo hoc fit in veritate: cum non sit infinitum in entitate. vt patet etiam auctoritate scripture. Sap. xi. Omnia in numero et ponde. et mensu. fecisti domine.

79

¶ Ad hec respondetur secundum Fran. maro. in Confla. primi. di. xxxvi. q. vl quod infinitum huiusmodi non est ita ens prohibitum: quin inueniatur in potentia. Ratio autem entis extenditur ad ea: etiam qui sunt in potentia causali. Ulterius etiam non videtur in conuenies ponere. quod deus intelligat sicut et nos: en tia prohibita. Nam et infinitum: non solum in multitudine. verumetiam in magnitudine. saltem in potentia non videtur ens prohibitum multis doctoribus. Hec Fran.

80

¶ Unde declaratur propositum. videlicet. quod deus sciat infinita actualiter. Primo secundum Tho. primi. parte. q. xiiii. art. xii. sic. Quia deus scit: non solum ea que sunt actu vel erunt vel fuerunt. sed etiam omnia quae sunt in potentia. tam sua divina: quam omnis creature. Hec autem constat esse infinita. ergo deus necessario scit infinita.

81

¶ Si dicas. Scia visionis: quae est tantum eorum que sunt erunt et fuerunt: non est infinitorum. quia mundus non fuit ab eterno. nec generatio in eternum manebit. ergo etc. Dicendum est secundum .e. Tho. quod hoc non obstante. nihilo minus necesse est dicere. quod deus etiam scientia visionis sciat infinita. quia cogitationes et affectiones rationabilium: quae in perpetuum erunt in celo et in inferno. omnia deus scit semper. et sic multiplicabuntur in infinitum. ergo habetur propositum. Secundo secundum Richar. in primi. di. xxxvi. q. v. concor. Bona. Declaratur sic. Quia in deo sunt idee omnium singularium. etiam eorum qua sunt erunt et fuerunt. et insuper: qua per continuam generationem fiunt vel fieri possunt in perpetuum. Et praeterea quae fieri possent: si deus vellet producere. Et quoniam talia sunt in finita in potentia. deus autem omnia quae potest facere: cognoscit actu per ideas earum. Proinde oportet in deo ponere infinitas ideas. Alioquin non possent a deo cogsci distincte singulatim. et inquantum sunt distincta. vt probat Fran. maro. dist. xl vii. q. i. Sequitur ergo quod deus cognoscit actu infinita. Patet vbi Idea. §. Si dicas. Rationes eterne vel ideales a deo conprehenduntur. licet non a creatura. sed omne scibile compre. hensum: est finitum scienti. ex. ii. Metap. ergo omnia que scit deus: sunt finita deo. Respondetur secundum Bon. quod bu probat. hoc argumentum. quo scilicet omnia sunt finita deo soli. sed ex hoc non sequitur: quod ergo sint finita simpliciter. imo potius sequitur quod sunt infinita. vtpote soli deo infinito equate comphensa. Patet vbi etiam Incomprehensibilitas. §. iii.

82

¶ Tertio declaratur secundum. e. Fran. maro. supra dis. xxxvi. q. vl. Primo. quia infinite partes vel puncta in qualibet continuo: saltem in potentia. cum sit diuisibile in infinitum. iii. physi. sed deus omnia illa actu scit: quia conseruat. ergo. Secundo. quia infinite sunt speies numerorum. vt Aug. xii. de ciui. dici dicit. Quamuis inquit infinitorum numerorum: nullus sit terminus vel numerus. omnes tamen sunt eius intellectu comprehensi: cuius sapientie non est numerus. Hec ille. Tertio. quia in qualibet die ster infinita instantia. cum xipus sit diuisibile in infinitum. et in qualibet in stanti generatur vnus radius solis: cum raptim tran s eat. Et quia divina voluntas concurrit cum sole: ad causandum quemlibet radium. ergo infinitos radios deus cognoscit similis actu. Quarto. quia deus actu cognosci omnia qua potest facere suxcessiue. sed deus potest perpetuare mundum. et per consequens succederent in mundo infinita indiuidua. ergo etc. Ad idem. quia deus perpetuabit penas et cogitationes reproborum in inferno. et affectiones. similiter et beatorum gaudia in celo vt teneni sancti. et sic erunt infinita que deus scit.

25

83

¶ An deus sciat vel cognoscat deten minate omns partes infiniti scilicet continui. et omnes spes numeri infiniti etc. Nam difficultas est in hoc: quia con tinuum infinitum: continet semper partes vltra omns partes. Similiter et numerus infinitus vltra omnem eius speiem habe maiorem. quia vnitas addita: variat speciem numeri. primo physi. et sic deus vltra omnes partes distincte cogni tas: videt adhuc vlteriores residuas sine fine. alias non essent infinite: si eas cognosceret determi nate. ergo sequitur quod non cognoscit omnes determinate. quia videtur implicatio contradictois.

84

¶ Respondet Fran. vbi. supra. quod deus determinate cognoscit omnes partes continui infi niti. et omnes spens numeri infiniti. Si accipiatur pro quocumque determinato continuo. et pro quacunque deter minata multitudine numeri. Sed si accipiatur pro infi nita multitudine. vel pro infinitis partibus continui. tunc non potest dici quod omnes partes continui quas deus cogno scit: sunt diuisibiles in vlteriores partes. quia inclu dit incompossibilia in suo subiecto. si ly omnis: acc pitur vniuersaliter. sicut ista. Omnis homo irrationalis cur rit. Eodem modo est de muntitudie. Sicut enim non potest dici quod homo irrationalis est vel cognoscitur. eo quod includit contradictionem. Sic nec dici potest vel cognosci Omnis multitudo infinita. vel omnes partes continui infiniti. et sic accipiendo: non conceditur quod deus cognoscit omnes partes infiniti determinate

85

¶ Unde nota secundum.e. Fran. quod totum et pars: non inueniuntur nisi in quantitate finita. quia infinito secundum quod infinitum: repugnat ratio totius et partis in quantitate. Nam totum: finitum est vel infini tum. Si finitum. ideo est finitum: quia constituitur ex partibus finitis. Et quia ex partibus finitis: non potest constitui nisi finitum. ergo si est totum infinitum: constat ex pai tibus infinitis. et per consequens totum infinitum non est maius sua parte. cum quelibet eius pars sit infinita. Unde nec manioritas totius: et minoritas partis: habet esse nisi in quantitate finita. Similiter nec equalitas nec inequalitas: quae sunt passiones quantitatis finite Nam equalia sunt: quorum extrema non excedunt ese. in infinitis autem non sunt extrema. Unde exum totalitas repuget ipsi infinito vt infinitum est. Io et totum vele scilicet omnis. repugnat infinito et partibus eius: inquantum illud est infinitum. sed tantum per acciss assignatur et conuenit sibi ratione extensionis. ergo bene potest abstrahi. Proinde et illud principium. Omne torum est maius sua parte. verificatur pro finitis. Itaque cum dicitur. Deus cognoscit omnes partes infiniti deter minate. intelligitur de determinatis partibus. sed de iufinitis partibus accipiendo: non conceditur. quia implixat esse infinitas partes: et esse finitas. Sicut dicere. Deus cognoscit hominem irrationalem: falsum est. quia esse hominem: et esse ipsum irrationale. implicat contradictionem. Hec omnia ex Fran.

86

¶ Addo secundum Bon. Tho. et Rich. vt in praecedentibus patuit. quod deus vere et comrehendendo: cognoscit omnia infinita. et etiam infinitam essentiam suam diuinam: iudicando esse infinita. Nec repugnat quod infinitum et eius partes infinite: comprehendantur a scientia dei infinita

26

87

¶ Quali eminentia ineffabilis perfetionis scit deus omnia; Respondetur secundum. e. Fran. e. di. xxxvi. q. vltimo. quod cognitio dei est supermirabilis eminentie: et ineffabilis perfectionis.

88

¶ Primo. quia quecumque deus cognoscit per vnicum obiectum videlicet: per essentiam sua diuinam cognoscit etc.

89

¶ Secundo. quia omnia per vnicum actum indiuisibile intellectualem cognoscit. Nam tanta est illuminatio actus infiniti: sicut potem tie infinite. Nos autem eadem potentia: sed diuersis actibus cognoscimus plura. deus vero eodem actu. Unde Aug. de trini. dicit. Quod deus vna et eterna et immutabi li visione complectitur cuncta quae videt.

90

¶ Tertio. quia deus non per habitum cognoscit. licet ibi sit aliquid a nobis intellectum per modum habitus quasi plurium. vt sapientia et sceia: que videntur in deo formaliter distincta. eo quod sapientia est ad intra respectu diuinorum. scientia ad extra respectu creatorum. secundum Aug. xiiii. de trini. Unde scientia et sapientia in deo: non sunt habitus pprie. licet significant per modum quasi habitus. sed deus omnia actu scit: sicut causa intelligens omnia sua causata etc.

91

¶ Quarto. quia deus cogscit omnia vnico actu et obiecto sed per plures. imo per infinitas rationes cognoscendi et ideas: per quas distincte cognoscit omnes creaturas. Unde Aug. li. lxxxiii. quaestio. dicit. Quod aliam ratione conditus est homo. et alia equus. Hec Fran

92

¶ Ad hec plura. vbi vdea. §. xxxi. et. xxxii. ac sequentibus. Unde secundum Guil. di. xxxv. primi. Quicquid aliud a se deus intelligit: hoc non nisi virtute primi obiecti scilicet diuine essentie in qua est: intelligit. et hoc obiectum primum est vnicum. ergo etc

27

93

¶ Sed quomodo deus sctiam potest habere vnico actu de veritatibus affirmatiuis simul et negatiuis. cum idem actus non potest esse similis affirmati nus et negatiuus

94

¶ Respondet idem Fran. quod sicut nos eadem potentia scilicet intellectiua: affirmamus et negamus. et ea dem voluntate volumus et nolumus Ita deus eodem actu potest affirmare et negare. et velle et nolle. Nec est inconue niens quod in illo vnico actu scitie dei ponantur diuer se rationes formales: quibus affirmat et negat. tamen eodem actu intellectus et voluntatis.

28

95

¶ An in deo possit poni vna perfe ctio illimitata scie: quae se hebeat per modum quasi habitus vnius solum. sicut ponitur vna perfectio per modum actus. Respondet ibidem Fran. quod bene et rationabiliter potest sic poni et suffice re. Et tuc inquit. Sicut vnus et idem actus in deo est sapientialis et sctitalis secundum habitudinem ad diuersa obiecta: aut fi diuersas rationes formales in deo. ita est eadem perfectio quasi habitualis. Et ita potest in deo poni vnum exemplar: quasi totale habens in virtute multa exemplaria: qua si partialia. Hec Fran.

29

96

¶ An aliquod obiectu possit mouere intellectum dici ad cogscendum: Respondetur secundum Scotor. di xxxv. primi et Guil. quod deus nihil aliud ab essentia divina in telligit in ratione motiua: quia eius intellectio esset finita si posse moueri a finito nec est aliquod creatum. primo ter minat actum intellectus divini. sed secundario terminat. hoc est virtute primi obiecti id est essentie divine in qua est. quia obiectum secundarium scilicet creatum. non necessario coexigitur ad actum eternum. vt est intellectio dei.

PrevBack to TopNext