Accidens
Accidens
2
¶ Utrum omni accidente sit melior et dignior substantia. Respondetur secundum philosophum. vii. metaph. quod sic Et intelligendum est secundum expositorem de dignitate essentiali. non de accidentali. alias datur instantia. quia lapis est substantia et scia est accidens que tamen lapide est dignior sed accidentali dignitate Sic etiam quodlibet subiectum melius est suo accidente et per consequens Anima simpliciter et substantialiter dignior est charitate. Tamen secundum quid scilicet in quantum est actus perficiens otentiam: charitas melior est quia omnis actus est me lior potentia ex. xi. metaph. Hec ex Tho. di. xvii primi et alibi latius.