Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Abstractum
1
ABstractuet con cretum differunt vt clarum est secundum logicos quia abstractum dicit solam formam in se. sicut Castitas: veritas: albedo etc. Sed concretum dicit duo (scilicet formam cum substrato vels subiecto similis sicut castum verum album etc. Unde Aug. li. i. Solilo dicit. aliud est ca stitas. aliud castum. aliud veritas. aliud verum. Non enim casto castitas. sed castitate fit castum Et cum castus quis moritur non moritur castitas. Hec Augu.
2
¶ Quot ste genera abstractionum Respondetur secundum doc. subti. Et post eum Pe. de aqui. ac Guil. Scotis. super primo di. v. Quod tria sunt genera abstractionum. Quia prima in substantia. Secunda in accidentibus absolutis. Tertia abstractio in accudentibus relatiuis. Nimirum in substantia est vnica abstractio tantum scilicet quoditatis a supposito singulari Sicut ab homine abstrahitur humanitas. ab equo equinitas vt dicit Auicen. etc. Item in accidentibus absolutis sunt due abstractiones vna accidentis a subiecto sicut a bedinis ab albo. Alia autem quiditatis a supposito vel proprio singulari suo. puta quiditas albedinis abstrahitur ab ista albedine Nam album est concretum a quo primo abstrahitur scilicet a sbiecto et dicitur albedo. Et dehinc abstrabitur a singulari suo supposito et dicitur quiditas albedinis. Sed in accidentibus relatis vel respectiuis est triplex abstractio quia in talibus fieri possunt tres abstractiones. Una relationis et etiam fundamenti a subiecto. Puta si abstrahatur intellectu paternitas et pater ab homine. Secunda est relationis a fundamento. puta cum abstrahitur paternitas a pa tre. Tertia est quiditatis a supposito vel a singu lari suo proprio scilicet paternitatis a paternitate ista Ad idem Guil. supra ponit tale Exem scilicet Cum dicitur ignis calefacit Calefacere primo abstrahit a subiecto et dicitur calor. Secundo abstrahit a suo singulari supposito et dicitur potentia calefaciendi scilicet vniuersaliter. Ter tio a suo fundamto et dicitur caliditas. Ad hec vbi Relatio. §. ii.
31
¶ Abstractio vltima que vel qualis dicitur. Respondetur secundum supradictos ibidem quod vltimata abstractio est In qua nihil aliud concipitur de re nisi quod est ipsius quiditatis. hoc est quando ali¬ aliquid in sua solam ratione formali funditus cogitatur. Sicut Auicem. v. meta. dicit. Equinitas est tatum equinitas etc. Unde isti qui rationes quiditatiuas pure nudas sic possunt contemplari secundum Au gustinum. ix. de trinitate. c. vii. assimilantur hominibus in montibus eleuatis purum aerem inspicientibus. Qui vero non possunt propter ruditatem inge nii assimilantur stantibus in valle cum aere calignioso etc.
4
¶ Circa hec vt applicemus ad ppositum in theologica materia. Questio est vel occurrit. Quomodo dicitur abstracta vltimate ipsa diuina essentia. Respondetur secundum Scotist. ex praedictis quod diuina essentia dicitur vltimate abstracta quando consideratur in tanta puritate quod ad nil posterius respicit nec gratiare nec generari nec procedere. sed mere cogitatur prout est deitas in se. Tunc enim nihil praedicatur de eo vt sic nisi diuinitas. Unde e. dist. v. primi
5
¶ Pro regula ponit Scotus di cens quod quancumque est aliquid abstractum vltimata abstractione: Nihil de eo penitus predicatur nisi sit praedicatio in primo modo dicendi per se: Aut per identitatem. Ita quod nulla sit distinctio inter subiectum et predicatum talis propositionis. Nec aliquid denominatiue potest vere predicari de tali. Et hanc regulam nota bene quia placebit ad sequentia intelligenda clarius.
¶ Hec autem regula vt dicit Guill. supra: Intelligi debet in primis non in secundis inten tionibus quia ea quae notant secundas intentiones bene praedicantur de vltimate abstractis dicendo. Deitas est intellecta. considerata. vel abstracta. Et humanitas est intellecta etc. Et tamen talis predicatio non est in primo modo dicendi per se nec per identitatem sed denominatiue quia lyintellecta: abstracta: et huiusmodi notant in proposito secundas intentiones. non primas.
6
Sed difficultas est quia de ipsa diuina essentia sic abstracta vere predicatur quod est res summa. bona. infinita. eterna. et huiusmodi extra de sumtrini. et fi. catho. c. Damnamus. Respondet Fran. maquod essentia diuina vltimate abstracta non abstrahit ab istis quae non differunt ab ea formaliter. cuiusmodi sunt inquit respectus fundamentales sicut summitas realitas: bonitas: veritas. et etiam negationes quae negant diuisionem vt vnitas. identitas. idiuisibilitas etc. Ac etiam modi intrinseci sicut est infinitas: necessitas. eternitas. et huiusmodi. Unde talia bene praedicantur de essentia Sed iste modus respondendi salua reueren tia tanti doc. non valet vt dicit Guill. Tum quia omnia ista quadam nature signo ste posteriora quam ipsa diuina si sit vltimate abstracta. ergo etiam ab istis abi trahit. Tum quia bonitas et veritas sunt passiones vel quasi passiones diuine essentie. ergo formaliter differunt a suo subiecto vt dicit etiam Fran dist. ii primi. q. ii conclusione. ii Aliter ergo dicen dum est quod scilicet omnia ista predicantur de essentia diuina per identitatem et hoc sufficit ad saluandum regulam dictam quia ponit exceptionem dicens nisi sit praedicatio in primo per se. Aut nisi sit per identitate predicatio. Hec Guil.
7
¶ Item difficultas alia Quare de essentia diuina abstracta non potest predicari generare vel generari praedicatione identica cum omnia que stet in deo sint idem Respondet idem Guil. quod non est simile de istis et illis. Nam generare et generari sfercant permodum actionis vel motus et fluxus ideo solum deno minatiue dicuntur. nec per consequens conueniunt in praedicationis identitatem. Sed illa predicta significant per modum habitus et quietis ideo conueniunt in predicationis identitatem. Nec valet inferre Omnia in deo sunt idem. rgo omnia de se inuicem praedicantur quia homo et humanitas sunt idem in re. et tamen hec est falsa: homo est humanitas propter diuersum modum significandi. Item Scotorlis. e. di. v. dat rationem aliam. quia essentia est ad se et quid absolutum sed generare vel generari est relatio. Quod autem est ad se non est idem in primo modo per se cum relatione. ergo generare vel generari non possunt praedicari de essentia per identitatem Nam essentia nec generat nec generatur. Unde claret quod praedicta regula est velr vera