Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Agere vel actio
1
Agere del Actio dicitur tripliciter secundum Guill. Scotis. in dist. xiii. Uno modo Actio dicitur quaedam respectus extrinsecus adueniens. Et sic diffinit Gilbertus porritanus libro vi. principiorum. Actio est secundum quam in id quod subiicitur agere dicimur. Exenplum Dolare lignum etc.
¶ Secundo modo Actio capitur ad signandum actiones seum verius actus immanentes. Et dicuntur immanentes quia manent in agente vt intellectio et volitio. Et sic accipitur. vi. Eth. dum philosophu dicit Prudentia est recta ratio rerum a nobis agibilium. Ars autem est recta ratio factibilium. Item. ix. li. Metaph. idem dicit. Duplex est inquit operatio. Quedam transiens in materiam extra: vt est edificatio domus. et illa dicitur factio. Quedam immanens in operan ce: vt visio vel intellectio. et illa dicitur actio. Hec ille.
2
Nota etiam quod in theologia ista tria se habent per ordinem Actio: Creatio Factio Actio enim quoddam commune creationi et factioni. Quod enim creat agit. et quod facit agit. Creatio vero differt a factione in hoc. quia creatio nihil praesup ponit ex parte facti. sed factio praesuponit materiam. Hec vbi supra
3
¶ Utrum in diuinis sit aliqua actio de genere actionis: Arguitur quod sic. quia Boecius dicit quod deus est primum mouens. Mouere autem est agere. ergo etc. Sed contra. quia in deum nullum cadit accidens. xii. Metaph. ergo nullum praedicamentum ac cidentis est in deo formaliter. Actionis autem genus est accidens. ergo etc.
¶ Circa hanc quaestionem Primo quoddam preambulum praesnittitur. Notandum ergo secundum Fran. Maro. super i. dist. xxxii. q. i. quod Actio est nomen equocum. Nam Primo accipitur pro aliqua actione de genere substantie. iuxta illud Augusti. xiiii. de trini. dicit quod anima seipsam semper mouet scilicet quia semper habet essentiam suam sibi praesentem qua potest se noscere mouere dum vult. Secundo accipitur pro actione que est de genere qualitatis: sicut intelligere et velie. Tertio Alia est actio de genere relationis: sicut accipiendo pro productione actiua que dicit talem actionem. Quarto Alia est proprie de genere actionis. sicut mouere aliquid ad extra.
¶ Predictarum prima et secunda sunt in deo. quia essentia semper presens est intellectui in deo. et ibi est vere intelligere et velle secundum rationes formales secundum quas inue niuntur in creaturi. licet ibi scilicet in deo proprie non sint qualitates. Est etiam tertio modo in deo actio. quia ibi est generatio actiua et spiratio: licet non sint de ge nere relationis. Totum e dubium huius quaestionis stat in quarto modo.
¶ Secundo ergo ad quesitum Respondetur quod Actio proprie qua respicit passum non po nitur in deo. Ratio. quia omne tale agens in agen¬ do repatitur secundum philosophum Primo de generatione. et hoc quia huiusmodi agens communicat in materia cum passo Sed hoc non potest esse in deo Item quia impossibile est intelligere talem actionem et passionem esse sine mutatione vel aliqua alteratione: sed deus est immutabilis et impassibil ergo etc. hec ex Franc
4
¶ Tertio difficultates soluuntur Prima. quia impossibile est aliquem agere ad extra. nisi habeat actionem. Sed deus producit Angelum ad extra agendo. ergo in deo erit actio. Responde detur secundum e. Fran. supra. quod deus quaniam producit angelum nil agit actoe ista proprie dicta scilicet quarto modo sed tantumodo producit. nil enim transmutat quando produ cit angelum quia non est ibi subiectum aliquod quod se habe at aliter nunc quam prius eo quod ex nihilo creat et sic non est ibi actio in passo aliquo.
5
¶ Sed quid cum deus creat animam in corpore Respondet idem Fran. quod tunc etiam non agi deus in animam ista actione proprie dicta sed solum producit ex nihilo eam. agit tamen in corpus sicut sol agit in aerem non autem in lucem quam producit in aere. sic in proposito. vnde aliud est produci et aliud pati. Ae enim patitur quia illuminatur. sed lux producitur et non patitur Nam cum aer illuminatur in primo signo radius producitur a sole. In secundo aer tanquam subie ctum: passiue lucem recipit. In tertio ex his resultat agere et pati etc. Patet ergo quod dum deus animam creat quae ex nihilo creatur et creando infunditur vt dicit Aug. tunc actio non est formaliter in deo sed in corpore recipitur passiue anima.
6
¶ Quare in deo non paonitur actio cum sit primum mouens dans cucta moueri vt di cit Boetius. Et maxime quia. xii. metaph. habetur quod in deo sunt omnia. Respondetur quod sicut etiam commenta tor exponit in deo dicuntur esse omnia. non quidem inhe siue sed causatiue et ordinatiue quia ipse causat esse et vitam ac motum omnium et ordinat sicut vult omnia. vnde si in deo esset actio de genere actionis que est accidens: inhesiue in deum caderet accidens et alteratio quod est impossibile. ii metaph. in deum nullum ca dit accidens. alias deus non esset summe simplex etc.
¶ Denique Si petas. none de deo dicuntur aliqua accidentaliter Respondetur secundum Guil. dis. xviii. primi et commen. supra. Accidens capitur tripliciter. Une modo pro forma inherente realiter que adest vl abest. Ist o modo nullum accidens potest cadere in deum vt patuit etc. Secundo modo capitur accidens pro mo do habendi se praeter essentiam alicuius sicut poster us. respectu prioris. Et sic superiori accidit inferi us. vnde Porphirius differentia accidit generi. Nam licet sint substantie tamen animali accidit esse hominem Et sic etiam multa deo accidunt sicut spiritu sancto do nabilitas. et filio sicut priori aduenit spiratio sicut posterior. patet vbi Spiritus sanctus. §. xxv.
¶ Tertio modo capitur pro omni termino qui non per se sed accidentaliter predicatur de aliquo. et sic etiam multa accidunt deo id est accidentaliter predicantur: non per se: vt creare: incarnari: et quod deus est misericors: deus est bonus: iustus sapiens. licet talia sint in deo eadem substantia que est deus. Sic et in proposito deus accidentaliter dicitur agens: licet ipsa actio de genere actionis non sit in deo inhesiue. Ad idem lir bro. ii vbi Facere.
7
¶ Sed an aliqua actio transiens sit in deo: Respondetur secundum e. Fra. supra. quod Actio transiens dicitur illa que terminatur ad aliquem terminum de se respiciendo ipsum. Et quia talis terminus est du plex: quia actio potest terminari ad aliquod: vel vt subiectum passum: vel vt productum. Hinc est quod Actio transies accipitur dupliciter. Primo vt respicit subiectum passum. Et vt sic est actio proprie de genere actionis. Talis autem non est in deo: nec ad intra. quia in deo non est passio. nec quo ad extra: ita quod ipsa actio sit formaliter in deo. quia e deus aliquid agat ad extra dum creat: tamen ipsa actio non est in ipso deo inhesiue vel formaliter. sed tantummodo denominat deum creantem vel agen tem extrinsece: vt. §. ix. patebit. Secundo modo Actio transiens accipitur vt respicit productum quamuis intrinsecum Et sic actio bene est in deo formaliter quia in deo est generatio et spiratio ad intra. Sed talis productio non dicitur actio transiens proprie. quia solum illa actio dicitur proprie transiens que est de genere actionis: vel saltem ex se aliquem termi num accidentaliter respicit. Unde Actio transiens proprie non ponitur in deo vllo modo. sed communiter accipiendo pro secundo modo ponitur etc.
8
¶ Sed an actioes imanentes sint in deo: Respondetur secundum eundem Fran. supra. q. ii quod Actiones imanentes sunt vniuersaliter omnes quae non respiciunt aliquem terminum de se: nec vt passum subiectum: nec vt productum praesertim ad extra. Unde sole qualitates que sunt actus secundi nullum respicientes terminum de se dicuntur actiones immanentes proprie: vt sunt velle et intelligere et huiusmodi. Et quoniam certum est quod deus est volens et intelligens: et huiusmodi operationes sunt immanentes. ergo sunt in deo non solum quo ad intra: sed etiam quo ad extra. quia deus vult fieri: et intelligit etiam omnes creaturas. Sed iuxta hoc etiam Nota quod dato vt actio non transeat ad extra: tamen reipiciat aliquem terminum ex se accidentaliter ad intra: dicitur actio transiens proprie. Hoc autem ideo additur quia potest esse quod angelus moueat seipsum. Et ista dicitur actio transiens: quamuis non terminatur ad aliquid extra angelum: sed praecise ad angelum. Unde talis motus est actio transiens. quia intelligitur terminatiue se respicere. Hec omnia ex Fran.
9
¶ Quomodo deus potest dici vel denomiari Agens vel Creans si Actio talis sci creationis non est in deo ipso: Dicendum secundum do ctorem subti. et Fran. Maro supra quod dicitur et denomi natur talis actio de deo denominatione extrinseca tantum et non intrinseca. Et patet latius vbi Immutabilitas. §. vi. vii. viii. De ista autem denominatione extrinseca Exempla ponemus pro euidentia secundum Guill. variis passibus collecta. Unum exemplum est de pariete viso a me. Nam paries dicitur visus a visione qua tamen non est in pariete illo sed in oculo: et sic extrinseca denominatione. Item aliud in eucharistia dum panis conuertitur in corpus christi. tunc ipsum corpus christi quod est in celo mutatum dicitur: non quia in se habeat formaliter mutationem. sed quia de nouo aliquid est mutatum in illud et sic denominatione extrinseca. Item malum ordi natum dicitur in bonum denominatione extrinseca. quia ordo non fundatur in malo sed in bono. Preterea sol dicitur calidus qui tamen in se non habet pegrinas impressiones. ergo nec calorem i. celi. et icet Metheo. sed denominatione extrinseca. quia facit calorem in aliis. Sic in proposito etc. Item deus dicitur creator et dominus relatiue denominatione tantum extrinseca. Uide vbi Relatio. §. xv. xvi.