Affirmatio
Affirmatio
1
Ffirmatio delatis firmatiua propositio et negatiua quomod se habent adinuicem: Nota secundum Guill. in i. dist. xii. iuxta philosophum. ii Periher. et. iiii. Me taph. pro Regula generali Quod omnis propositionis negatiue veritas fundatur semper in affirmatiua sua. Uerbi gratia. Si quaratur: quare ista negatiua est vera: homo non est asinus. Respondendum est quod ideo: quia homo est homo: et asinus est asinus. ergo homo non est asinus. Nam ex i. Posterurn. nulla negatio conuenit alicui enti nisi ratione positionis al cuius
¶ Proinde de diuins si quaeratur. Quare est quod essentia diuina existente vnica in patre et filio et sper ritum sancto: pater non est filius vel spiritus sanctus et econ uerso: Respondendum est quod ideo hec est vera: pater non est filius: et filius non est pater. quia pater est pater: et filius est filius. licet essentia sit eadem numero in qualibet persona diuina.