Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
1
¶ PRsal. Artis habi tus quomodo differt ab aliis habitibus vicem. Sapientie: scientie: intellectus et prudentie. De hoc patuit in prologo §. vii. Sed pro clariori euidentia de istis habintibus Quomodo accipitur eorum sufficientia Nota secundum Guilh. in primo dist. xxxv. simulque Tho. ii. ii. q. ix. arti. ii Et in scrip. iii. dist. xxxv. colligendo. Quod scilicet animus noster potest considerari tripliciter. Aut respectu dei Aut respectu sui. Aut respectu exteriorum Prioe si consideretur respectu dei dicitur habitus sapientie. Nam sapientia est cognitio rerum diuinarum. Et hec sapientia vocatur theologia. Et iste habitus theologie dirigit animum ad dilectionem dei. et proximi prpter deum. Secundo si consideretur respectu sui sic est habitus prudentie qui dirigit animum in actionibus internis seu virtutibus Unde Philosophus vi. ethicorum dicit. Prudentia inquit est recta ratio rerum a nobis agibilium etc. Tertio si considere animus noster respectu exteriorum: Hoc potest tripliciter esse. Aut primo in vniuersali et secundum ratio nes quiditatiuas ac causas rerum. et sic est proprie scientia. Nam. ii de anima. Scientia est vniuersa lium. Et i. posteriorum. Scire est causam rei cogscere Aut secundo de principiis vniuersalibus iudicando particularia Et sic est intellectus qui est habitus primorum principiorum. vt dicitur. vi: TEthicorum. Aut tertio considerantur respectu particularium exterio rum applicando ad opus: et sic est ars. Unde. vi Ethicorum philosophus dicit. Ars est recta ratio rerum a nobis factibilium etc.