Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Asserere aliquid de deo
1
ASserere aliquid de deo. Queritur de hoc vtrum liceat aliquid quod non est nobis certum de deo asserere. Respondetur breviter quod secundum quod habetur in compendio veri. theolo. Primo aliquid asseritur de deo per Synderesim id est per naturalem rationem que dictat quod vnus est deus remunerator bonorum et punitor malorum. Secundo per fidem qua dicimus deum esse vnum in sub stantia et trinum in personis. Tertio per sacram scripturam. Quarto per rationes probabiles. Quinto per exteriorem predicationem. Sed istis duobus vltimis modis non est innitendum nisi firmitatem habeamus ab aliquo trium predictorum. Unde pro regula tenendum est quod Quicumque asserit aliquid de deo quod non est sibi certum per naturalem rationem: nec per fidem nec per sacram scripturam. talis presumit et peccat.