Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Ydea (Idea)

1

1

YDea. primo communiter. Queritur vnde idea dicitur. Nota secundum Guil e i. di. xxxv. ar. i. cum Alex. de ales ii. per. summe. Idea dicta est ab hydor quod est aqua. Sicut em in aquae representantur varie imagines sic in deo va rie res per huiusmodi ideas. vnde inauit Seneca. li. viii. epistuolarum Lucilii epistola prima. quod idea dicitur vt est in artifice. sed idon in artificiato sicut diceremus suo modo albedo et album. ita quod idon est effectus idee.

2

¶ Sed quid sit: nota quod idea secundum doc. subti. e. di. xxxv. primi est eterna ratio in mente di uina secundum quam aliquid est formabile anquam formetur.

3

¶ Primo dicit quod idea est ratio eterna in mente diui na. Ex quae paest quod in nulla creatura habet esse idea pro prie loquendo. quia idea est ratio eterna. Nihil autem est eternum nisi deus. Tamen transfertur ad creaturam sicut dictu tur idea artificis Est autem in mente diuina ex qua secundum aliquos dicitur idea quasi in deo Secundo dicit doc. subti. quod idea est secundum quam aliquid extat formabile et hoc debet accipi sic id est secundum quam aliquid formatur vt sit sensus Sicut artifex operatur secundum artem quam habet in mente Sic deus secundum ideas quas habet operatur. Tertio dicit antequam formetur. ex quo patet quod nullum creatum est coeternum ideis. imo exigitur praecessio idearum super ideata. Hec Guil.

2

4

¶ Qualibus nomnibus idea solet no minari. Notat idem Guil. quod idea in greco habet tria nomina Nam primo dicitur ethimagium. Secundo dicitur pa radigma. Tertio idea. De primo dicitur lib. i. Meta. quod forma imprimens vocatur ethimagium secundum mod platonis. et forma impressa vocatur sigillum. De sedo patet ex primo de di. no. vbi Diony. vsus fuit paradigmate pro idea secundum translationem Scoti. De tetio Aug. lib. lxxxiii. quaestionum. q. iiii. et. xl vi. dicit quod no men idee a platone repartum est. Unde ista duo ilicet ethus magium et idea a platone sunt accepta. Item in later no etiam habet tria nomina. Primo dicitur ars vt habetur ex Augu. vi. de tri. vbi dicit quod in diuinis filius est ars plena omnium rationum viuentium. Secundo dicitur ratio vt habetur ex eodem Aug. lib. lxxxiii. quaestionum vbt dicit quod aliam ratione conditus est homo. Alia equus. ¶ Tertio dicitur exemplar quod habetur a Diony. iiii. de di. no. vbi enim Ioanis Scoti translatio abbas vercellen. habet exemplar. Hec ex Guil.

3

5

¶ An ergo esse volitum in deo sit vel dicatur idea: Respondetur secundum Guil. quod non est idea. primo quia non est ratio vt est volitum. Secundo quia idea est in men te diuina sicut cognitum in cognoscente. sed esse volitum est in voluntate non in intellectum inquantum vo litum. ergo non est idea. Tertio secundum Scotorlis. in primo di. xxxvi. q. i. Idea est forma intellectualis exemplaris. Quod emim sit forma patet per Aug. li. lxxxiii. quaestio q. iiii. vbi dicit quod idea est forma. Idea enim grece for ma dicitur latine. Item quod sit intellectualis patet ibidem. quia idea dicitur ratio quae habet esse in intellectu. ergo etc. Denique quod sit exemplaris probatur. Illa enim forma dicitur exemplaris que est intellectualis et productiua ad extra. Sed idea est huiusmodi. ergo habetur propositum. Esse autem volitum non est forma intellectualis exemplaris. ergo etc.

6

¶ Ad hec pro euidentia. Nota secundum e. Scotorl. supra. iuxta viam docto. subti. quod idea in nobis accepta est illud per quod arti fex in mente se habet ad faciendum artificium. puta do mum vel arcam. vnde philosophus. vii. Meta. dicit quod a domo intra id est in mente fit domus ad extra

7

¶ Ibi enim domus ad extra accipitur pro obiecto cognito per intellectum. ergo patet quod idea est forma intellectualis exemplaris ad extra productiua. et sic patet propositum Ex praedictis patet quod idea formaliter solum dicit esse cognitum vt dicit Guil. in quaestione prol. ii. sententiarum.

4

8

¶ Utrum idee sint ponende in rerum natura: Arguitur quod non. quia philosophus improbat ideas vii. Meta. ergo non sunt ponende

9

¶ In oppositum est Aug. li. lxxxiii. quaestio. q. iiii.

10

¶ Respondetur secundum Scotorl quod aut idee ponuntur separate sicut imposuit Arist. platoni. vii. Meta. et sic non sunt ponende

11

¶ Imponit enim platoni sicut narrat Fran. mayro. dist. xlvii. primi et Rich. di. xxxvi. quod scilicet Plato posuerit ideam esse vnum quodam singulare. quod esset pluribus commune. Et sic quod esset ens actum existens separatum localiter scilicet in aere mensuraretur tempore et sine materia secundum numerum specierum vt forme naturales. Et sic imponit sibi Aristo. quod essent quedam monstra in aere exi stentia singularia separata simpliciter ab omni loco et tempore. Unde si quis sic poneret ideas erroneum esset. ergo sic non sunt ponende vt patet per improbationem philosophi et secundum omnes theolo doc.

12

¶ Secundo vero aut ponun tur idee esse in intellectu. praesertim diuino sicut Aug. li. lxxxiii. quaestionum exposuit platonem. et sic bene ponuntur idee in mente scilicet diuina proprie loquendo In creato autem intellectum large accipiendo ideam Probatur quia nobilissimus modus producendi non deficit in vniuerso. Sed nobilissimus modus producendi est per intellectum et voluntatem per rationes ideales. ergo idee sunt ponende

13

¶ Quomodo autem patebit infra. §. vi

5

14

¶ Sed quid de platonicis ideis De hoc nota secundum Guil. supra. di. xxxv. De his ideis quae fuerit intentio platonis varii varie loquuntur. Primo probabiliter inquit dicitur quod platonis positio fuit quod iste idee essent in diuina mente quam vocat Noym vt refert Macrobius libro de somno scipi. mediantibus quibus creauit vniuersa vt patet in Timeo. vnde Boec. allegans eius dictum metrice. iii de consol. metro. x. dicit. Mundum mente gerens similique imagine formans id est gerens in mente mundum archetypum seu exemplarem. et ad eius imaginem mundum creans sensibile. et ita Plato non posuit ydeas realiter distinguia deo. Et hoc confirmatur auctoritate Aug. vii. confes. vbi dicit Formasti mihi domine quosdam platonicorum libros ex greca lingua in latinum versos vbi legi non eisdem verbis sed eisdem sententiis quod in principio erat verbum et verbum erat apud deum etc. Ubi Aug. per verbum capit ideas. et ita est realis identitas quia dicitur et deus erat verbum etc.

15

¶ Secundo Eustratius in Commento primi ethicorum vbi Exponit opinionem Platonis qui posuit quod bonum per se est homins felicitas. et increpans Aristo. de impugnatione Plationis dicit Poteras Aristoteles aliud dicere. Unde in textum Commenti dicitur quod aliud sentiebat Plato. aliud impugnabat Aristo. Quod non apparet nisi quia Plato ponebat ideam boni deum esse Et Aristo. dicebat quod ponebat quodam aliud separatum. Hec ex Guil.

16

¶ Tertio ergo secundum Fran. maro. in confla. primi di. xl vii. q. i. et iii. excusatur Plato quia idee secundum quod ponit Plato videtur. quod sint eedem cum eis quas ponunt theologi. Nimirum idem Fran. maro. dicit Plato aliquando fuit locutus de ideis et huiusmodi sicut theologus. Et sic Augu. ideas ponit in deo concors Platoni. Aliquando autem fuit locutus vt metaphysicus Et vt sic idea non est aliud nisi ratio quiditatis Et in isto intellectu persequitur eum Aristo. imponendo platoni. qui tamen negat istas con ditiones de ideis scilicet quod essent singularia communis separata etc. Unde et rationes quibus improbat ideas non concludunt contra platone. quia arguunt supponendo si sic dixisse. cum tamen non sic dixit Plato. vt ei falso im ponitur vel fortassis per inuidiam. vel quia inquit licet Aristo. fuerit bonus philosophus tamen metaphysicus pessimus quia nesciuit abstrahere et ideo pessimam metaphysicam fecit. Unde non sunt Platoni imponende iste idee predicto modo quia non est verisimile quod tam pre clarus philosophus quem Aug. et alii sancti commendant hoc posuisset quod omnino fuit absurdum Hec et plu ra ibidem Fran. quae amore brevitatis dimitto.

6

17

¶ Quomodo idee sunt ponende: Respondetur breviter et succincte ex Fra. supra. q. ii et iii quod de ideis possumus loqui aut theologice aut metaphysice Si theologice: sic idee tantumodo illa dicuntur quae sunt in mente diuina formaliter vt rationes eterne ad extra productiue. Sic autem necessario ponunt vt patebit in sequentibus. Unde licet secundum philosophos quidita tes rerum possunt dici et dicantur idee tantum a theologicis non vocantur idee nisi que sunt in mente diuina. Si autem loquimur metaphysice sic idee ponende etiam sunt et dicuntur ipse rerum quiditates sic quod abstrahant ab hic et nunc et ab heccitate que ponitur esse indiui dualis proprietas et ab existentia et ab omni poste riore. quia vt dicit Auicenna. v. metaphysice Equinitas nil aliud est nisi tantum equinitas. Nam rationes formales non possunt negari etiam apud tbeologos. Unde idee secundum se nec sunt in anima nec in rerum natura sed nusquam. quia abstrahunt a talibus Ideo secundum se sunt separata formaliter a singularibus. Sed per accidens sunt in anima obiectiue quia accidit eis quod intelligantur Sunt etiam in rerum natura per accidens scilicet per singularia quia accidit eis actualiter existere. et per accidens sunt comiuncta singularibus. et sic accidit eis esse in pluri bus per proprietates indiuiduales. Hec ex Fran.

7

18

¶ Quales forme dicuntur esse ipse idee: Respondetur quod vt Aug. in li. lxxxiii. quaestio. q. xl v dicit Idee sunt forme eterne et immobiles in mente di uina secundum quas aliquid est formabile anquam formetur Et hec inducendo ponit etiam Guil. in quaestione prolosuper. ii.

19

¶ Sed de hoc nota quod Fran. maro. in con fla. primi dis. xl vii. q. ii dicit quod quadrupliciter capitur forma. Primo pro perfectione que non est pars rei sicut accidens dicitur esse perfectio. Secundo modo pro eo quod est perfectio et pars rei sicut anima que dicitur forma partis. Tertio pro perfectione naturali totius conpositi. Quarto pro ratione diffinitiua. et sic inquit ac cipit Plato qui primo inuenit nomen idee. et dicit esse idem quod forma Isto modo intelligendo dicit Sco tus quod quiditas producta in esse intelligibili est idea Sed in hoc dicto idem Fran. contra Scotum dicit quod esse intelligibile habet esse anquam a diuino cognoscatur intellectu. videlicet in esse essentie prout abstra hit ab omni posteriori. et etiam ab intellectione et a productione. ergo inquit Quiditas vt producta non est idea siue loquamur metaphysice siue theologice Sal ua tamen reuerentia tanti doc scilicet Fran. claret valde pec casse prout dictat Guil. in primi. di. xl vi. Quia ad dicto sua sequitur quod sicut habet esse intelligibile antequam a diuino cognoscatur intellectu ita habet etiam esse vol bile anquam a diuina sit volitum voluntate. ergo sequitur quod talia esse essentie errit a se intelligibilia et volibilia Et ita ertit deus et cum sint in inferno quiditates et in celo et in terra et in omnibus abyssis. ergo omnia erun plena diis. sicut dicit Pindarius et Orpheus Nec valet dicere quod abstrahunt a loco quia sunt vb cunque sunt sua indiuidua et sic semper erunt a se. Hec ex Guil. ergo cum Scoto est tenendum etc.

8

20

¶ An idee sint in potentia obiectiua: Una opinio de hoc est Francisci in confla. primi dis. xlii. q. i. dicit quod potentia obiectiua est illa in qua esse intelliguntur res anquam creantur. hoc est in esse essentie de quo etiam in precedenti et tandem di. xlvii. q. ii dicit quod oportet imaginari. iiii. signa in quidi tate Primum in quo est quiditas tantum in se. Secundum in quo est intelligibilis quia intelligibilitas est veritas et hec est entis passio. Tertium in quo aduenit sibi esse intellectum Esse eim intelligibile conue nit sibi ab intrinseco sicut propria passio. Sed esse intellectum ab extrinseco: et per accidens et per consequens po sterius. Quartum signum quia intelligitur a creatura et hoc ei est accidens et contingens Quiditas ergo prius est inquit quam sit in esse cognito vel intelligibili Et vt sic habet esse in potentia obiectiua et sic est idea Hec omnia Fran. et

21

¶ Sed alia melior est opinio Scotis: cum quibus ego teneo quod idee sunt obiecta producta in esse intelligibili ita quod terum ante suum existere ponatur solum esse ideale quod est ens rationis in mente diuina. vt in. § praecedenti patuit. Et latius vbi Esse. §. xxvii. et se.

9

22

¶ Quottuplices sunt idee gene raliter: Nota secundum Guil. in quaestione prol. ii lib. sententiarum quod idee in communi sunt duplices

23

¶ Primo quedam dicuntur primarie. Et sunt ille que ponuntur esse in deo vel diuina mente. Et iste dicuntur idee theologice uia theologi solum illas vocant ideas proprie quae sunt in mente diuina. Et secundum Augu. iste idee sunt nobilissime et praestantissime.

24

¶ Secundo quidam dicuntur idee secundarie scilicet quae sunt in mentibus secudariorum artificum. hoc est creatorum. Et iste vocantur idee metaphyce secundum philosophos sicut sunt rerum quiditates in mente creata. Hec ex Guil. similis et Fran. supra

10

25

¶ Quare communiter no ponuntur idee Respondetur secundum Fran. e. di. xl vii. q. i. quod hoc est non nisi ppter infamiam vocabuli quam sortita est idea ex in tellectu malo quem Arist. imponit platoni. Sed dummodo res sit manifestata non est curandum de vocabulo sicut docet Aug. lib. de quantitate anime Quod si dicatur Plato merito improbatur. quia vt Glo. super Gen. dicit Plato posuit tria eterna. deum. ideas et hyle seu materiam primam. Dicendum secundum Guil. in praemo di. xxxv. quod glo. illa loquitur secundum opinionemn ciomunevel verius quod glo. illa non est satis autentica. Nam plato posuit mundum esse productum. Item alia ratio potest poni ad quesitum. quia secundum e. Fran. et Guil. Qui sunt grossi intellectus vt patet de multis. nesciunt abstrahere quiditates ab omni posteriori. Et tles difficul ter intelligunt hec. vicem quomodo idea est mere ratio quidita tis abstracte tam ab omni inferiori. quia omne inferi us accidit superiori. et ab omni heccitate. et ab hic et nunc. quam ab actu et potentia. Et quam a subsistentia et realitate. Unde isti tantum qui sunt depurati a phantasiis vident ideas.

11

26

YDea. secundo dicit in diuina mente. Queritur de hoc. Utrum in deo sint ponende idee rerum ab eterno fuisse. Respondetur secundum Bonauem. in primo di. xxxv. q. i. concor. Rich. et Tho. di. xxxvi. e. primi. Quod tam secundum sanctos quam etiam secundum philosophos deus habet res cognosce re per ideas quas deus habet in se rationes et similitu dines rerum in quibus non tantum ipsemet deus cognoscit sed etiam aspicientes ipsum deum tanquam in speculo co gnoscunt queque

27

¶ Et has rationes et similitudies cogna scitiuas. Augu. vocat ideas et causas primordiales rerum. vnde lib. lxxxiii. quaestio. q. xl vi. dicit Sunt idee quadam primordiales forme vel rationes rerum incommu tabiles et eterne ac semper eodem modo se habentes que in diuina mente continentur. Et secundum eas formari dicitur omne quod fit etc. Item idem Aug. dicit quod qui negat in deo ideas. negat et filium esse vel verbum Sed hoc negare est hereticum. ergo idee sunt pos nende in deo fuisse ab eterno sicut formas artiti ciatorum ponimus in mente artificis praexistentes et sic ideas dicimus in deo sicut exemplares formas operatiuas vel productiuas rerum. vn deus per ideas habet cognitionem de rebus non tantum practica sed eti am speculatiuam. quia cognoscit res per illas non solum secundum quod ab ipso fiunt vel facte sunt. sed etiam secundum quod in propria natura subsistunt vt dicit Tho. Declaratur secundum Rich. etiam di. xxxvi. q. i. quia idea est in intellectu quaedam similitudo rei cognite. Deus autem in suo intellectu habet similitudines omnium creaturarum per quas eas cognoscit tanquam causa producens suos effectus. Unde Diony. de di. no. c. ii. dicit. Causatiua scilicet per intel lectum et voluntatem habent causalium imagines penes se. Constat enim quod lapis vel antichristus non est in dei mente secundum rem praesens vere. sed solum secundum cognitionem. Et illa similitudo qua cognoscit deus creaturam sicut artifex suum artificiatum dicitur idea tlis creatu re Sicut arca in mente artificis est idea arce exterioris etc.

12

28

¶ Sed difficultas est. quia deus no uit omnia per essentiam. ergo idea non est necessaria. vnde et Diony. de di. no. c. vii. dicit Cognoscit diuinus intellectus ex seipo et per seipsum non secundum ideam singulis initens. sed secundum vnam excellentie causam omnia noscens Hec ille. Dicendum secundum Bona. et Rich. supra quod Diony. non negat ideas esse in deo. sed ibi vult hoc so lum dicere quod non sic est varia pluralitas idearum in deo sicut in nobis de rebus singulis. verum tantm et Guil e. di. xxxv. dicit quod etsi cognitio diuine essentie sufficeret eminenter cum sit eminentissima. Tamen ex sua eminentia has magis producit rerum proprias ideas. Nam si queratur ad quid sunt iste idee in deo: Bonauem. dicit. quia omnis sapiens artifex requirit similitudinem artificii vt debite operetur Cumigitur deus sit artifex sapientissimus requirit ideas quasi quasdam imilitudinesrerum non propter indigentiam. quia vt Fran. Mayro. dicit. Essentia diuina omnia supereminenter continet. nec indiget sed sufficit ipsa ad omnia contento perfectissime representanda. Sed ponuntur idee formaliter in deo propter repraesentationem perfectissimam. Sicut enim sol perfectius continetur in substam tia ab eo producta quam in specie intellectuali que est quodam accidens. sed tamen perfectius cognoscitur per speciem quam per effectum. quia repraesentatur magis intelle ctui per speciem. Sic in proposito. Hec Fran. di. xxxvi. Ad hec infra. §. xv.

13

29

¶ Sed ex quo per ideas tanquam pen exemplaria cognoscit deus creaturas. Quomodo ergo diuina essentia erit primum et adequatum obiectum intellectus diuini. Respondet idem Fran. dist. xxxv. et. xxxvi. simul. quod sicut vnus actus est diuino in tellectui adequatus ita et vnum obiectum. quia non potest habere aliquem actum qui primo non terminetur ad diuinam essentiam sicut ad obiectum primum

30

¶ Exemplum. sicut intellectus noster non potest habere aliquem actum qui primo non terminetur ad ens sed secunda rio talis actus potest ad non ens terminari. Sic in proposito videtur scilicet quod intellectus diuinus primo terminatur ad essentiam vt ad obiectum primum et secun dario terminatur ad ideas. Hec Fran. Ad hec cla rius infra. §. xviii. in fine

14

31

¶ Utrum idee sint formaliter et ve re in mente diuina. Cum enim nil inueniatur in scri ptura sacra canonica de ideis. quomodo ergo in deo ponuntur. Respondet Fran. mayro. supra. dist. xl vii. q. i. Pre notando quod quattuor modis diuersa in deo esse dicuntur. Primo quedam eminenter sicut omnes res que sunt. Secundo quedam virtualiter sicut sunt res creabiles. Tertio quedam exemplariter. et sic res intellecte a deo dicuntur esse in deo scilicet exemplariter. Quarto quedam dicuntur esse in deo formaliter sicut sunt perfectiones simpliciter. vt sapientia. bonitas etc.

32

¶ Dicit ergo quod idee primo modo scilicet eminenter non dicuntur proprie esse in deo. quia idee sunt infinite et nul um tale est eminenter in deo. quia infinita in actu creata non sunt. Secundo modo etiam idee non sunt in deo scilicet virtualiter. quia sunt cause per quas producit res in effectum Similiter nec tertio modo. quia idee sunt exemplaria rerum. Et exemplaris non est ipsum exemplar. Sed idee sunt in deo quarto modo vicem forma liter. Probatio. quia Aug. li. lxxxiii. quaestio dicit quod deus est sapiens per ideas. quia nullus inquit debet tantum desipi vt cogitet quod deus non sit sapiens per rationes quas habet apud seipsum. Sed iste rationes sunt idee Et quia nullo deus est sapiens quod non est forma liter in deo. concluditur est quod iste idee sunt in deo vere et formaliter. Et licet non inueniatur in sacra scriptu ra expresse de eis. tamen secundum Augu. et communiter theologos doctores bene ponuntur idee in deo propter dicta Augustini. quia implicite in scriptura sacra insinuam tur idee. cum dicitur Sap. vii. quod deus omnium est artifex omnem habens scientiam Et plura huiusmodi. vnde secundum et Augu. Idea est ars omnipotentis dei. appropria te intelligendo. patet infra. §. xlix.

15

33

¶ Quare necesse est ideas pone re in deo. Cum deus etiam sine ideis posset cognoscere omnes res. Respondetur secundum e. Fran. supra e. di. xl vii. q. i. quod secundum theologos idee ponuntur in deo propter quat tuor. Primo propter rationes agendi. vt scilicet per ideas vniuscuiusque creature producat creaturam sicut artifex per similitudinem artis existentem in mente vel do mus intra producit arcam. vel domum extra. Unde Aug. dicit quod aliam ratione conditus est homo et alia equus Secundo propter rationes cognoscendi vt scilicet deus quam libet creaturam suam cognoscat per ideam illius sicu anima nostra per species quas habet intra se cogno scit ea que extra sunt. Tertio ppter rationes assimilandi. quia cum omnes creature sunt aliquo modo ad similitudinem dei facte vt docet Augu. super Gen. ad lit. oportet ergo quod deus habeat singularum si militudines in se. Quarto propter rationes participamdi. quia cum omnis creatura sit participatio diuine bonitatis oportet quod omnis creatura reducatur ad exemplar quod habet in mente diuina. Sed tamen iste cause non funt ita necessarie vt sine his non pos sit deus cognoscere omnia. quia si artifex haberet al quod vnum obiectum quod ei sufficienter arcam faciendam repraesentaret non indigeret specie arce in mente ipsum in agendo dirigente. Sed quia diuina essentia est obiectum sufficienter representans per se omne creatum continens in se omnia supereminenter. Et est primum ob ectum intellectus diuini circumscripta omni idea propter hec et alias huiusmodi rationes videtur aliquibus quod nul la sit necessitas ponendi ideas. Nos tamen propter di cta Augustini ponimus. Hec Fran. A simili constaquod deus posset si vellet sine causis secundis face re omnia in mundo perseipsum immediate tamen. ordinauit fieri mediantibus illis. Sic posset et sine ideis cognoscere omnia per seipsum. tamen sic voluit fieri per ideas etc.

16

34

¶ An nobilior modus et perfectior eet deo cognoscere res per solam praesentia et rerum essentias quam per ideas rerum in mente diuina. Nam si dicas quod sic. sequitur hoc esse deo attribuendum quod est nobilius. ergo idee non sunt ponende in deo

35

¶ Si di cas quod non. Contra perfectius est agens quod non ege in sua actione ad aliquod exemplar respicere quam quoo eget vt dicitur in principio Meta. ergo illud est deo ac tribuendum

36

¶ Respondetur secundum Tho. in scripto primi dist xxxvi. q. ii ar. i. concor. Rich. ibidem quod essentie rerum creatarum cum sint separate et extranee a deo. non pos sunt esse medium cognoscendi ipsas res ab ipso deo Sed cognoscit eas nobiliori medio scilicet per suam di uinam essentiam que cum sit infinita et vbique ac in omnibus rebus licet penetret omnem creaturam et habeat in praesentia sui intellectus omnia. Tamen non pene tratur nec informari potest ab aliqua creatura. Ad cognitionem autem perfectam non sufficit rem cognitam esse praesentem intellectui solum ab extra. sed requiritur quod coe gnita res sit praesens intellectui informado scilicet per spi ciem intellectiuam vt in nobis vel quod realiter idem existat cum intellectum sicut est in deo qui per essentiam suam intelligit omnia

37

¶ Exemplum Cecus licet ex audi tu velit cogitare de colore rei praesentis quam tangi non tamen scit nec potest discernere nisi per speciens intra formatas etc. Unde deo attribuendus est nobilissimus modus iste cognoscendi scilicet per essentiam diuinam. Et per ideas rerum per quas relucent in deo creature. Denique ad obiectum supra dicit idem Tho. quod si deus indigeret respicere ad aliquod exemplar quod esset extra se vel aliud ab ipso tunc esset imperfectius agens sicut arguit argumntum hoc. Ideo perfectius cognosci sic quod essentia sua ponatur exemplar omnium rerum quia sic intuendo essentiam suam omnia producit. et ideo in essentia diuina relucentes idee omnium rerum ponuntur pro perfectione cognitionis. Hec Tho.

17

38

¶ Quomodo iste idee sunt in deo vel essentia diuina: Respondetur secundum Guil. e. dist. xxxv. quae fundamentum idearum est diuina essentia. vnde omnes idee in diuina essentia collocantur vt in fundamento.

39

¶ Si queras quare ergo non dicitur ideata diuina essentia. sicut paries dicitur albus eo quod albedo est in eo.

40

¶ Dico inquit quod non est simile. quia albedo est in pariete et tanquam in subiecto et tanquam in fundamen to. Et dicitur paries albus inquantum subiectum non iquantum fundam tum albedis Diuina essentia autem solum est fundamntum idearum non subiectum. ergo non est simile. Et est exemplum. diuina essentia est fundamentum divine paternitatis. et tamtu non dicitur pater loquendo formaliter sed bene identice. Hec Guil.

41

¶ Nota etiam secundum Rich. di. xxxvi. primi q. ii quod idea est in deo: secundum quod idea dicit in ipso deo intrinsecus rationem cognoscitiuam creaturarum. Et vt communius dicitur: ideam esse conuenit diuine essentie non solum inquantum est imitabilis a creatura. sed et inquantum est intellecta et cognita a deo vt imitabilis a creatura. Nam deus per essentiam suam cognoscit creaturam inquantum intuendo se exemplar creature: videt creaturam relucere in se et intelligit eam vt imitabilem ascreatura. vnde per ideam et in idea deus cognoscit creaturas etc.

18

42

¶ An ergo idee distinguantur a di uina essentia: Respondetur secundum Guil. e. di. xxxv. simul et Fran. mayro. di. xl vii. q. i. ac Scotorlis. colligen do quod quamuis inter diuinam essentiam et ideam sit distin ctio formalis. tamen stat identitas realis. Quod enim di stinguantur formaliter et diffinitiue. patet. essentia enim dicit quid absolutum. sed idea vel formalitas idee dicit quid respectiuum Nam secundum Augu. lib. de doctur. christiana. Absurdum est dicere quod imago sit ad se. Ratio enim idealis est ratio exemplaris. vnde non capit intellectus quod idea sit nisi alicuius ideati in respe ctum ad diuinam cognitionem Sed qualem respectum dicat. An realem vel rationis tantum. Fran. dicit quod realem quia Aug. ponit ideas esse incorruptibiles et eternas et beatificas. ergo sunt respectus reales. quia cogni tio entis rationis non est beatifica. ergo etc. Sed Guil. dicit quod idea formaliter solum est respectus rationis Et ad auctoritatem Aug. dicendum secundum Scotorlis. quod idee non competit esse beatifica vt sic id est inquantum idea sed competit inquantum idea habet esse in diuina essentia que est obiectum beatificum. vnde aspiciens ideam aspicit deum in quo beatificatur.

43

¶ Sed secunda pars vicem quod idee sint idem realiter cum diuina essentia. proba tur. quia omne eternum est deus vt patet ex fide que plu ra eterna non patitur fore. Sed idee sunt forme eterne et inuariabiles secundum Augu. supra. ergo etc. Item quia sunt in deo formaliter. Sed quicquid est in deo est deus. ergo idee sunt idem quod diuina essentia continens in se perfectiones omnium.

44

¶ Si dicas idemtitas realis requirit extrema realia. Sed idee sunt entiam rationis. ergo quomodo possunt esse idem cum essentia que est ens reale. Dicit Guil quod idee cum essentia sunt idem realiter intelligendo sic quod non dicunt distiuctas res. et sic habent inter se veram identita tem. licet enim sint respectus rationis formaliter idee ipse. tamen identificantur in identitate reali. Hec ex Guil. Unde etiam secundum Rich. dist. xxxvi. supra. Idea creaturarum in deo est ipsa diuina essentia inquantum ap¬ prehenditur a diuino intellectum vt similitudo creatu rarum expressiua et ab ipsis imitabilis. Itaque diuina essentia est primum obiectum cognitum a deo et principale. per quod deus cognoscit creaturam vt secundarium obiectum cognitum. Sicut enim Auicem. dicit. vi. na turalium lib. ii c. ii. quod similitudo visus est primum vi sum. quia est ratio videndi rem extra existentem. Sic est in proposito. Hec ex Rich

19

45

¶ An idee sint adorande

46

¶ Ad hoc Aug. li. xxxviii. de trini. expresse dicit quod sic. Et idem li. lxxxiii. quaestionum. q. xl vi. dicit quod idee sunt rationes eter ne et incommutabiles. ergo idem quod deus vt patet ex prae cedentibus. Et per consequens sunt adorande vt deus

47

¶ S d. Quomodo possint esse adorande cum sint entiam rationis tantum. Respondet Guil. e. di. xxxv. quod non adorantur inquantum sunt entia rationis sed inquatum sunt idem diuine essentie vt patet ex dictis. Hec Guil.

48

¶ Sed circa hec adhuc Difficultas est. quia lapis in se non est adorandus nec in habitudine ad quod cumque. ergo nec propter habitudinem ad deum. Respondetur secundum Fran. mayro supra quod lapis non est adorandus eti am in habitudine ad deum. Sed idea lapidis qua est in deo non est iste lapis realis. sed est idem quod deus. et vt sic. idea est adoranda. Hec Fran.

20

49

Item quomodo idee dicuntur eterne Cum enim eternitas sit conditio entis simpliciter non secundum quid. Idee autem in deo sunt entia rationis et secundaria vel secundum quid. ergo non possunt dici eterne. Respondet Guil. quod eternitas est conditio entis simpliciter. hoc verum est primo. sed secudario potest esse entis rationis inquatum idem est cum illo ente reali. Sed quomodo relatio dei per ideas ad creaturam potest esse eterna cum creatura non fuit ab eterno. Respondes secundum Fran. mayro. supra scilicet di. xl vii. quod bene relatio fuit eterna. sed terminus relationis scilicet creatura non fuit ab eterno per se proprie. fuit tamen quiditas exemplata in mente diuina ab eterno. ergo quiditas correspon det huiusmodi relationi. sed non in actuali existentia. tamen in esse ideali.

21

50

¶ An ideis sit fruendum ¶ st Quod sic Aug. dicit lib. lxxxiii. quaestionum. q. xl vi. Idearum inquit participatione fit anima beatissima. Sed obiecto bearifi co oportet frui. ergo etc

51

¶ Sed difficultas est. quia deus videndo essentia suam est beatus. Similiter beati videndo dei essentiam efficiuntur beati. Idea autem est obiectum beatitudinis secundarium et distingui tur ab essentia velut ens secundum quid ab ente simpliciter. Quomodo ergo idea est beatifica fruendo etc

52

¶ Ad hec patet responsio supra. § xviii. secundum Scotorlis. concor. Guil. supra scilicet di. xxxv. quod essentia diuina est primum et principale obiectum beatificum cuius visione deus et sancti sunt beati. Sed secundario diuina essentia est sapiens et beata. Similiter et omnes in celo sunt bea ti secundario per ideas quas vident in diuina essentia inquantum idee steri diuina essentia et terminant secundario istam bendictam cognitionem qua cogscunt deum et omnia in eo.

22

53

Sed an quilibet beatus videat omnes ideas quae sunt in deo Respondet di. xliiii. Guil. et Fran. e. di. xl vii. quod non. quia secundum Augu. non oportet videntem deum videre omnes creaturas et omnia secreta que sunt in deo. sed tantummodo ea que deus vult vt videat quis beatorum in ipso. Et quia idea vt idea cognosci no potest nisi cognoscatur ideatum. Mul ta autem sunt in deo secreta occulta. vt patet de die et hora iudicii. de numero electorum et qui sint illi. et huiusmodi ergo non vident omnia. alias cessarent relationes in angelis celestibus quorum singuli vident diuinan essentiam quod esset contra dicta Diony. v. caelestis hierar. patuit vbi Angeli. §. viii

23

54

¶ Utrum omnium rerum idee in deo viuant et sint vita et lux:

55

¶ Arguitur quod non. quia in deo repraesentantur res per ideas sicut sunt facte ves fiende in genere proprio. sed non omne ens est viuum in pro prio genere. ergo nec in deo. Maior patet. quia in deo non potest esse nisi veritas repraesentationis. Ueritas autem est adequatio rei ad intellectum secundum quod dicit Isaac in diffinitione. Minor autem patet. quia multe sunt creatu re que non habent vitam nec lucem sicut lapides et mineralia abscondita in visceribus terre etc.

56

¶ Sed in op positum est Aug. ad Oros. q. xxvi. d. Omia que fa cta sunt et vita non habent: in ipo dei verbo vita sunt et si in seipsis vita non sunt etc.

57

¶ Responsio secundum Rich. in primo di. xxxvi. q. vlti. Et Tho. super e. di. xxxvi. q. i. ar. iii. concor. Bonauen. quod auctoritates huiusmodi quae dicunt quod omnia que sunt in deo sunt vita et lux: intelligen de sunt sic quod omnia bona creata sunt in deo vita quantum ad ideam ipsorum non quantum ad essentiam vel naturam illorum. quia non omnia creata sunt viuentia imo multa sunt qua nunquam vixerunt nec viuent etc. Sed idee creaturarum sunt in deo vita increata. si militer et lux increata. quia realiter idem sunt quod diui na essentia. vnde et Anselms. li. monoli. dicit quod creature in deo sunt creatrix essentia scilicet vt sunt in deo secundum ide as. vnde et secundum Guil. Uiuere in deo est ideam habere in ipso. Item secundum Tho. supra Idee rerum conuenit esse vi tam et lucem non secundum hoc quod est similitudo rei. sed secundum hoc quod in deo est. Et dicitur vita inquantum est principium operationis ad esse rerum. Sicut et a philosopho. viii. Phy. dicitur uod motus celi est vt vita quedam in naturam existentipus omnibus Sed idea dicitur lux inquantum est principi um cognitionis rerum. Ad idem vbi Uita: plura habes

58

¶ Ad argumentum supra dicendum secundum Guil. e. dist. xxxvi. quod bene stat vt imago siue idea representet imaginatum. et tamen habeat aliu modum essendi ab imaginato. Sicut quodam accidens in pariete est imago Sortis qui Sortes est substantia. Sic in pro posito licet idee viuant in deo. stat bene quod representatis res que non viuunt in genere proprio. Nec sequitui Tapis viuit in deo. ergo lapis viuit. quia est a secundum quid ad simpliciter fallacia. quia lapis non est in dei intellectu nisi secundum similitudinem. et sic secundum quid viuit. Sicut et iii de anima dicitur quod lapis non est in anima scilicet intelligentis eum. sed species lapidis etc.

24

59

¶ An sicut in deo idee dicuntur viuere et vita. sic et in artifice idee que sunt in eius mente dicantur viuere et vita. Respondetur secundum Bonauen. ea. di. xxxvi. arti. ii. q. i.

60

¶ Primo notando quod res tripliciter sunt in deo. Uno mo ratione potentie vt in principio producente. Secundo vt in fine conseruante. et sic ibi sunt ratione voluntatis etc. Tertio vt in exemplari exprimente. et sic ibi sunt ratione cogniationis vel noticie etc. Primo modo quia res sunt er nihilo producte potentia dei Ideo vt omnino in po tentia considerate sic nibil sunt ex parte sui. ergo sic non dicuntur viuere nec vita in deo. Unde ea quae numque erunt nec fuerunt. licet deus posset facere tantum nunque faciet non habent ideam. Secundo modo quia sunt vt in fine conseruante secundum esse quod habent: sic quedam dicuntur vita: quedam non. quia quedam sunt viuentia quedam non. et sic vult deus conseruare ea. Tertio modo quia sunt in deo vt in exemplari exprimente sic sunt in deo vita quia sunt sicut artificiata in mente artifiqi vel in arte. et constat quod ratio in mente artificis viuit etiam postquam res extra corrumpitur. et Aug lib. xxxiii. q. dicit quod ratio est etiamsi nunquam aliquid fiat Et. v. super Gen. ad lit. dicit omnia dicuntur in ipso deo fuisse. vita non in sua natura sed quia omnia nouit antequam fierent

61

¶ Secundo ad quesitum dicendum secundum eundem Bonauen. quod sicut Aug. dicit omnes rationes ideales in deo viuere dicuntur. quia sunt in substan tia viuente secundum quod viuens. Et non tantum dicuntur vi uere sed etiam ipsa vita. quia ipsa ratio cognoscendi in deo est ipsa diuina essentia. que est intelligentia diuina et vita diuina. cum deus non solum sit viuens sed et vita per essentiam. Sed aliter est in artifice creato qui cum sit substantia viuens: idee artificia torum que sunt in eius mente dicuntur viuere inquantum sunt in substantia viuente et intelligente. sed non dicuntur vita quia non sunt ratio intelligendi qui est actus vite etc. Ad hec clarius in subsequenti difficultate etc.

25

62

¶ Unde difficultas restat quia scri tura dicit Actuum. xvii. quod in deo viuimus moue mur et sumus sicut et quidam vestrorum poetarum dicerunt Ipius et genus sumus Hec ibi Paulus apostolus ait. Si ergo ex eo quod in deo sumus et viuimus dicimur et nos et omnia in deo vita. quare non dicimur in deo motus cum in deo mouemur. Respondetur secundum Lyram super eadem auctoritate in postilla clarius. Et concor. Rich. Bonauem. et Tho. e. di. xxxvi. primi. Quod hec auctoritas sic intelligenda est In ipsoemim deo viuimus mouemur et sumus sicut in causa efficiente et conseruante. quia deus causat in nobis viuere moueri et esse et deus conseruat in nohis esse vitam et operationem. Unde esse viuere moueri non attribuuntur rebus secundum esse in deo scilicet per ideam sed secundum esse quod in seipsis habent a deo. a quo habent in propria natura esse id est essentiam et existentia. et viuere quo ad animam qua viuificantur. et moueri videlicet in corpore ad operationem et sic deus intimior est nobis quam nosipi quia conium git principia intrinseca

63

¶ Sciendum tamen quod vt idem Lyra subdit Uiuere hominis est intelligere. quia homo non est homo nisi per intellectum propter quod primi. metaph. dicitur animalia imaginationibus et memoriis viuunt. homo autem ratione et intellectu viuit etc. Et quia viuere in viuentibus est esse. Et sic intelligere humanum est etiam moueri ipsius inquantum cetere potentie mouentur per volun tatem et intellectum. Et secundum hoc apostolus supra inducit poe tam. Sicut inquit et quidam poetarum vestrorum dixerunt. pu ta Oratius vel Aratus et eius sequeces. quod ipsius enim scilicet dei genus sumus id est propinquitatem aliquam seu affinitatem ad deum habemus inquantum sumus intellectualis nature: facti ab eo ad eius imagi nem. quia et deus est intellectualis nature sicut et nos. licet distantes in infinitum scilicet ab eius perfectione etc. Proinde in deo esse et viuere dicimur etiam idealiter etc. et non solum causaliter. Ideo bene dicimur esse vita in deo. Sed quia deo moueri vel motus non conuenit. quia est omnino immobilis. Ideo tantummodo causaliter dicimur moueri in eo. ergo non conuenit vt dicamur motus in deo. vnde non est similis ratio de vita et de motu etc.

26

64

¶ Utrum idee formaliter dicant in deo perfectionem: Respondetur secundum Guil. e. di. xxxv. quod non dicunt formaliter licet bene realiter cum sint idem quod de us. Probatio. quia idea est solus respectus ratio nis. ergo non dicit perfectionem simpliciter. Si autem quis tene at cum Fran. mayro. quod idee dicant respectum realem fundamentalem. adhuc videtur quod nihilo minus etiam sic non dicit idea perfectionem etc. quia cum paternitas sit relatio realis et formalis. et tamen non dicit perfectionem formaliter a fortiori. nec iste idee vt dicit idem Guil.

27

65

¶ Utrum idea in deo producatur in esse ntelligibili virtute divine scientie et cognitionis Respondet Guil. ibidem scilicet dist. xxxv. per conclusionem quod sic. Et probat cum doc. subti. quod idea non praecedit cogni tionem diuinam. sed sequitur. ergo etc. vnde et secundum Scotorlis. di. xxxvi. q. i. Opinio doc. subti. est quod idee nil ali ud sunt in deo nisi res obiectiue cognite. Probatio. quia illud est idea in deo ad cuius similitudinem pducitur res extra. Sed res extra producitur ad similitudinem rei cognite. vt dicit philosophus. vii. Meta. A domo inquit in mente fit domus ad extra. Nam idea est illud per quod artifex in mente se habet ad artifici um. sed hoc est obiectum cognitum et non ratio cogno scendi. vnde et Aug. ponit ideas vt obiecta cognita ego etc. Item secundum e. Scotorlis. ibidem. Ex quo hoc constat secundum Aug. quod idee spectant ad intellectum. In intelletu autem diuino secundum nostrum modum intelligendi est tria considerare vice. Primo ipsum intellectum. Secundo actum intelligendi. Et tertio essentiam diuinam que representat se et alia omnia creata. Tertum est autem quod idee non ponuntur in intellectu diuino. nec in actu intelli gendi vt sic. Sed ponuntur in essentia. Essentia autem diuina accipitur duplicitur scilicet vel vt obiectum cognitum vel vt est ratio cognoscendi. Primo modo idea dicitur proprie vt est obiectum in esse cognito. vel in esse intelligibili Et non secundo modo vt est ratio cognosc endi. sicut dixerunt quidam cum Bothfredo de fontibus ponen quod idea praecedat diuinam cognitionem et non est verum. quia sequitur et ea producitur. Nota secundo pro declaratione ex Guil. e. di. xxxv. quod exquo scaita diuina est mensura rerum. Et omnis alia secaia creata est mensurata a rebus vbi iuxta esse obiecti sceia mensuratur. et sic obiectum cum potentia scilicet intellectiua parit noticiam secundum Aug. vnde obiectum est causa partialis effectiua sceitie in nobis. Sed quia scaita dei est mensu sura rerum. Ideo non debet accipere esse ab obiecto rei creabilis. Sed potius dare esse eidem per oppositum scente create. igitur scaia dei est idee productiua. Nimirum idea est obiectum secundarium diuini intellectus Imaginandum est enim quod deus intellexit ab eterno non solum suam essentiam diuinam sed etiam relucentes creaturas in ea simpliciter. Istud autem esse relucens. dico inquit esse rerum intelligibile. et ideam. vum iste est ordo. prie mo est essentia diuina. secundo ipsa essentia diuina cognita a diuino intellectu. Tertio istud esse intel ligibile seu idea creaturarum a diuina productum cognitione. Itaque hoc esse intelligibile seu idea proprie non est nisi quidam respectus terminatus ad diuinam cognitionem sed eterno sicut creatiua potentia. Hec Guil.

66

¶ Si obiicis quod obiectum mouet. ergo praecedit cognitionem. Respondet quod verum est de obiecto primario cuiusmodoi est essentia diuina. nam nec idea nec aliud ab extra mouet intellectum vel voluntatem dei. patuit vbi Theologia.

28

67

¶ An ergo idea producatur a diuina cognitione an productionem filii et spiritus sancti vel perfecta productione filii et spiritus sancti

68

¶ Et arguitur quod an. quia pal est sapiens in primo signo origis non praeintellecto filio. Et tamen ideis fit quis sapiens vt dicit Aug. ergo etc. Di cendum secundum e. Guil. ibidem quod praeintelligitur productio tam filii quam spiritus sancti productione idearum. quia productio tam fi lii quam spiritus sancti est ex obiecto primario. Productio aut idearum est secundarium obiectum. Sed quandam aliqua potentia aspicit duo obiecta prius aspicit obiectum prima rium quam secundarium. imo per primarium aspicit secundarium Unde dico inquit quod tota trinitas producit ideas in esse intel ligibili. tamen alio modo. quia pater a se. filius a patre. et spiritus sanctus ab vtroque

69

¶ Ex autem arguitur quod pater intelligitur sapiens non intellecto filio hoc non obuiat. possum enim intelligere patrem habere ideas non intelligendo filium. quia pater eas habet a se

70

¶ Si dicis quod non habet nisi producto filio. dico inquit quod habet in illo prieori cognitionem diuine essentie in qua est perfectissima beatitudo. nec expectat idearum cognitionem vt quidam imaginantur cum omnia sint ibi in eodem instanti aeternitatis. Hec omnia Guil.

29

71

¶ An idee eque bene dicant produci virtute diuine sapientie sicut scenie virtute. Respondetur secundum Guil. quod non. Nam sapientia proprie aspicit essentiam diuinam. Scia autem creaturam. vt dicit Augu. super illo apostolis verbo. Alii per spiritum datur secumndumo sapientie alii sermo scienie etc Idee vero non sunt respectu dici vt dicatur deus idealis sed solum respectu creature. Ideo idee dicuntur virtute divine scie et non virtute sapientie diuine produci. Hec Guil. e. dist. xxxv.

72

¶ Si ergo queratur An idea possit creari cum res creatur. Ex rei producibilitas fundatur in idea quae est in mente diuina anquam res producatur. Respondet idem Guil. di. xxxvi. primi quod idea non potest creari cum sit eterna in mente dei. Tamen idea potest dici producibilis eo modo quo dicitur de sapientia dei Sap. vii. Omnibus mobilibus mobilior est. hoc enim non debet intelligi formaliter cum vbique sit. Sed effectiue quia stabilis in se manens dat cuncta moueri sic idea est producibilis signatiue seu representatiue quia repraesentat intellectui diuino rem creandam. hec Guil.

73

¶ Quomodo idee differant ab attributis diuinis. vide vbi Attributa. §. vi.

30

74

¶ An deus operetur per ideas ad extra vt per principium productiuum. Cum enim idea sit ens rationis quomodo ergo habet rationem principii productiui. et per consequens quomodo idea potest esse illud quae deus operatur. Respondetur ex Scotorlis. e. di. xxxvi. q. i. quod deus non operatur per ideam effectiue sed exemplariter. vnde ens rationis bene potest esse il lud quo deus operatur exemplariter licet non effectiue

75

¶ Sed an idea spectat ad intellectum practicum Tho. prima per. q. xv. ar. iii. dicit quod idea ponitur principium scie et causalitatis. et sic ad vtrumque intellectum partinet ad id. tamen infra. §. xxxvi.

31

76

YDea. tertio dicet respectu creature. Queritur de hoc. Utrum omnia cognita a deo habeant ideam in ipso Respondetur secundum Scotorlis. in i. di. xxxvi. q. ii simul et Guil. di. xxxv. primi Dimissis opinionibus aliorum per conclusionem. quod omnia creabilia incomplexa et positiua habent ideam in deo. Probatio. quia idea est res obiectiue cognita. Sed omnia predicta sunt obiectiue cognita deo qui est summus artifex et summe nouit omnia creata que sunt sua artificiata. ergo etc

77

¶ Dicitur notanter in conclusione incomplexa secundum e. Guil. idcirco. quia complexorum cotingentium deus non habet ideas sed ea cognoscit determinatione voluntatis. Et patuit vbi Uita. §. viii. Et vbi Prescia. §. xx. Uerbi gratia. Antichristus ir quit habet ideam. Et forte etiam habet ideam. non tantu huius antichristi erit determinate. vnde idea in deo so lum est cognoscibilium ante determinationem voluntatis que necessario producuntur in esse intelligibili cuiusmodi sunt omnia incomplexa. Hec Guil

78

¶ Dicitur etiam notanter positiua. quia prius natiua ideam non habent in deo vt patebit infra §. xxix. Sed positiua omnia simplicia deo possibilia tam possibiles species omnes quam indiuidua omnia possibilia sola existentia et realitate cum se sequentibus in infinitum. Et quilibet numerus possibi lis et figure possibiles infinite habent ideam.

32

79

¶ Utrum in deo sint idee infinite. Re pondet Guil. e. di. xxxv quod sic. quia omnim numerorum habet ideas propstas qui tamen sten infiniti in pona. Item omnium similiter pum ctorum in linea et omnium etiam instantium in tempore habet proprias ideas que tamen sunt infinita saltem in potentia. ergo etc. Hec Guil.

80

¶ Si obiicitur quod predicta sunt infinita quo ad nos non autem secundum rem quia deus non facit nisi finita actu. Dicendum secundum Bonauen e. di. xxxv. quod deus potest producere infinita huiusmodi. scilicet numeros puncta et instantia quia non tot quin plu ra in infinitum alias non esset omnipotens deus sed limi tate potentie. Sed quoniam deus omnim que potest habet cognitionem. Et idea generaliter in deo non solum est eorum que sunt actu sed etiam eorum que sunt in potentia vt aliquando fiant. Proinde generaliter accipi endo nomen idee videlicet pro ratione cognoscendi sic in deo sunt idee infinite quia sunt infinite rationes cognoscendi in deo actu. Nihil enim potest deus quod non actu cognoscit. Unde et Aug. xi. de ciui. dei dicit Una sapientia dei est in qua infiniti sunt thesauri rerum intelligibilium. Sed si idea accipitur proprie prout scilicet idea distinguitur a rationibus cognoscendi sicut inferius a superiori: sic loquendo de idea vt est principium causalitatis non habent ideam in deo ea quae non sunt nec fuerunt nec vnquam erunt. licet etiam talia habeant ideam in deo inquantum idea est principium scite. quia deus scit etiam ea scilicet infinita quecumque potest facere quamuis numquam faciat similis actu infinita etc.

81

¶ Ad idem infra. §. xxxvi. Hec ex Bona. Rich. et Tho. Ad hec latius vbi Scia. §. xxiii. et se

33

82

¶ Utrum idee omnium creaturarum in deo sint vnum realiter vel plura. Respondetur secundum Rich. e. di. xxxvi. q. iii. concor. Bona. di. xxxv. primi q. ii et se. simulque Tho. in scrip. e. dist. xxxvi. q. ii arti. ii quod idee omnium creaturarum in deo sunt vnum secundum rem. ide Aug. vi. de tri. dicit Filius est ars quedam omnipotentis dei plena omnim rationum viuentium et omnia in ipo vnum sunt. Hec ille. Ratio quia idea in deo dicit similitudi nem que est ratio cognoscendi inquantum diuina essentia est imitabilis a creatura. Illa autem secundum rem est idem quod diuina veritas et essentia que est vnica. et go idee omnes in ea sunt vnum realiter. Uerum tamtm quia deus cognoscit omnes creaturas et singulas distincte sicut et producit distincte. Ideo Aug. li. lxxxiii. quaestionum. q. xl vi. dicit aliam ratione conditum esse hominemalia equum. Ideo secundum Scotis. distinguuntur in: deo formaliter sicut distincte quiditates

83

¶ Denique subs dit Rich. ibidem quod quia etiam creature diuersimodo et particulariter ipsam diuinam essentiam imitantur secundum suam capacitatem vicem quadam in esse tantum. quadam in esse et vi uere. quedam in intelligere. alia aliis nobilius partici pando. ideo diuersificantur idee respectu ideatorum que sunt extra. vnde Diony. de di. no. ii ca. dicit quod sicut plures linee egrediuntur ab vno centro sic plu res creature diuersis modis participant vnam dei bonitatem. Hec ille etc. Proinde licet omnes idee in deo sunt vnum realiter et vna ars vel vnum exemplar secundum rem. tantum plures secundum rationem intelligendi re spectu ideatorum. et sic plurificantur ratione connotatorum Nam vna realis similitudo potest esse omnium cogno scibilium: sicut potest esse vnum cognoscens: vnica arte plura cognita. Et vna lux solis numero ex¬ primit vel ostendit multas et varias spens colorum et diuersis coloribus per varia vitra transiens coloratur etc. Hec ex Rich. Bonauen. et Tho.

34

84

Sed quomodo in deo possit stare plu ralitas idearum. Cum ibi non possit esse pluralitas artium nec sapientiarum nec exemplarium. Respondetur secundum e. Rich. ibidem quod distinctio idearum Primo non ponitur secundum rem absolutam in deo quia hoc repugnat simplicitati dici. Secundo etiam non ponitur secundum rem relatiua intra. quia talis nulla est in deo nisi relatio personarum inter se et notionum. Tertio nec secundum realem relationem dei ad creaturam. quia talis non est in deo. Quarto nec secundum re lationes reales creatre ad deum. quia tunc non fuisset plures idee ab eterno cum non fuerit reali existentia creature ab eterno in rerum natura Quinto nec secundum conm parationes ad diuersas conceptiones in diuino intellectum. quia deus vnico Intelligendi actu intelligit omnia

85

¶ Sed pluralitas idearum est in deo per hoc quod diuinus intellectus intelligit essentiam suam vt est forma vel similitudo diuersarum creaturarum representatiua et vt ab eis est imitabilis in esse viuere et sic de aliis Itaque in deo est vnica ars et sapientia qua deus intelligit omnia. tamen idee sunt plures sicut et plura sunt obiecta intellecta scilicet representate res ad extra in vnica essentia. Unde imaginatur Rich. quod ars et sapientia in deo existens formaliter signat vt id quo scilicet deus intelligit per modum forme scilicet sapientie intellectum informantis quasi habitus etc. Idea autem signat non tantum vt id quo deus intelligit per modum forme sed etiam vt in quo deus intelligit tanquam in obiecto intellecto in aliud ducente seu aliud representante. Denique quamuis deus vnico actu intelligat omnia tamen illo actu intelligit illud vnum prout est multorum representatiuum et a multis imitabile. Teterum in deo exemplaria proprie non dicuntur plura. quia exemplar significat tota plurali tatem idearum simul. Sicut sigillum dicit similis omnium figu rarum aggregationem que sunt in sigillo etc. Unde sicut plures figure sunt vnum sigillum sic plures idee similis sunt vnum exemplar. Quod autem Dionysius de di. no. c. v. dicit In deo plura paradigmata: hoc est exemplaria secundum translationem Abbatis Uercel. Intelligendum est quod particularia exemplaria dicuntur plura accipiendo ipsas ideas prohuiusmodi ex emplaribus Hec omnia ex Rich.

35

86

¶ Utrum in deo idee vniuersalium et specierum singularium sint distincte inter se et ab ideis particularium vel indiuiduorum. Respondetur secundum Rich. e. dic xxxvi. primi. q. iiii. concor. Bonauen. quod exquo deus intelligit essentiam suam non tantum vt vniuersalium vel specierum aut generum sed est vt singularium repraesentatiuam et imitandam ab eis. Ion vtrorumque plures sunt idee in deo vt patet etiam per Aug. in Epistola ad Nembridium dicit. Uarias omnim rationes in illa sinceritate viuere Unde quamuis ipsius vniuersalis vt vele est sit vna idea in deo: tamen singularium vt singularia sunt plures. Nam homo rotionne veli factus est vnam ratione specifica inquantum homo. Sed inquantum hic homo aliam ratione fit iste quam ille. vnde Aug. in epistola ad Nebridium dicit. Quotiens demon strare angulum volo non vna ratio anguli mihi occur rit. Siem quis velit facere angulum sufficit habe re rationem anguli. Si autem velit pingere quadrat gulum necesse est quod rationem habeat quattuor an gulorum. ergo similiter deus intelligendo quattuor homines intelligit per quattuor hominium ideas. Item deus quosdam praedestinauit et quosdam reprobauit et alia ac aliam ratione numerali. ergo etc. Denique distinctas spes puta hominem asinum et equum distincte deus cognoscit et facit. Similiter et distincta singularia. ergo perdistinctas ideas specierum et singularium. Nam vit Damasce. ait. Distinctio est causa numeri

87

¶ Si dicas genus et spes non sunt diuerse res ab indiuiduo cum de eo praedicantur. ergo eadem est idea eorum. Dicen dum quod genus species et indiuidua distinguuntur secundu diuersos gradus superioritatis et inferioritatis ergo deus potest abstrahere. et sic scire. Quamuis autem nos plura indiuidua per vnam rationem vel emm cognoscamus tamen per diuersas applicationes illius rationis vni uersalis ad diuersa indiuidua. perfectius tamen est de intellectu diuino qui vnico simplici actu intuetur omnia et singula vt sunt vicem velia vt vellia. et particularia vt particularia etc. Hec ex Rich. Unde patet error Auerrois. xi. Meta. ponentis quod deus non habeat noticiam aliarum a se rerum in perticulari sed tantummodo in quantum sunt entia. patet falsum etc.

88

¶ Ad hec vbi Scientia. §. xiii. et. xiiii.

36

89

Utrum illa singularia que sunt possibilia fieri sed nunque fient: ideas habeant in deo. Respondetur secundum e. Rich. concor Bonauen. et Tho. supra quod illa que nunquam fuerunt nec sunt nec vnquam erunt licet sint possibilia fieri: proprie loquendo ideas in deo non habent sicut sunt Aurei montes vel vi nee gemmis praeciosis florentes et huiusmodi. Ratio quia idea in deo dicit non tantum rationem cognitionis sed eti am factionis rerum. vt dicit Augu. lib. lxxxiii. quaestio quod xlvi. Uerum tamen omnium talium vicem fieri possibilium a deo que nunquam erunt sunt rationes in deo per quas ea cognoscit speculatiue. Nam idea spectat ad practi causa dei cognitionem scilicet operandi. Sed ratio cogno sci tiua spectat ad speculatiuam Isto modo ideam acci piendo large omnia deo possibilia habent in ipso ideam etc.

37

90

¶ Quid de materia prima cum idea dicatur ab idos quod est forma. Materia prima autem in se accepta nullam habet formam. nec est cognosci bilis nisi per analogiam ad formam ex i. Phy. ergo vi detur quod non habet ideam in deo. quia nec potest per se existere. Respondetur secundum Guil. simul et Scotorlis. supra q. ii vicem dist. xxxvi. quod materia prima habet ideam in deo. quia a deo habet esse et est perfecte cognita etiam in se considerata. et non tantum in composito. vn licet Tho. dicat quod materia prima sicut in se considera ta habet esse imperfectum. sed in composito habet esse perfectum Ita in se considerata habet imperfectam ide am in deo. sed in composito habet perfectam. Melius tamen dicendum est cum Scotistis quod materia prima etiam in se considerata habet ideam in deo perfectam. Nec valet dicere quod non potest per se esse. quia potest diuina vii tute materia stare sine omni forma. Quod autem dicitur non esse cognonnibilis nisi per analogiam ad formam. hoc est ex nostri intellecus infirmitate in cognitione nostra. non sic in deo.

38

91

¶ Unde proro generali regula tenendum est secundum Sconiorlis. e. di. xxxvi. et Bona. dis. xxxv. quod omne positiuum velbonum: quod de se dicit rationem entitatis habet ideam in deo siue sit ens naturale siue artificiale: siue sit composunm: siue pars compositi: siue perfectum siue imperfectu: siue materiale siue immateriale passibile vel impassibile: siue in actu: siue in potentia: siue genus et species: siue indiuiduum: siue relatio etc. Ratio. quia omne tale potest deo aliquo modo assimilari saltem in ratione entitatis et potest produci a deo et est cognitum deo. cui omnia nuda et aperta sunt etc. Heb. iiii. ergo omne tale habet esse in deo inquantum ens et per consequens habet ideam in deo etc.

92

¶ An ideale esse sit necessarium vi de vbi Prouidentia. §. xiii.

39

93

¶ Utrum priuationes et mala vel peccata et falsitates ideas habeant in deo: Respondetur secundum Scotorl. supra. et Rich. Bonauem. Tho. aliosque doctur. communiter quod malum culpe non habet ideam in deo inquantum est pura priuatio. Unde nulla priuatio habet ideam in deo. nec esse potest in deo vt vita. malum autem inquantum malum est priuatio boni debiti. ergo nihil est vt patuit in praecedentibus vbi De malo. et vbi De scientia. Unde nec falsitas nec malicia nec alie priuationes et defectus inquantum sunt priuatiua ideam in deo non habent Ut patet etiam per Dionysium de di. no. c. iiii. sed inquantum ens bene habent ideam.

94

¶ Sed quo ergo mala et priuationes ac huiusmodi cognoscuntur a deo Respondent Guil. et praedicti doc. quod per appositum malum. Nam philosophus primo physicorum et. ii de anima dicit quod rectum est index suiipsius et obliqui. Unde sicut si lux cogno sceret et haberet visum seipsa cogsceret tenebras Sic itaque deus per ideas bonorum cogscit malici as rerum seu naturales seu criminosas Unde diuinessentia que est rectissima et summa veritas infals libilis est lux et ratio cognoscendi non tantummodo veritatem et lucem ac bonitates et quicunque positiua sed etiam obliquitates a linea rectitudinis et falsitates deuiantes a veritate et tenebras ac queque mala et priuationes ac defectus Et sic patet pro positum.

95

¶ Ad hec etiam ratio est. quia illa solum dicuntur esse in deo et habere ideam per quam co gnoscantur ad que deus cooperatur vt causa ef ticiens vel exemplaris vel formalis que secundum quod huiusmodi assimilationem dicunt ad deum. Sed malum non habet deum pro causa inquantum malum nec assimilari potest deo. ergo non sunt in deo per ideam tamen cognoscuntur a deo per ideam boni. Similiter et falsitas cognoscitur per veritatem et priuatio per habitum oppositum

40

96

Si queratur gratia praedictorum quomodo ergo intelligendum est quod Aug. super Ben. ad lit. dicit Angeli inquit vident in illo scilicet in deo bona vestra que eis placent et mala vestra que eis dif plicent Hec ille Respondetur secundum Bona. quod sic intelligen dum est videlicet quod per habitum oppositum vident pri uationes ita quod priuatio non ex in deo cognoscen te sed in re cognita Sicut enmin luce videtur tenebra per oppositum. non tamen terebra est in luce. sic in proposito Hec Bonaban.

41

97

¶ Sed difficultas est quia si deus no cognoscitenalum per ideam similiter angeli. Sed in oppositum oonum. sequitur quod imperfecta est cognitim dei et angelorum quo ad mala quia cognoscere aliquio non per se sed per accidens tantum vel per aliud scilic per oppositum est imperfecte cognitionis. ergo etc. Respondetur secundum e. Bona. e. di. xxxvi. quod cognoscere per accidens est dupliciter. Aut a parte cognoscentis Aut a parte cogniti. Modo quamuis in nobis sit cognitio per ac cidens et imperfecta ex vtraque parte sepius. Uerum: tamen in deum nulla cadit cognitio per accidens et im perfecta a parte cognoscentis. quia omnia cognoscit dcetus seipso siue per suam essentiam. quamuis cadat per accidens inquantum signat per aliud cognosci a parte cogniti. quoniam malum vel falsitas vel priuatio: cognem scitur non per similitudinem in deo existentis mali vel falsitatis vel priuationis sed per similitudinem id es ideam sui oppositi. Nec tamen propterea imperfecta est cognitio in deo sicut in nobis quia deus etiam talia non discurrendo ab vno in aliud nec inuestigan do per intellectum cognoscit sicut nos cognoscim Sed deus assimilando cognoscit bona id est per ideam et simul sciendo vnico actu omnia intuendo cogno scit etiam mala et falsitates et priuationes non assimilando eis sed suo opposito scilicet bono cuius boni videlicet idea est in essentia diuina. Sicut exempl gratia Auditus in nobis cognoscit tam sonum quam silentium per vnam potentiam vel vim auditiuam. Sic et visus lucem et tenebram. et gustus dulce et amarum. Odo ratus bonum odorem et fetorem. Et tactus durum et mol le per eandem vim sensitiuam. ita deus per eandem suam essentiam cognoscit vnamquamque rem quantum illa de sua bonitate participat et in quo deficiat Et ita cognoscit malum secundario per suam essentiam. cuscit malum in defectu boni consistere. Unde nostra cognitio ponit imperfectionem in nobis quia per discursum est et per accidens ac materialiter. sed in deo es perfectissime tanquam si lux in seipsa haberet vim cognitiuam tenebrarum et sonus silentii et huiusmodi. Hec ex Bona. et doctoribus colligendo etc.

42

98

¶ Sed quid ad huiusmodi argumenta logicalia. videlicet Malum est in dei cognitione et dei cognitio est ipse deus. ergo malum est in deo. Responde Bonauen. supra. quod est fallacia secundum accidens. quamuis enim dem sit cognitio dici quod deus. tamen aliud connotat sicut sapientia et potentia. Unde sicut non sequitur arguendo Malicia est in dei noticia. Et dei noticia est idem in re quod dei potentia. ergo malicia est in dei potentia Sic in praedicto argumto. Hec ex Bona. sufficiant

43

99

¶ Utrum accidentia habeant ide as: Ad hoc aliqui dicunt prout inducit etiam Scotorlis. e. di. xxxvi. q. ii quod accidentia inseparabilia non habent ideam praeter ideam subiecti. Ticet enim artifex habe at ideam accidentis separabilis. puta picture domus non tamen ideam accidentis quod inseparabiliter concomitatur domum vel subiectum. sicut est nigredo in ethiope et coruo. albedo in cygno etc. Item Tho. dicit quod acci dentia cum non sint per se subsistentia: perfectum esse non habent. et sic deficiunt a perfectione idee. vnde et Plato no posuit ideas accidentium. sed substantiarum tantum vt de i. Meta. Tamen secundum quod inherendo habent esse: sic idean habent inquantum entia. Denique constat quod accidentia dei virtute possunt separari et per se stare vt patet in eucharistia. ergo ideas habent etc.

44

100

¶ Utrum relationes habeantu ideas proprias in deo: Respondetur secundum Scotorl. supra Opinic aliquorum fuit quod res ad aliud. vt sunt septem praedica menta respectiua non habent ideam in deo propriam eo quod non habent realitatem poatest realitatem fundameti Sed dico inquit. hoc esse faisum. quia relatio habet realitatem propriam vt patet per Simplicium in praedicamntis. et Auice. iii. Meta. ca. vl. ergo habet ideam in dei essentia

45

101

¶ Sed quid de partibus totius ali cuius. An habeant idea aliam ab idea totius: dici idem Scotorlis. supra quod sicut partes per se intelligun tur ita habent ideam. Deus autem per se cognoscit omnes per tes totius. ergo habent proprias ideas alias ab idea totius

46

102

¶ An contingentia habeant in deo ideas dicit Guil. in primo di. xl. quod non vt sunt conting tia. sed sola cognoscuntur determinatione voluntatis Et patuit supra hoc e. ca. §. xxxi. Et vbi Prescientia. §. xx. Et vbi Uita. §. viii.

47

103

Item an genus habeat propriam idea aliam a specie Scotorl. supra. dicit quod aliqui dixerunt quod non. quia genus in sua specie cognoscitur. Sed hoc est falsum (inquit) quia deus potest cognoscere genus vt abstrahit a specie. Et similiter speciem vt abstrahit ab indiuiduo. ergo habent proprias ideas in deo tam ge nera omnia quam species et indiuidua singula vt la tius dictum est supra. §. xxxv

48

104

¶ Utrum sit ordo in ideis existentibus in deo: Respondetur secundum Guil. in i. di. xxxv. quod loquin do quantum ad genera et species est ordo. vnde prima idea est prime speciei perfectione scilicet creabilium. Sicut si seraph esset vltima vel prima in perfectione species. tunc ipsius esset prima idea in deo. Secunda esset consequentis spe ciei puta cherubin. et sic consequenter de speciebus Item completo ordine specierum oportet scandere ad genera subalterna. Et dehine tertio ad genera ge neralissima. vnde idea substantie prior est in deo quaem idea quantitatis. Et idea quantitatis praor quam qualitatis. Et qualitatis praeor quam relationis etc. Sed loquendo oe ideis indiuiduorum. Dico inquit. quod non habent oedinem quia sunt idee infinite. et inter infinua non est primum nec vltimum. et per consequens nec medium. Nec tamen est confusio quia confusio eorum est que apta nata sunt ordinari cuiusmodi non est in ideis indiuiduorum. Hec Guil. Et intelligendum puto de aliis quam de indiuiduis humane spei in qua ponitur primum et summum in perfectione christus. Et post eum beata virgo Maria christi mater. Ista enim indiuidua ordine nature et perfectionis tamin naturalibus quam in gratuitis praeora sunt. Ultimum et infimum antichristus erit. Tandem idem Guil. concludit Quod mentis diuine obiecta secundaria sunt vere idea Sed non sunt vere ars nisi appropriate. quia ars dicit habitum. Et sic est intelligendum illud Augu. dictum quod Idea est ars omnipotentis dei et ratio omnium rerum etc.

PrevBack to TopNext