Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Ypostasis (Hypostasis)
1
YPostasis. de hoc nomine Nota secundum Guil. in i. di. xxiii. si mulque et Bonauem. e. dist. q. iii. Et ali os etc. Quod apud grecos sunt quattuor nomina vel vo cabula vicem Usia. Usiosis. Hypostasis et Prosopon. Quibus in latino correspondent alia quattu or vocabula. Nam vsie correspondet essentia. vsiosi subsistentia. Item hypostasi correspondet substantia. licet modo nos latini vtamur pro hypostasi hoc nomine subsistentia. Et pro vsiosi substantia. Item huic no mini prosopon correspondet hoc nomen persona apud latinos. vt de hoc satis dictum est vbi Persona. §. i.
2
Sed quo ista nomina differant. No tandum quod sicut Tho dicit in scrip. primi di. xxiii. Essentia dicitur cuius actus est esse. Sed substantia cuius actus est substare. Subsistentia vero cuius actus est sub sistere Et sic debet et potest sumi differentia horum nominum secundum significationem actuum a quibus imponuntur scilicet esse subsistere. substare. vt insinuat Boe.
¶ Esse autem timmne est et non determinat aliquem modum essendi. Io dicit id quod est tionune omnibus generibus vel praedicamentis Sed subsistere dicit determinatum modum essendi scilice aliquid est ens per se stans non in alio. Unde subsistere proprie non conuenit accidenti sed tantummodo substantie. Sub stare autem idem est quod sub alio stare id est sub accidente. et sic tam subsistere quam etiam substare proprie conueniunt praedicamto subsai
¶ Sed differenter. quia subsistentia vel subsistere dicit substantiam secundum se inquantum per se stat non habendo respectum substandi accidentibus Unde nomen subsistentie per prius conuenit generibus et speciebus praedicamti substantie. vt dicit Boe. lib. de duabus naturis. Indiuiduis autem non conuenit tale esse vicem subsistere habere nisi inquantum sunt sub tali natura communi etc. Substantia autem vel substare significat quod substat accidentibus tamquam compositum ex sub tantia et accidentibus. Et hoc est indiuiduum in genere substanti. loquendo per prius. quia genera et species non substant accidentibus nisi ratione indiuiduorum Et postea dicit idem Tho. quod si accipiatur vnumquodque borum nominm vt quod est. sic vnum idem dicetur essentia inquantum habet esse. Et dicitur subsistentia inquantum habet tale esse scilicet absolutum per se stare. Propterea ubsistentia per prius conuenit generibus et spebus. Sed substantia dicitur secundum quod substat accidentibus. et hoc per prius puenit indiuiduis. Sed si accipiatur vnumquodque horum vt Quo est. Sic essentia significat quiditatem vt est forma totius. vt est nomen humanitatis in homine significans quiditatem hominis vt quo scilicet est homo. Sed vsiosis vel subsistentia signifi cat formam subsistentem in indiuiduo. vt est homo in petro. Hypostasis autem materiale suppositum sicut petrus quo substatur. Materia emim est princt pium substandi secundum Boe. Et ita patet quod illa duo no mina scilicet vsia et vsiosis in natura composita nominant substantias secundas siue vniuersales. differenter tantum ra vsia siue essentia nominat substantiam velem non contractam aliqua differentia. Sed vsiosis nominat eandem contracta differentia aliqua scilicet generis subalterni vel pecei specialissime que dicit determinatum esse nati vt hominis vel animalis etc. Sed alia duo noia postas et prosopon nominant substantia:: Iici: ese differenter etiam. quia hypostasis siue subiitentia nominat rem singularem indistincte tam rationalem quam irrationalem et insensibile. vnde hypostasis dici tur tam de homine quam de asino. quam de lapide. Sicut et suppositum dicitur de quocumque substantie indiuiduo. Sed Prosopon vel persona nominat rem sin gularem tantummodo rationalem vel indiuiduum substantie rationalis. Hec ex Tho.
3
¶ Qualiter vtuntur theologi nomine hypostasis et aliis praedictis. Nota secundum PeAureoli. in compen. quod in rebus compositis Usia pro uo latini dicunt essentia dicit naturam vniuersaem absolute. Sicut exempli gratia in homine humanitas dicitur essentia vel vsia. Nam secundum Auicem. Essentia dicitur rei quiditas nomine abstracto. Sed vsiosis siue substantia dicit id quod habet naturam vel quiditatem talem. Substantia enim dicitur quasi substans essentie Sicut exempli gratia est homo respectu humanitatis. Hypostasis autem siue sub sistentia vt dicit Damasce. est substantia cum proprietatibus. et sic nominat suppositum quodcunque siue rationale vt aliquis pon siue aliud. vt in precedenti. §. dictum est. Sed proso pon siue persona nominat distinctum cum determinata propetate rationalis nature tantum vt petrus paulus etc. In diuinis autem vt dicit Bonauentura in prima dist. xxiii. q. iii. Et Guil. eodem dist. sancti doctores accipiunt essentiam et substantiam pro eodem. Sed hypostasis nomine greci vtuntur pro supposito rationalis nature sicut nos nomine persone secundum Boe. libro de dua bus naturis. Unde sicut greci dixerunt patrem et filium et spiritum sanctum tres hypostases id est tres res suis proprie tatibus distinctas personalibus. ita nos dicimus tres subsistentias vel tria supposita diuina siue tres per sonas in vna essentia. vnde nomen essentie vere et pro prie dicitur de deo. quia Aug. vi. de tri. dicit quod essentia ve re et proprie esse dicitur in diuinis ita vt forte solum deum dici oporteat essentiam. Hec ille. Proinde etiam Usia vere et proprie conuenit deo sicut deitas.
¶ Nome autem substantie vt dicit Bona. e. di. xxiii. per. ii. q. i. capitur dupliciter in deo. Eodem modo et nomen subsistentie. Uno modo vt dicitur quasi per se stans et subsistens. et sic tantum valet quam tum in greco vsiosis. Isto modo non plurificatur in di uinis. sed est vnica sicut et essentia. et deus vnus et ditas vna. Alio modo vt dicitur substantia quasi sub alio stans vicem sub proprietate distinguente Eodem modo et subsistem tia quaesi sub alio existens. et sic tantum valet quantum in greco hypostasis. Et isto modo substantia et subsistentia in deo plurificatur. Unde greci dixerunt vnam vsiam tres hypostases vt dicit Aug. vii. de tri. et sic vnam essenti am tres substantias vel subsistentias. volentes intelligi per substantias personas
¶ Ex ista diuersitate accipiendi nomen substantie et subsistetie prouenit diuersitas loquan di inter doctores Nam Hilarius de synodis. Et Anslus. in fine monolis. Et Boe. de duabus naturis di cunt tres substantias in deo. quia dicunt substantiam equipollere hypostasi. Sed Hiero. vt allegatur a magistro in i. di. xxvi. dicit Taceamus tres hypostases Nomen hoc non bone suppositionis nomen est. Credite mihi venenum sub melle latet. Hec ille. Hoc autem ideo dicit quia tunc hypostasis erat nomen insuetum et ambiguum et sic secundum intentionem hereticorum et vsum: deceptionis illorum venenum latebat. non ex proprietate huius nomins. sed quia ipsi male vtebantur hoc nomine quasi sub melle pie ver tatis accipiendo tres hypostases pro tribus naturis vel substatiis. Ideoque idem Hiero. ad Damasum pa pam dicit. Quis vnquam nisi ore sacrilego tres substantia in deo praedicauerit: Nam vsus communis. Et Aug. hoc nomen substantia vel subsistentia accipit prout equipollet vsiosi. et significat ipsum scilicetcommune. Ideo non dicuntur tres subsanti vel subsistentie vel vsioses siue dii tres. Nunc autem determinata est huius nomins hypostasis significatio pro supposito diuino. Ideo secure vtimur eo Et Hiero. vtitur eo hoc modo. nec contradicit sibiipsi. et sic patet
4
¶ Et arguitur quod non. quia Boe. super praedicamta dicit quod hypostasis est substantia accidentibus subiecta. Sed deus non est subiectus accidentibus. ergo non vere dicitur in diuinis etc. Respondetur secundum Tho. et alios quod Boeti. ibi describit hypostasim secundum quod reperitur in creaturis. et non vniuersaliter. vnde vt Hiero. dicit. et allegatur a magistro in fine di. xxv. Si cut greci exprimunt tres hypostases id est subsistentias confitemur id est personas etc
¶ Unde nota quod secundum Guil. di. v. Substantia si capitur vt dicitur a substando vel ab actu subsistendi scilicet accidentalibus proprietatibus sic per prius et verius conuenit creaturis vt dicit etiam Tho. in primo di. xxvi. et alii. Unde sic in deo non est vere et proprie substantia nec prima siue particularis. nec secunda siue velis quia ibi nil substat proprietatibus. Sed est ibi aliquid quod habet similitudinem quandam cum substantia secunda vt est essentia cmmunis tribus. et deitas. Et aliquid est similitudinem habens cum substantia prima scilicet hypostas vel persona inquantum substat proprietati personali. Est etiam ibi vsiosis quasi vele in in diuiduo subsistens. puta deus in supposito diuino vel persona scilicet in patre et filio etc. Si autem substantia capitur vt dicatur a subsistendo. sic realiter verius et proprius ac maxime reperitur in deo vt patuit vbi Substantia. § i.
5
¶ An omnino idem sit dicere tres huy postases in deo sicut dicere tres personas: Responde tur secundum Guil. e. dist. xxiii. Et Fran. mayro. Tho. aliosque. quod non est omnino idem. quia suppositum communius est quam persona in creaturis vt dictum est vbi Persona. §. iii. Unde et in diuins licet sint idem ex parte rei signa te. tamen differunt ex parte modi significandi. quia suppositum in diuinis seircatur per hypostasim vt distinctu prope tatibus quibuscumque generaliter. Sed per personam signi ficatur idem suppositum diuinum vt distinctum proprietatibus partinentibus ad dignitatem rationalis nature tantum etc. Unde isto modo dicitur persona patris. persona filii. per sona spiritus sancti. Et hec in vna deitate summa. Cui sit bendictio et claritas et sapientia et gratiarum actio honor. virtus et fortitudo in secula seculorum Amen.