Text List

Noe

Noe

1

e. Quatu temporis stetit in arca ipse Noe cum filiis etc. Glo. super Gen. viii. et Lyra dicunt quod per annum integrum et ipsa die scilicet xvii mensis secundi qua ingressus fuit in arcam noe: egressus est anno reuoluto vt ostendit Lyra ibi.

2

¶ Quomodo autem per filios Noe deus multiplicauit hominum genus. Glo. iii. Reg. vii. dicit quod de progenie trium filiorum Noe latitudinem totius orbis post diluuium deus impleuit. Ita quod Sem Asiam obtinuit. Cham aphricam. Iaphet Europam et insulas maris. et satis breui tempore adeo multiplicauit quod vt Philo in libro quodo. super Gen. dicit. Ex tribus filiis noe adhuc ipso viuente nati sunt. xxiiii. milia virorum et centum exceptis paruulis et mulieribus habentes super se duces. Item secundum Methodium ex tribus filiis Noe vni us solius familia in possessionem dei assumpta est scilicet Sem. Reliqui duo idolis mancipati sunt populi etc.

¶ Ex dei bonitas laudabilis est quia ordinauit homines et animalia confruari per Nutrimentum.

PrevBack to TopNext

On this page

Noe

1

2