Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Nutrimentum
1
¶ Respondetur quod vna est opinio magistri. ii sententiarum dicit quod non conuerti tur. Idem tenet et Hugo de sancto Uicto. ponen. quod nil de alimento transit in veritatem humane nature quod trahitur a parentibus et in se multiplicatur vt fiat augmentatio sicut fuerit augmentati panes euangelici et costa de qua formata est eua. Etsi quaeratur ad quid poni tur id quod generatur ex nutrimento. dicunt quod se habenquasi fomentum adherens carni naturali ne extinguatur et se habet sicut plumbum adherens auro cum ponitur in camino solum ob id vt ignis consumat illud et non aurum. sic inquiunt in proposito nutrimentum est solum ad mitigandum calorem qui consumit alimentum etc. Sed secundum Guil. in e. di. xxx. et Scotorel. cum docto. Subti. ibidem aliosque communiter in hoc non tenetur magister
¶ Et huius opinion is contrarium patet primo ex philosophia quia Arist. i. de generatione dicit. quod nutrimentum prius est potentia caro et postea fit actu caro. Et iterum dicit quod nutritio est ad modum exustionis lignorum in quae semper noua ligna in ignem conuertuntur et quando ligna desut ignis defi cit. vnde no posset corpus augmetari sine conuersione nutrimenri nisi rarefactione aut miraculo quae non sunt hic.
¶ Secundo confirmatur ex ratione theologica. quia dicem te Augugs. libro de vera relig. Alimenta corrupta in menbrorum fabricam migrant. Et ratione probatur: quia alias sequere tur quod in homine esset aliqua caro simpliciter incorruptibi lis per totam vitam suam vel si corrumperetur numquam posset re staurari cum non possit nisi per nutrimentum restaurari quod tamen negat hec opinio. Sed si hec essent sequerentur duo incouenientia videlicet quod in homine esset pars corporis incorruptibilis quae esset alterius speciei ab aliis partibus carnis. Aut si illa pars corrumperetur semper minus esset in homine de veritate humane nature.
¶ Alia ergo opinio est Scoti melior ( dimissis aliis causa bre uitatis) quae tenet quod alimentum transit in veritatem hunane nature v adquisitionem etiam alicuius noue partis formalis etc
¶ Declaratur secundum Scotorel. e. di. xxx. lib. ii. q. ii ar. iii. Primo quia in nutritione est aliqua aggeneratio quae licet proprie non dicatur generatio simpliciter di cta quia non est generatio entis per se sed potest diti aggeneratio extendendo generatione ad omem inductionem torme substantialisin matia. Uocatur autem aggnatio quia est alicuius generatio quod per nutritionem fit ide alicui praeexistenti. sed in generatione proprie dicta est generatio partis in toto cuius prius non fuit pars.
¶ Secundo quia in ista ag generatione forma carnis quae inducitur in materia nutriti est noua paers materie quia de nouo sibi aduenit
¶ Tertio quia talis pars adueniens per nutritionem est quodammodo similis quodammodo dissi milis parti praeexistenti quae infuit per generationem quia nutrimen cum in principio est dissimile et in fine est simile. Etiam quia ta sis pars similis est in forma specifica: sed dissilis propter maiorem vel minorem ipuritatem sicut aqua vinoadmixta vt ponitur i. de generatione. quia aqua vino seper amplius admixta in fine aquaticum facit. vt ibidem dicit Aristoteles et iii. de Anima. Et sic claret opi nio Scoti etc.
2
¶ Sed cum nutrimentum semper conuertatur in substantiam nutriti hominis quare ergo moritur Respondetur secundum Guill. e. dist. xxx. quod ideo quia de die in diem minoris fit virtutis ipsum humidum radicale que usque tandem deficit eo quod non tampurum restauratur ex nutrimento et ita non secundum equiualentiam vt latius patuit. vbi No. §. vi. Additur hic exemplum secundum Bonauen Uidemus in lampade quod ignis calor ardens in lampade quasi calour radicalis consumit lychnum quo habet modum humidi radicalis. Oleo autem apposito tamqua nutrimento et ignis tandem extinguitur ignis aliquo trimodorum sic et homo. De quibus modis patuit vbi Digestio. §. i.
3
¶ Una est opinio Magistri sicut recitat Guill. supra. videlicet quod tota generatio fit ex substantia corrupta quae fuit in adidiuisa vsque ad presens per partes modicas sicut vnum modicum olei per magna aquam extenditur et disper gitur. et hec opinio modicum habet probabilitatis.
¶ Alia est opinio Thom. in. ii e. dist. xxx. q. ii. Quod de solo superfluo nutrimenti fit generatio. ita quod asumpto eo quod est necessarium ad nutritionem ve augmentationem. reliquum vadit ad generatiue locum Et hec opinio est valde probabilis et potest sustine ri.
¶ Sed tertia est opinio Bonauen. q. i. arti. iii. medium tenens videlicet quod generatio est et ex parti superflui quo conuenit cum Thom. Et etiam est ex humido nutribili vnito humido radicali quo conuenit cum Magistro licet alonge. et Scotisti presertim Guill. placet magis ista via tertia. quia sic magis saluantur ea que videmus quod genitum assimilatur propinquis. et quod contrahit infirmi tates eorum et huiusmodi.