Text List

Prologus

Prologus

¶ In nomine patris et filii et spiritus sancti Amen. Ad eiusdem dei et domini Iesu gloriam atque benedicte eius genitricis virginis Marie laudem: necnon seraphici Patris nostri Francisci: omniumque beatorum honorem Incipit Liber secundus Rosarii aurei Theologie. Postquam enim deo auxiliante primo libro huius operis de sanctissima Trinitate diuina peregimus tractans secundum doctorum sacrorum dictamina quantum valuimus: licet insufficienter. Iam fauente altissimo ipso: Flores Rosarii aurei Theologie exquisite recolligens proposui effluentem laudare bonitatem altissimi rebus totius vniuersi: Secundo hoc libro: ordine alphabetico prosequendo: et per singula capitula praetitulando: vt divine bonitati omnia directe vel reductiue attribuantur. Ut enim Glo. super psalmo lxvii. dicit. Iste sunt diuitie pauperis videre creata et inde laudare creatorem. Unde in omnibus nil aliud intendo nisi bonitatem dei extollere: Et hec scholastice pro exercitio studiosorum.

¶ Ex in hominibus iustis a principio mundi maxima dei bonitas semper claruit: vt patet in Abel.

PrevBack to TopNext

On this page

Prologus