Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Potestas
Potestas
1
Potestas vel prelatio vel Presidentia. Queritur. Utrum omnis prelatio sit a deo. et omnis potestas proueniat ab ipso. Notandum pro praeambulo secundum Guill. in. ii sen. dis. xliiii. cum Bona. ibidem. ar. ii q. ii quod Prelatio seu praesidentia tripliciter capitur. Uno modo generalissime scilicet respectu omnis rei qua homo potest ad votum et libitum suum vti. Et sic Gen i. dixit deus. "Faciamus hominem qui praesit piscibus". Secundo minus large. et sic dicit in praelato excellentiam potestatis in imperando ei qui est capax praecepti Tertio capitur proprie pro potestate coercendi subditos. Et hec nominat in subdito quandam libertatis artationem. Unde huic proprie opponitur relatiue seruitus. secunde magis subditus. Et prime magis possessio.
¶ Ad quesitum respondetur secundum e. Guill. per conclusionem. quod "omnis praelatio seu potestas est a deo". Probatur autoritatibus Rhom. xiii. "Non est potestas nisi a deo". qui ergo potestati resistit: dei ordinationi resistit. August. super Psal. Uoluntas nocendi potest esse ab homine. potestas non nisi a deo. Item ratione patet. quia potestas et praelatio nominat quid positiuum. Omne autem positiuum inquantum sic est a deo. ergo etc. Unde et christus dixit Pilato Ioan. xix. "Non haberes in me potestatem nisi tibi datum esse desuper".
2
¶ Quid ergo de prelationibus iniustis: cum nullum iniustum sit a bono deo. Respondet idem Guill. cum Tho. e. dist. xliiii. ar. i. q. ii. ac Bona. ibidem quod in praelatione tria attenduntur. scilicet Modus: principium et executio.
¶ Primo quo ad modum semper iusta est praelatio. Modus enim praelationis est ordo inferioris ad superiorem et econuerso. Et hic notat vniuersi pulcritudinem et iustum ordinem.
¶ Secundo quo ad principium tripliciter adquiritur praelatio. Primo per iusticiam. Secundo per astutiam. Tertio per violentiam. Si principium prelationis sit iusticia est a deo faciente. Si vero sit astutia vel violentia est a deo solum permittente. vel ad probationem bonorum: vel ad punitionem malorum. Unde Iob. xxiiii. "Deus facit regnare hypocritam. scilicet permissiue. propter peccata populi". Et Osee xiii. "Dabo eis regem in furore meo" etc
¶ Tertio quo ad executionem praelature si sit debito modo: tunc est a deo vt efficiente. alias non. Unde ex his patet multarum rationum solutio. videlicet quare deus quandoque praeficit stultum etiam sapientibus. vel quare remouet praelationem quam semel dedit: et huiusmodi. vt patet de Saule rege. et sic de aliis. Talia enim ad minus fiunt aut ad probationem bonorum aut ad punitionem malorum.
¶ Et similiter de prelatione vsurpata vel potestate dicendum est secundum eundem Guill. quod bene simul stat vt aliqua potestas vel praelatio sit a deo. et tamen dicatur vsurpata. Nam dicitur esse a deo permissiue in hoc casu. Sed vsurpata dicitur ab homine ambiente. Unde de quodam dicitur in libro qui vocatur Fasciculus temporum: quod ad prelatione intrauit vt vulpis. vixit vt leo. mortuus est vt canis id est damnabili morte.
3
¶ Sed quomodo prelatio hominis in hominem sit iusta et a deo: difficultas est. quia nihil contra ius nature est iustum. nec a deo per consequens. quia autor nature nil facit contra se et contra naturam: licet faciat praeter naturam in miraculis. Sed prelatio est contra ius nature. quia dicitur libro Instit. quod "bella et captiuitates ac seruitus sunt iurinaturali contraria"
¶ Confirmatur. quia teste Amb. seruitus ex ebrietate inducta est. Ideo Gene. ix. dixit Noe. Maledictus Chanaan: seruus seruorum erit fratribus suis. Item Augustinus. xix. de ciuitate dei dicit. "Rationalem hominem ad imaginem dei factum dominari voluit deus: non rationalibus sed irrationalibus".
¶ Respondetur secundum eundem Guill. supra. quod aliquid fieri contra ius nature potest intelligi vno modo in vniuersali id est contra vniuersale dictamen nature. Et sic verum est quod deus non facit contra ius nature. Sed sic praelatio non est contra ius nature. Sicut enim eadem medicina concedit vinum et dat egro. sed negat quandoque sano. ita eadem lex nature dictat seruitutem in statu nature lapse: non in statu innocentie. Alio modo potest intelligi aliquid fieri contra ius nature in particulari. et sic aliquando deus facit contra ius nature propter certam causam. maxime propter demerita peccatorum. Sicut et in proposito patet. Nam iure nature humane institute deus omnes homines equaliter ad imaginem dei fecit. vt dicit Grego. Sed quia homo cum in honore esset non intellexit: sed peccando comparauit seipsum iumentis mortalibus. ideo iusto dei iudicio: similis factus est illis: tam in mortis necessitate quam etiam in subiectione seruili. Ita quod propter peccatum factus est homo homini seruus sicut brutum seruit homini. Unde et Eue que facta fuit Ade in adiutorium vt socia: post peccatum dictum est. Sub viri potestate eris. et ipse dominabitur tui. et sic currunt ac solui habent praedicte obiectiones. vt patebit ex sequentibus. Unde patet deus laudabilis in omnibus
4
¶ Respondetur secundum eundem Guill. e. dist. xliiii. Primo dicendo quod prelatio que est ad coercendum malos non fuisset pro illo statu. quia talis inducta est ex peccato: sicut et seruitus ex ebrietate. vt in praecedenti patuit. Nec stante innocentia fuisset aliquis malus qui debuisset coerceri. ergo etc.
¶ Secundo dicendum quod alia prelatio pro tunc bene fuisset: sicut et obedientia filiorum ad parentes et vxoris marito: et seniorum reuerentia exhibenda a iunioribus. Et patet ratione. quia omne id quod est conseruatiuum vel ordinatum ad conseruandum ordinem naturalem fuisset in statu innocentie. sed huiusmodi est praelatio. vt claret in praemissis exemplis inductis. ergo etc. Item in statu innocentie praelatio fuisset in hoc quod aliqui in naturalibus fuissent in aliis et eos de multis docuissent. et ad operandum perfectius inuitassent. Nam licet nullus eorum malus fuisset: non tamen omnes equaliter boni fussent. sicut et inter angelos gradus sunt bonitatis.
¶ Si dicatur. quia Gregorius dicit quod natura omnes homines equales fecit. sed pro variis meritis alios aliis occulta dei dispensatio praeposuit. claret dicendum quod illa autoritas de equalitate imaginis diuine in natura anime est intelligenda: tamen aliqui praeponuntur in meritis. maxime: cum status innocentie erat status viatoris. ergo infra statum glorie vbi excellentius omnes erunt docibiles dei. In statu autem innocentie vnus in multis alterum docuisset. ergo etc.
5
¶ Nota pro praeambulo secundum eundem Guill. supra. cum Tho. eadem di. xliiii. q. iii. ar. ii quod obedientia est triplex.
¶ Prima dicitur indiscreta. quando quis in his quae sunt contra deum suo prelato obedit. Hec obedientia non obligat ad facere sed potius ad non facere contra deum
¶ Secunda dicitur obedientia imperfecta: que ad salutem sufficit. dum scilicet in his solum quae vouit suo superiori obedit. Unde quo ad hoc Ber. libro de dispensatione et praecepto dicit. "Subditus nec citra promissum est inhibendus: nec vltra cogendus". Hec ille
¶ Sed tertia dicitur obedientia perfecta. quando quis prompte etiam in his que non vouit prelato obedit. si tamen ea que praecipit praelatus non sint contra deum. Unde Bern. dicit. Perfecta obedientia est que legem nescit. terminis non artatur. non contentatur professionis angustiis. largior voluntate fertur in latitudinem charitatis. et ad omne quod iniungitur: spontaneo vigore liberalis alacrisque animi: modum non considerans in infinitum extenditur. De ista etiam obedientia perfecta intelligi debet illud dictum sancti Benedicti in sua regula. quod si prelatus precipiat etiam impossibile: tentandum est id facere
¶ Notandum secundo quod obedientia distinguitur Quia quedam est obedientia hominis ad deum. et hec diffinitur ab Anselmo sic Obedientia est affectio voluntatis coniuncte deo. Quedam est obedientia hominis ad diabolum: que veracius est inobedientia. quia separat hominem a deo: et subiicit diabolo per peccati voluntatem. Tertia est obedientia hominis ad hominem et est debita reuerentia inferioris ad superiorem
¶ Ad quesitum ergo ponitur prima conclusio secundum e. Guill. quod subditus obedire tenetur tam bonis quam malis prelatis in licitis que pertinent ad eorum autoritatem vel potestatem. Unde Rhoma. xiii. "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit". Et Matth. xviii. "Qui ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus". Et Hebre. xiii. "Obedite praepositis vestris" etc. Et. i. Petri. ii "Serui subditi est ote in omni timore dominis: non tantum bonis et modestis: sed etiam discholis" etc.
¶ Secunda conclusio quod subditus non tenetur in omnibus obedire suis superioribus. quamuis obedire in licitis omnibus sit perfectius. Et patet ex premissis. quia non tenetur quis suo praelato etiam religiosus nisi secundum regulam suam quam vouit. Unde Bern. libro de dispen. et praecep. dicit. "Nil prohibeat ipse prelatus horum que promisi. nil plus exigat quam promisi" etc. Sed quia religiosus non se obligat ad quodlibet verbum precipientis cum esset quasi impossibile: Proinde bene dicit sanctus Francis. in sua Regula Minorum quod fratres obediant suis Ministris in omnibus que promiserunt domino obseruare. et non sunt contraria anime et regule nostre. Et sic patet conclusio.
¶ Tertia conclusio additur ex dictis Alexan. de Ales. iii. parte summe de tertio praecepto. videlicet quod subditi tenentur obedire superioribus vario modo limitando secundum superioritatis gradus. Declaratur: quia triplex est superioritas. Prima in spiritualibus. Et tali superiori obediendum est in spiritualibus necessariis ad salutem. vel ad hoc pertinentibus. sicut pape: episcopo: et aliis prelatis ecclesie. et confessori discrete penitentiam iniungenti. secundum quod dicit Scotus. Secunda est superioritas in temporalibus in regimine reipublice. Et talibus scilicet dominis et principibus obediendum est a suis subditis in his que ad huiusmodi regimen pertinent. Si tamen potestas eorum non sit vsurpata secundum Richar. in. ii. di. xliiii. quia si est vsurpata non tenentur nisi propter scandalum. Tertia est in temporalibus quo ad regimen proprie familie. vt patri cum preest cure rei familiaris debetur obedientia a filiis in his que pertinent ad dispositionem rei familiaris. Unde talibus non obedientes in praefatis scienter in re alicuius importantie presertim ex contemptu peccant mortaliter. Sed in aliis que ad eorum superioritatem non pertinent non est necessarium obedire. Sicut si princeps imponat populo multam indebitam et huiusmodi.