Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Principium

1

1

¶ Iincipium. Circa hhoc queritur. Utrum sit tantummodo vnum principium primum omnium creaturarum. Notandum pro preambulo secundum Guill. liro. ii. dist i. quod principium dicitur quasi primum capiens. vel primitatis captiuum. Et accipitur tripliciter. Primo modo principium dicitur vel accipitur pro primo principio immediato. sicut primo Posterio rum Aristoteles dicit. Primum et immediatum idem sunt. hoc modo Maior et Minor in syllogismo quando sunt immediata. id est quando ex se hapent euidentiam dicuntur prima seu principi scilicet comclusionis

2

¶ Secundo modo capitur primum seu principium in genere. Isto modo a Porphirio in Isa gogis decem predicamenta vel genera generalissima dicuntur decem rerum prima principia. Dicuntur autem prima seu principia in genere: quia limi tata sunt. Antequam enim ens diuidatur in decem praedicamenta secundum Algazelem in sua Metaphysica: piniditur in ens finitum et infinitum. Et ens finitum seu limitatum in decem principia.

3

¶ Tertio modo dicitur primum pricipium simpliciter. et sic solus deus dicitur primus vel primum ens et pricipium. Apoc. i. Ego sunalpha et o. principium et finis dicit dominus deus. Ego sum primus et nouissimus etc.

4

¶ Rursus de hoc scono Notandum quod principium potest considerari aut ratione bonitatis solummodo. Et sic cum queritur Utrum sit omnium vnum principium: intelligitur de vno summo bono quod est vnu primum principium omnium bonorum. Unde quia veraciter vnus solus est des a quo procedunt omnia bona. ergo patet vnum esse omnis bonitatis principium. Secundo considerari potesti vt principium se extendit ampliando ad bonum et ma lum. Et sic questio est. An vnum sit principium sum mum omnium bonorum. et aliud malorum siue visi bilium et inuisibilium: vt ponit Manicheus. Tertio considerari potest secundum Tho. in. ii scrip. q.scilicet arti. i. de principio causalitatis primo in genere vel ordine aliquo. Et sic intelligendo secundum genera causa. rum plura sunt principia prima. vt primum prin cipium materiale idest materia prima: et formale primum quod est esse. et sic descendendo ad diuersa rerum genera inueniuntur diuersa prima principia in diuersis: etiam secundum idem genus cause. Sicut exempligratia. In liquidis vel liquabilibus prima materia est aqua. in aridis terra. in animalibus semen vel modo struum

5

¶ Ad quesitum itaque respondetur secundum predictos Guill. Tho. Bonauen. et alios communt ter. e. di. i. per conclusionem. quod primum principium omnium simpliciter impossibile est esse nisi vnicum summum bonum Ratio communiter ad id ponitur: quia omnem multitu dinem praecedit vnitas. eo quod pluralitas nascitur ex vni tate. et sic omnis multitudo reducitur ad vnum quod eu supra illam multitudinem. Sed omnia visibilia et in uisibilia quandam exaggerant multitudinem. igitur ad vnum debent reduci principium. ita quod si ponantlis plura principia: oportet eis esse vnum primum pricipium. Unde et Diony. de diuinis no. hac ratione vocat deum monadem seu vnitatem ad quam reducuntur omnia vt ad primum principium. Item Philosophus viii. Metaph. dicit. quod species rerum habent se sicut numeri qui ad vnitatem reducuntur. que non est nume rus sed principium numeri.

2

6

Sed quare non ponitur. vnum principium summum malorum sicut ponitur bonorum Et arguitur sic. Ari stoteles. ii celi et mundi dicit. quod si vnum contrariorum sit in natura: et reliquum. Sed summum malum est contrarie oppositum summo bono. ergo debent poni e natura duo principia scilicet summum bonum et summum malum.

7

¶ Confirmatur ex regula topica que dicit. Si cut simpliciter ad simpliciter. sic magis ad magis et maxime ad maximum. sed bonum simpliciter oppo nitur malo simpliciter. ergo maximum malum vel sum mum maximo bono. ergo vtrumque est ponendum.

8

¶ Respondetur secundum Guill. supra et Tho. quod summum malum non contrariatur summo bono secundum re. quia esse non potest in rerum natura. sed solum opponitur secundum vocem. Nam nil potest esse adeo malum vt non sit in eo aliquid boni. videlicet saltem esse. Et hoc est bonum.

9

¶ Unde etiam Philosophus. iiii. Ethicorum dicit quod si asset perfectum malum adeo quod proueniret ex corruptio ne omnium circumstantiarum nec seipsum sustinete pes set in esse. quia esse vel ens et bonum conuertuntur. civi. Metaph. ergo etc.

10

¶ Ad confirmationem autem respondetur secundum Guilhelmum ofan in logica aureaquod illa regula topica tunc tenet veritatem quando pro dicatum dicitur de subiecto vniuersaliter verificando. alas non. Exemplum dat. non valet argumentum dicendo. Bibere est bonum. ergo magis bhibere est magis bonum. et maxime hibere est maxime bonum. quia primum non est verum vniuersaliter scilicet dicendo. Omne bibere vel omnimode bibere est bonum etc. hoc enim est falsum. Sic in proposito ista est falsa vniuersaliter dicendo. omne bonum contrariatur malo vel econuerso. quia summum bonum caret contrario vel etiam priuatiue opposito. videlicet si mo malo. ideo illa non tenet regula de hoc. Nam illi bono quod nullo modo potest auferri vel misnui aut corrumpi quocunque malo. nihil in rerum natura esse potest quod ei opponatur privatiue vel contrarie. Sed tale est summum bonum quod omnia vit cit. ergo etc. Item secundum Philosophum. viii. physicut. omnia mobilia vel mutabilia etiam primum mobile reducuntur ad vnum primum immobile. Sicut exemplum est secundum Pythagoricos quod omnes partes membro rum animalis requirunt vnum agens suo id est animam vnicam in animali. Sic in proposito omnia visibilia et inuisibilia: vtpote mutabilia reduci habent ad vnicum primum principium summum bonum immobileabonitate. ergo etc.

11

¶ Ad hec vbi Malum. §. iiii.

3

12

¶ Utrum ponere duo. principia quod habeat aliqua verisimilitudinem. cum id Manicheus posuerit multis autoritatibus et rationibus approbando pro suo sensu

13

¶ Cirta hoc tripliciter procedemus

14

¶ Primo ponendo Manichei erro. rem et eius probationes. Secundo respondendo ad scripture obiectionem et argumentationes. Tert. o inferendo veritatis conclusionem et eius confirmati pones.

15

¶ Quo ad primum notandum secundum Bonauen. in. ii bi. i. ar. ii. q. i. et cum eo Guill. e. dist. Item Tho. e. di. ar. i. et alios. Quod error impii Manichei ponit duo prima pricipia. Unum crcato: est bonorum ac incorruptibilium: spiritualium et inuisibilium. Et hoc vocauit deum lucis et autorem noui testamenti. Aliud principium ponit creatorem malorum et visibilium: corporalium et corruptibus lium. quod vocat deum tenebrarum et autorem vete ris testamenti. Et ita ponit esse duos deos et cre atores rerum. Et hec probat

16

¶ Primo per illud Ioannis. xix. vbi Christus dicit. Rgnum meum non est de hoc mundo. Hoc dixit deus lucis. ergo mundus iste non spectat ad eum. et sic non est conditus ab eo. Et per similes multas autoritates. videlicet Ioan. xv. Uenit princeps mundi habsut. Et Io. xii. vocat diabolum principem huius mundi. Similiter Apostolus Ephe. ii vocat diabolum deum huius seculi. et deum tenebrarum. ii Cor. xiiii. ergo et

17

¶ Secundo probare nititur rationibus. quia opposi¬ torum opposite sunt cause. ex. ii de generatione. Sed spiritualia et corporalia habent inter se oppositio. nis repugnantia. Rhoman. vii. et Gal. v. Caro concupiscit aduersus spiritum etc. Similiter vetus testamentum et nouum praecipiunt contraria. Sicut iurare et non iurare. Matih. v. Occidere et non occidere. ergo necesse est ponere duo principia illorum

18

¶ Tertio ex boni condicionibus. quia omne quod oeus bonus fecit est bonum. Gen i. et per consequens diligendum. et nil ex illis est odiendum. Sed mudus iste est odiendus. i. Ioan. ii. Nolite diligere mundum neque ea que sunt in mundo. ergo etc. Item deus est ex bonitate causa rerum conditiua. et per consequens nullius est causa destructiua. quia idem similiter se habens. semper natum est facere idem. ii de generatione. Si cuti ignis semper facit calidum non frigidum. sed corrupti bilia destruuntur. ergo non sunt a bono deo sed ab alio principio. Plures huiusmodi rationes ad probandum inducit quas transeo causa brevitatis.

19

¶ Quo ad secundum scilicet respondem do ad has scripturas et argumentationes secundum praedictos doctores claret quod Manichei ex malo inteliectu scripturarum sumpserunt talem errorem: quamuis pencendat aliquam speciem pietatis in eo quod deo bonc attribuit bona et nobilia. et principio malorum mala. vt sic simplices magis capiat falsa imaginatio ne contra fidem ecclesie.

20

¶ Unde ad primum de autori tatibus respondetur hoc generaliter esse tenendum quod mundus in scriptura accipitur aliquando pro mundiali creatura. Et vt sic omnia sunt a deo et bona nec odienda. Sed aliquando mundus accipitur pro mundiali conuersatione in mundanis delectamentis que inclinant ad vicia. et vt sic sunt contemnenda. Et de mundo intelliguntur isto modo iste autoritates. videlicet Regnum meum non est de hoc mundo id est de mundana conuersatione. quia deus non regnat per suam gratiam in malis sed in bonis. Similiter quod diabolus dicitur prenceps mundi huius intelligitur id est mundialiter in peccatis viuentium quibus principatur per peccatum. Nec sequitur. est princeps mundivel rector. ergo est factor vel conditor mundi. quia rex Francie licet dicatur princeps vel dominus Francie: non tamen sequitur quod sit conditor vel factor Francie. A similiter in proposito. Denique quod diabolus vocatur deus seclsi vel tenebrarum. sic vocatur deus nuncupatiue. sicut Phil. iii. c. dicitur nuncupatiue. Quorum deus venter est. nec sequitur quod ergo venter creauit illos. Ecce ergo stulticia manichei.

21

¶ Ad secundum de rationibus inductis. cum dicitur Oppositorum opposite sunt cause Dicendum est quod hoc intelligitur de causis intrinsecis proximis. Nam de causa extrinseca non habet veritatem. Si enim contrariorum contrarie essent cause prime extrinsece: sequeretur quod tot essent prima principia quot genera contrarietatum. ergo alius deus fecisset calidum. alius frigidum. alius siccum. alius humidum. Similiter cum dicitur. Caro concupiscit aduersus spiritum etc. Ibi caro non accipitur pro natura carnis. quia sic non aduersatur. sed pro vicio et corruptione que est in carne. Et hec non habet causam contrariam efficti entem sed tantum deficientem. Similiter idem vnus deus qui condidit nouum testamentum et inuisibilia ipse condidit et antiquum et visibilia. Et in eis dedit varia precepta hominibus pro varietate temporum scilicet in noua lege perfectiora vt adimpleret perfectionem veteris egis. Ideo dixit Matth. vii. Nisi abundauerit iusticia vestra plus quam scribarum etc.

22

¶ Ad tertium comsimiliter dicendum quod mundus inquantum creatura bonus est. sed mundus vt capitur pro malicia mundi odiendus est. Item idem agens semper natum est facere idem quando agit seipso. et sic deus idem ma nens diuersa agit nec variatur per hoc in seipso. Sed agens per aliud hoc variatur in agendo diuersa. Unde deus bonus quantum ex seipso semper pona condit et non destruit illa secundum genus sed corrumpuntur ex secunda causa que est defectiua. et

4

23

¶ Quo ad tertium infertur conclusio quod ponere duo principia prima est erroris dannabilis potius quam alicuius verisimilitudinis. Patet tripliciter secundum eundem Bonauenturam.

24

¶ Primo quia hunc errorem damnat fides et scriptura. Secundo ratio et omnis philosophia. Tertio damnat experientia

25

¶ Nam primo fides catholica damnat ex concilio Niceno di. Credo in vnum deum: factore visibilium omnium et inuisibilium. Consimiliter damnat sacra scriptura di. Gen i. In principio creauit deus caelum et terram. Cum enim dicit In principio vno. non in principiis pluribus eliditur error ponentium plura principia: vt tangit etiam ma gister sententiarum. in. ii. di. i. Sicut est error Pythago re a quo ortus est error Manichei Nam vt dicit Eustracius super i i.t Ethicorum. Pythagoras primo posuit duo principia. Unum bonorum. aliud ma lorum et tenebrarum. Et ab hinc secundum Guill. supra ortum habuit error Manichei consimilis: quem etiam damnat scriptura Gen. subdendo quod deus fecit lucem ac tenebras. sicut et caelum et terram. et per consequens omnia que in eis sunt. Unde et Ioan. it dicitur. Omnia per ipsum facta sunt id est per verbum dei. Sed manichei intelligunt sic. Omnia scilicet inuisibilia vt sit distributio accommoda. Contra quod se quitur ibidem. et mundus per ipsum factus est. et mundus eum nodno cognouit. En loquitur de mundo et malis.

26

¶ Secundo damnat ratio et philosophia hunc errore. Primo quia si sic esset sequeretur quod diuina potentia non esset infinite virtutis sed limitate contra Philosophum. viii. physicorum. eo quod non possunt facere corporalia. Secundo quia sic deus circumscriptibilis esset. puta vt esset solum in regione lucis. et ita nec deus esset deus. nec omnia ordinata essent in deum vt in finem vltimum. que sunt ab surdissima. Tertio quia omnia corporalia aut sunt bona aut mala. Si bona. ergo sunt a deo bono a quo est omne bonum. vt dicitur Iaco i. et sic habter propositum Si sunt mala vt Manichei dicunt: sequitur ergo quod corruptio eorum est bona. et per conseques inquantum corruptibilia sunt a deo bono. quod ipsi negant et falso.

27

¶ Tertio damnat hunc errorem experientia. quia videmus quod idem artifex per eandem arte faciendi domum construit domum et cloacam. nec opertet propterea fieri alium artificem. Item medicus eadem arte medicine eidem egro to secundum diuersos status diuersa apponit medicamen ta et diuersa dat praecepta. Item idem sol sine sui muta tione lutum indurat et ceram siquefacit. sic etc

28

¶ Ex dictis patet etiam error variorum philosophorum de pluralitate principiorum rerum qui ex eisdem praedictis radicibus improbari possunt. Unde patet quod opinio Democriti est falsa el erronea quae posuit solum vnum principium omnium. sed illud vocauit materiam primam. Cuius oppositum claret. quia illud principium est a deo creatum: teste scriptura. In principio creauit deus caelum et terram. Item Empedo cles posuit in rebus sex principia. duo actiua. litem et amiciciam. et quattuor materialia. videlicet quattuor elementa. Et plures huiusmodi opiniones philosophorum habentur satitacte vbi Mundus. § xvii.

5

29

¶ Utrum sicut omnium tam visibilium quam inuisibilium principium est vnum summum. sic et finis vnicus sit omnium rerum. Respondetur secundum Guill. e. di. i. li. ii. per conclusionem quod sic. Probatur: quia summum bonum et finis vltimus sunt ide. Ideo Arist. ii. Metaph. dicit. quod qui tollit rationem finis: tollit rationem boni. Cum ergo sint idem: sequitur quod cum vnicum sit summum bonum. quia ex. v. Topicorum. Quod per superabundantiam dicitur vni soli conuenit. ergo vnus est finis omnium. sicuti est vnicum principium omnium: videlicet deus. Unde ipse solus est laudabilis super omnia et in omnibus.

6

30

¶ Utrum principium summum omni un scilicet deus sit finis visibilium per inuisibilia. Respon det idem Guill. supra. difficultate i. quod deus seipso extat finis sicut et principium tam visibilium quam inuisibilium. verum tamen est quod secundum regulam Diony. de angelica hierar. datam. sicut inferiora videlicet visibilia diriguntur per superiora. ita ista inferiora et visibilia per media in summa reducuntur ac in deum vt in vltimum finem.

31

¶ Unde si quaeratur. Quomdo hunc vltimum finem et summum principium attingere possunt entia quae sunt simpliciter insensibilia. vt lapides aut vegetabilia. aut simpliciter sensitiua. vt bruta. Respondet idem Guill. e. di. iet quod talia licet non attingant finem vltimum quemadmodum mens rationalis cognoscendo et diligendo: tamen ordinantur in eum sicut imperfecta ad perfectum. et quia propter eum laudandum facta sunt qui propter seipsum omnia operatus est Prouer. xvi. Et hec est ratio finis. quia finis est cuis gratia fiunt cetera etc. Unde dei bonitas in omnibus claret laudabilis vt principium et finis omnium

PrevBack to TopNext

On this page

Principium

1

2

3

4

5

6