Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Sensualitas

1

1

Ensualitaqs Qud bus modis accipitur sensualitas: Notandum secundum Guill. in. ii. di. xxxi. et Bona. quod sensualitas apud theologos et philosophos soleaccipi tripliciter.

2

¶ Primo modo pro dispositione corporis ad actum virtutis sensitiue. et sic capitur libro de Spiritu anima. c. xiii. ab Aug. vbi dicitur: quod corpus et anima in suis extremitatibus facile iunguntur id est in phantasia animer que non est corpus sed simile corpori. et in sensualitate carnis que fere spiritus est: in his iunguntur per assimilationem

3

¶ Secundo modo accipitur sensualitas pro dispositione ex parte carnis ad sentiendum cum virtute spealimouente nondum anima corpus perficiente. Sicuti est in embryone: vbi non est anima sensitiua quae solum est corporis organici physici: sed est virtus patris generam tis in semine sicuti in deferente. quemadmodum est in lapide proiecto: virtus proiicientis.

4

¶ Tertio modo dicitur sensualitas: quando non solum dicit illam dispositie nem sicut in primo: nec cum hoc illam virtutem superadditam sicut in secundo. sed nominat habilitatem quae inest ex anima perficiente corpus seu dicit ipsam animam sensitiuam s

2

5

¶ Sed quoo diffinitur sensualitas: Notandum quod Magister in. ii dist. xxiiii. sic diffinit: di. Sensualitas est quedam vis anime inferior: ex qua est motus qui intenditur in corporis exteriores sensus: et ex qua est appetitus rerum ad corpus pertinentium in homi scilicet solum. Sic enim dicitut intelligi: quia proprie loquendo est solum in homine. Patet infra. §. vi. Unde secundum Guill. in. ii di. e. xxiiii. debet intelligi proprie loquendo esse appetitus apprehensiue sensitiue: ex quo appetitu sequitur appetitus id est motus ad res corpori pertinentes. vt sit ordo iste in homine Primo sensualitas. et ista includit tam apprehensiua sensus quam appetitiuam Secundo sensualitas que nominat solum appetitiuam Et differt a portione inferiori rationis. quia licet ambe terrenis inhient: tamen hoc facit portio inferior mediante ratione. hec autem solo instinctu. Tertio ordine est liberum arbitrium supra omnem sensualita tem. Et sic patet ordo

6

¶ Si autm queratur: Quare est quod inferior portio rationis censetur nomine sensualitatis in scriptura: cum inter eas sit differentia: vt tam tactum est

7

¶ Respondetur secundum Bona. ea. di. xxiii. circa litteram. quod exquo inferior portio rationis trahitur multum a sensualitate in consensum delectationis vel peccati: Ideo in scriptura aliquando nomine sensualitatis censetur propter nimiam conuersionem suiad sensualia. Unde quamuis rationalis portio diuidatur contra sensualitatem: tamen vt Magister ibdem dicit nomine sensualitatis. non id solum in anima quod est nobis commune cum pecore: sed etiam inferior portio rationis: que temporalium dispositioni intendit: intelligitur. Hec Magister

3

8

¶ Quales ergo vires anime nominantur sub nomine sensualitatis. Notandum secundum Bona. e. dist. xxiiii. circa lit. Sensitiua ex sua propria acceptione comprehendit sensitiuam: et motiuam et brutalem. Unde latius secundum Tho. e. di. xxiiii. q. ii art. i. Aduertendum quod differunt sensibilitas et sensualitas. Nam sensibilitas omnens vires sensitiue anime comprehendit tam apprehensiuas deforis: quam apprehensiuas deintus. hoc est tam sensus exterioret que interiores quam etiam appetitiuas. Sensualitas autem magis proprie nominat illam tantum partem: per quanm animalis et praecipue homo mouetur in aliquid appetendum vel fugiendum sub ratione conuenientis vel disconuenientis. Uis autem apprehendens huiusmodi rationes conuenientis vel disconuenientis videtur esse extimatiua vis: per quam agnus fugit lupum et sequitur matrem.

9

¶ Unde proprie loquendo sensualitas incipit ex cofinio extimatiue et appetitiue sequentis. Motus autem sensualitatis in duo tendit. videlicet in ea que secundum exteriores sensus delectabilia sunt. et in ea que nociua vel conuenientia corpori secundum solam extimationem cognoscuntur. Et sic ex sensualitate dicitur esse appetitus rerum corporalium.

4

10

¶ Quo autem discernitur appetitus uo sensitiuus. Notandum secundum e. Tho. e. distinc. xxiiii. parte. ii art. i. quod triplex est appetitus in nobis. vi delicet naturalis: sensitiuus: et rationalis Natu ralis est quem non imaginatio gignit: sed ipsa qualitatum naturalium dispositio: quibus vires naturales exercent suas actiones. vt est appetitus na turalis ipsius cibi vel potus: cuius motus in nullo subiacet rationi nec obedit: Ideo non est peccatum in eo vt sic. Sensitiuus autem appetitus est: qui ex precedenti imaginatione vel sensu consequitur. et vocatur motus sensualitatis huiusmodi appetitus. Sed rationalis appetitus est qui sequ tur apprehensionem rationis. et hic vocatur motus rationis: qui est actus voluntatis. Ista vero apprehensio rationis est duplex. Una simplex et absoluta: quando scilicet sine discussione statim apprehensum diiudicat. Et talem apprehensionem sequitur voluntas: quae dicitur indeliberata. Alia est inquisitiua: quando scilicet rationando inuestigat bonum vel malum: conueniens vel nociuum. Et talem apprehensionem sequitur voluntas deliberata.

5

11

¶ An sensualitas sit vnica vis s vel potentia an plures in vno homine: Respondetur secundum Guill. eadem distinc. xxiiii. et Bonauen. ibidem. circa litteram: quod vna est in genere et integratiue: quia potentie anime plures per quas conuertitur ad sensualia simul in vnum concordantes: integrant qasi vnum perfectum posse circa illa sensualia. et hoc posse vel talis potentia vocatur sensualitas Sicut etiam ille potentie anime per quas conuertitur ad spiritualia collecte simul in vnum: integrant vnum perfectum posse anime. Et ex illis resultat vna potentia interioris hominis regitiua: que quidem vocatur arbitrii libertas: in qua consistit meritu vel demeritum: laus vel vituperium. Ueruntamen loquendo particulariter sunt plures sensualitates in homine: quia quilibet sensus habet suum appetitum. sicut visus habet suum quo delectatur in pulcris et auditus suum: quo delectatur in sonis. et sic de aliis.

6

12

¶ Quid est proprie subiectum ipsius sensualitatis: Respondetur secundum e. Guil. e. di. xxiiii. quod si capiatur quo ad formale subiectum sensualitatis: est anima. Nam sensualitas nominat appetitum qui est in anima. Si autem capiatur quo ad materiale et organum: sic eius subiectum est corpus.

13

¶ Sed an ipsa sensualitas sit etiam in brutis. Respondet idem: quod proprie loquendo si sensualitas accipitur prout dicitur a sensu. sic exquo bruta sensum habent: sequitur quod ita etiam sensualitatem habent. et ita homo communicat cum brutis in sensualitate communiter dicta. Si autem accipiatur sensualitas proprie inquantum vltra hec dicit ordinem ad rationem. sic bruta cum careant ratione: carent et sensualitate.

14

¶ Unde sensualitas vt dicit Bona. circa lit. supra non tantum nominat ipsam potentiam sensualem quantum ad propriam naturam: quia sic esset in brutis. sed nomi nat etiam inquantum huiusmodi potentia in ordine ad rationalem in homine habet quandam rebellionem quae ex pecceato originali traducitur. Nam caro id est sensualitas in homine concupiscit aduersus spirintum. Gal. vl¶ Si ergo queratur: Quare philosophi non fecerunt mentionem de sensualitate: cum de viribus anime tractauerunt. Dicit idem Bona. quod ideo: quia philosophi non peruenerunt ad cognitionem lapsus hominis et originalis peccati etc.

7

15

Quis appetitus dicitur principa lior sensualitas: Respondet idem Guil. supra quod loquendo de sensibus interioribus sensualitas principalius est appetitus extimatiue potentie. quia illa mouet ad intentiones boni vel mali: que sunt in imaginati. ua et sensu communi. et ita sensualitas est appetit principalior sequens extimatiuam: vt tactum est etiam §. iii. Sed loquendo de exterioribus sensibus: principalior et melior est appetitus visus: licet ardentior sit tactus: quia magis mouet et accendit appetitum sensualitatis propter naturam corruptam etc.

16

¶ Unde isti appetitus distinguuntur formaliter: si cuti sensus ipsi quorum sunt appetitus

17

¶ Sed quis horum sit nobilior: an sensus an eius appetitus. Respondet idem quod sensus

18

¶ Si obiicitur: quia voluntas que quidem est appetitus intellectus: est nobilior intellectu. ergo similiter est in proposito

19

¶ Dicendum inquit quod non est simile de voluntate: quia ipsa est libera. Isti autem appetitus sunt naturales sicuti suus sen¬ sus. Unde non possunt delectari nisi in eo quod suus ostendit sensus: sed voluntas bene potest ferri in oppositum eius quod ostendit intellectus.

8

20

¶ Utrum sensualitas habeat organum distinctum ab organis potentiarum cognitiuarum anime sensitiue: Respondetur secundum Richar. ea. distin. xxiiii. art. ii. q. v. quod sic. Sed quod sit illud organum. Aliqui (inquit) dicunt esse epareo quod viri et mulieres calidi epatis fortis sunt concupiscentie et affectuose amant. Sed non videtur hoc bene dictum: quia epar est organum digestiuevirtutis. vtpote secunde digestionis: que habet fieri in epate: vnde in epate humores generantur. Et quia in calido epate generantur humores feruentes qui postea transmittuntur per corpus et faciunt organum sensualitatis feruere: Ideo fit quod viri et mulieres epatis calidi multum concupiscunt

21

¶ Unde secundum e. Richar. aliorum opinio est verior: que dicit quod sicut organa potentiarum sensitiuarum cognitiuarum sunt in capite: sic organa sensualita tis appetitiue sunt in corde. Quod satis videtur verimile ex verbis Aristo. iii de anima. vbi expressius Commentator dicit: quod instrumentum vel organum per quod corpus desiderat primo et vniuersaliter est cor. cuius signum est quod in forti motu concupiscibilis homo experitur motionem in corde. et quandoque etiam ex amore cor crepat vel scinditur.

9

22

¶ Qualiter se habet sensualitas ad mouendum liberum arbitrium. Notandum est quod licet sanctus Thomas dicat super e. xxiiii. dist. ii parte. q. ii art. ii quod in sensualitate est duplex primus motus. videlicet: quia aliqui sunt in sensualitate primo: primi motus. et in istis dicit non esse peccatum. Alii sunt secundo primi motus in sensut alitate: quos dicit esse peccatum in sensualitate. Et quia liberum arbitrium includit rationem et voluntatem. per consequens vtramque portionem: dempta memoria. Et ita sensualitas alliciet liberum arbitrium quo ad portionem inferiorem. et per illam alliciet superiorem: ita quod sensualitas gerit proprie locum serpentis: et portio inferior locum mulieris scilicet eue. portio autem superior locum viri seu ade consentientis. Ueruntamen secundum Guill. eadem distinctione. xxiiii. Bene quidem conceditur quod sit talis ordo in modo peccandi. Sed non est intelligendum sic quod isti motus inquantum sunt peccatum: sint in sensualitate nisi materialiter en solum dispositiue. sed veracius dicuntur esse in voluntate seu in libero arbitrio ratione voluntatis: sicuti et virtutes: quia vicia et virtutes habent esse formaliter in sola voluntate: vt patuit vbi Ratio. §. decimoquarto. etc.

23

¶ Unde vt iam prorxime dictum est: Processus tentationis et delectationis tali ordine habet fieri.

24

¶ Primo delectabi le offertur seu percipitur. et sic incipit tentatio a sensualitate: quae ante perceptionem delectationis primo mouet. Secundo huiusmodi delectatio que est in sensualitate ad uertitur per inferiorem partem rationis que habet percipere et diiudicare interiores motus quod non est part sensitiue. Tertio in id ad quod delectatio allicit vel trahit consentitur per superiorem partem rationis. In primo nullum est peccatum. quia naturale est sensualitati ipsi apprehendere delectabile nec eius motus inordinatus est in potestate voluntatis. Aug. non est nostrum ait posse quibus visis tangamur. vnde et. vii. Eth. dicitur quod ope rationes bestie praeue sunt ex ipsa natura. Sed ex. iii. e. Propter ea que insunt nobis ex natura nec laudamur nec vituperamur. In secundo potest esse peccatu veniale. Et in tertio mortale.

25

¶ Ad hec vbi Tentatio. §. v. et se. Si ergo queritur.

10

26

¶ Qundo inordinatio sensualitatis dicitur esse peccatum veniale vel mortale. Patet responsio vt dicit Rich. in. ii e. dist. xxiiii. ar. iiii. q. i. concor. Bonauem. quod inordinatio sensualitatis aliquando est sine omni culpa eo quod vitari non potest: videlicet quando voluntas non est causa illius deordinationis: nec committendo: nec omittendo: nec ante cedenter nec commitam ter. vt cum caro calefit ex aliqua indeliberata aprehensione surrepticia vel sine apprehensione etc Secundo aliquando est cum peccato veniali et hoc tunc cum talis inordinatio insurgit in sensualitate per negligentiam. Tertio aliquando est cum peccato mortali quando scilicet est contra actum prohibitum et insurgens ex voluntatis consensu deliberato. vel quando acceptatur et retinetur sicut in cogitatione morosa.

11

27

¶ Sed quadiu tenere vel permittere in sensualitate morosam delectationem cogita tus fiat peccatum mortale.

28

¶ Respondetur primo hic dicendo cum. Bonauen. e. dist. xtiiii. circa lit. concor. Au reo. et Tho. quod in morosa delectatione non tam consideratur mora temporis. sed potius mora consensus quia mora temporis quantum est de se non facit vt quod prius erat veniale fiat mortale. quia circumstantia non mutat genus peccati vel speciem. saed mora tem poris est quedam circumstantia ergo non grauat venia te cui debetur pena finita in infinitum sicut est morta le cui debetur perpetua pena. Sed ipsa mora temporis solum occassonaliter facit vt veniale fiat mortale: videlicet inquantum inducit consensum verum vel interpretatiuum. Tunc autem inducit consensum veriu quando ex huiusmodi mora diutine delectationis crescit libido adeo vt homo velit omnino in viciorum de lectatione persistere: licet non intendat opere perficere Tunc vero inducit consensum interpretatiuum quando homo aduertens periculum delectationis retente negligit eam compescere per rationem vel voluntatem: hoc enim non est absque contemptum salutis proprie eo quod seipsum discrimini peccati mortalis exponit. Sicut si homo percipit serpentem venenoso morsu ledentem in si num suum subintrare. Etsi nollet ledi illius morsu simpliciter. tamen periculo se exponit non repellendo ergo talis in morosa delectatione retenta sola: mortaliter peccat periculo se exponendo Ecclesiastici. iii. c. Qui amat periculum peribit in illo: sicut auis volitans circa laqueum. Item quia nullus potest delectari deliberate in eo quod deus abominatur. Sed vt Rribitur Prouerb. xv. Abominatio domini cogitationes male. ergo etc.

29

¶ Secundo dicendum cum quaritur: Quan ta mora faciat peccatum mortale. Dicendum in generali secundum e. Bon. quod tanta: quanta facit vt superueniat consensus verus vel interpretatiuus vt iam praedictum est. Ideoque hanc moram inquit potius determinat comscientia recta et compunctio quam scientia vel lectio.

30

¶ Tertio dicendum secundum e. Bona. ibidem. quod quando quis dubitat an venialiter vel mortaliter in talibus peccauerit: tunc consulendum est eligere partem securiorem: ita quod peniteat et confiteatur quasi de mortali. alias periculo se exponit in dubio.

12

31

¶ Sed an hec intelligi debeant uo solum de mortali peccato carnali sensualitatis. Dicit idem Bon. ibidem. quod quamuis mortule carnale magis incuruet per delectatonem et maculet prae aliis. tamen in omnibus generibus peccatorum vigilanter caueda est morosa delectatio. Unde secundum omnis communiter doc. theol. concor. tenetur recolligendo sententialiter. Quod quando quis habet cogitationem in qua delectatur: consideretur

32

¶ Primo an cogitatio est de eo quod non est peccatu. vel saltem quod non est mortale sed veniale ex genere: vt verbum ociosum. et in tali consentiendo: cogitare vel delectari non est peccatum mortale: Quira generaliregula tenetur quod consensus in veniale non est nisi veniale peccatum. Secus si quis deliberate consentiret in aliquid quod est peccatum ex genere scilicet homicidiume c.

33

¶ Secundo considerari debet: Si ex huiusmodi cogitatione circa tale peccatum licet veniale ex diuturnitate sibi immineat periculum casus. et tunc si aduertit: nec repellit: peccat mortaliter non repellendo. puta vir vel mulier vidua cogitat de actu coniugali que habuit prius in matrimonio. si delectatur in ipsa delectatione cogitationis vt preterita: non peccat mortaliter. Secus si delectatur in tali delectatione vt presenti. et maxime si imminet sibi ex se periculum casus vel pollutionis: nqun repellendo cum aduertit: quia tunc peccat mortaliter.

34

¶ Tertio considerari debet Si delectatio in cogitando est de eoquod est mortle ex genere suo. vtputa fornicari et oc cidere hominem propter vindictam et huiusmodi. Et tunc distinguitur Primo enim: aut placet ipsa delectatio et ope ris consummatio si adesset facultas. et sic est morta te. Scundo: aut placet delectatio sed displicet ope ris consummatio. et similiter est mortale peccatum: vt praedictum est. Tertio: aut neutrum placet. et tunc si imminet peri culum et aduertit: nec repellit: est mortle secundum tutiorem viam. si tamen non imminet periculum vel non aduertit: sic erit veniale quod non repellit: sed si stati repellit: nullum est peccatum.

35

¶ Quarto considerari dicitu: si delectatio solum est in cogitatione: ita quod non in re cogitata. puta delector de aliqua cogitatione: quia est pulcra adinuentio et huiusmodi. et tunc si est propter bonum finem. puta vt praedicem de tali peccato detestando vel disputem contra illud sic non est peccatum sed potius meritorium. Si autem non est propter finem bonum. sed proptervanitatem sic est veniale nisi immineret periculum. qua tunc peccaret mortaliter non repellendo aduertemter: sicut dictum est etc. Ex omnibus praefatis patet laudabilis dei bonitas eo quod quecumque vicia tentatio nis sensualitatis non imputat nobis ad damnationem nisi ex consensu voluntatis nostre talia fiant vel mente teneantur ad delectandum in eis cogitando etc.

36

¶ Ex dei bonitas laudabilis est pro omnibus exterioribus et interioribus sensibus

PrevBack to TopNext